135 140 145 Si pudet uxoris ; non nupta, sed hospita dicar. Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus : Temporibus certis dantque negantque viam. Cùm dabit aura viam, præbebis carbasa ventis. Nunc levis ejectam continet alga ratem. Nec te, si cupies ipse, manere sinam. Postulat exiguas semirefecta moras. Pro spe conjugii tempora parva peto. Fortiter edisco tristia posse pati. In me crudelis non potes esse diu. Scribimus ; et gremio Troïcus ensis adest: Perque genas lacrymæ strictum labuntur in ensem; Qui jam pro lacrymis sanguine tinctus erit. Instruis impensâ nostra sepulcra brevi. Ille locus sævi vulnus Amoris habet. Jam dabis in cineres ultima dona meos. Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit : 14* 150 155 160 EPISTOLA X. ARIADNE THESEO. 5 10 Mitius inveni, quàm te, genus omne ferarum : Credita non ulli, quàm tibi, pejùs eram. Quæ legis, ex illo, Theseu, tibi littore mitto, Unde tuam sine me vela tulêre ratem. In quo me somnusque meus malè prodidit, et tu, Per facinus somnis insidiate meis. Spargitur, et tectæ fronde queruntur aves. Thesea pressuras semisupina manus. Perque torum moveo brachia : nullus erat. Conterrita surgo : Membraque sunt viduo præcipitata toro. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis : Utque erat a somno turbida, rapta coma est. Quod videant oculi, nil, nisi littus, habent. Alta puellares tardat arena pedes. Reddebant nomen concava saxa tuum : Et quoties ego te, toties locus ipse vocabat. Ipse locus miseræ ferre volebat opem. Mons fuit ; apparent frutices in vertice rari: Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. Adscendo (vires animus dabat), atque ita latè Æquora prospectu metior alta meo. 15 20 25 İndè ego (nam ventis quoque sum crudelibus usa) 30 Aut vidi : aut etiarn, cùm me vidisse putarem, Frigidior glacie semanimisque fui. Excitor, et summâ Thesea voce voco. Flecte ratem : numerum non habet illa suum.' Hæc ego. Quod voci deerat, plangore replebam. Verbera cum verbis mista fuere meis. Si non audires, ut saltem cernere posses, Jactatæ latè signa dedêre manus. 40 Candidaque imposui longæ velamina virgæ, Scilicet oblitos admonitura mei. Torpuerant molles antè dolore genæ. Postquam desierant vela videre tua ? Aut ego diffusis erravi sola capillis, Qualis ab Ogygio concita Baccha deo : Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi : Quàmque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. 50 Sæpe torum repeto, qui nos acceperat ambos; Sed non acceptos exhibiturus erat. Strataque, quæ membris intepuêre tuis. 55 Pressimus,' exclamo, te duo: redde duos. Venimus huc ambo : cur non discedimus ambo ? Perfide, pars nostri, lectule, major ubi est ? ' Quid faciam ? Quò sola ferar ? Vacat insula cultu. Non hominum video, non ego facta boum. 60 : 65 70 6 75 Omne latus terræ cingit mare. Navita nusquam : Quid sequar ? Accessus terra paterna negat. : Non ego te, Crete, centum digesta per urbes, Adspiciam, puero cognita terra Jovi. Nam pater, et tellus justo regnata parenti, Prodita sunt facto, nomina cara, meo. Quæ regerent passus pro duce fila dedi. Te fore, dum nostrûm vivet uterque, meam.' Fæmina, perjuri fraude sepulta viri. Esset, quam dederas, morte soluta fides. Sed quæcunque potest ulla relicta pati. Morsque minus pænæ, quàm mora mortis, habet. Jam jam venturos aut hâc, aut suspicor illâc, Qui lanient avido viscera dente, lupos. Forsitan et fulvos tellus alat ista leones. Quis scit, an hæc savas tigridas insula habet ? Et freta dicuntur magnas expellere phocas. Quid vetat et gladios per latus ire meum ? Tantùm ne religer durâ captiva catena; Neve traham servâ grandia pensa manu : Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi : Quodque magis memini, quæ tibi pacta fui. 80 85 90 95 100 105 Si mare, si terras, porrectaque littora vidi ; Multa mihi terræ, multa minantur aquæ. Cælum restabat : timeo simulacra deorum. Destituor rapidis præda cibusque feris. Externos didici læsa timere viros. Impia funeribus, Cecropi terra, tuis ! Ardua parte virum dextera, parte bovem ! per adductas sæpe recepta manus ! Non equidem miror, si stat victoria tecum, Strataque Cretæam bellua tinxit humum. Non poterant figi præcordia ferrea cornu : Ut te non tegeres, pectore tutus eras. Illîc tu silices, illîc adamanta tulisti : Illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. At semel æternâ nocte premenda fui. Flaminaque in lacrymas officiosa meas. Et data poscenti, nomen inane, fides. Prodita sum causis una puella tribus. Nec, mea qui digitus lumina condat, erit ? Nec positos artus unguet amica manus ? Ossa superstabunt volucres inhumata marinæ ? Hæc sunt officiis digna sepulcra meis? 110 115 120 |