Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Po Ε Μ Α Τ Α.

MESSI A.

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator.

SCALIG. Poet.

TOLLITE concentum, Solymææ tollite nymphæ
Nil mortale loquor ; cælum mihi carminis alta
Materies ; pofcunt gravius cæleftia plectrum,
Muscofi fontes, fylveftria tecta valete,
Aonideíque Deæ, et mendacis somnia Pindi :
Tu, mihi, qui flammâ movifti pectora sancti
Siderea Ifaiæ, dignos accende furores !

Immatura calens rapitur per secula vates
Sic orfus-Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo ! virgo parit! felix radicibus arbor
Jeffæis surgit, mulcentesque æthera flores
Coelestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia facra Dei, plaudentibus insidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cælum
Præbeat, et tacite foecundos irriget imbres.
Huc, fædat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia falutares spirant medicamina raini;
Hic requies fessis; non façra fævit in umbra
Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia solis.
Irrita vanescent prisca vestigia fraudis
Juftitiæque manus pretio intemerata bilancem

Attollet

Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compositis páx alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu :
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu ! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer ! tibi primas, ecce, corollas
Deproperąt tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En ! summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti lætâ mollescunt afpera voce
Auditur Deus ! ecce Deus ! reboantia circum
Saxa fonant, Deus; ecce Deus ! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit'; ardua cedrus,
Gloria fyļvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subfidite montes !
Sternite faxa viam, rapidi difcedite fluctus;
En !
quem

turba diu eccinerung enthea, vates
En ! salvator adeft ; vultus agnofcite cæci
Divinos, furdos facra vox permulceat aures.
Ille cutim fpiffam visus hebetare vetabit,
Reclufisque oculis infundet amabile lumen;
Obftrictasque diu linguas in carinina folvet
Ille vias vocis pandet, flexufque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrefcunt teneris tactu nova robora nervis :
Confuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc faltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non mæsta fonant suspiria ; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,

Æternoque

Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut

qua dulce strepent scatebræ, qua lata virefcunt
Pascua, qua blandum fpirat puriffimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amiffas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adeft cuftos, feu nox furat horrida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus fecla beabit,
Et curas felix patrias teftabitur orbis.
Non ultra infestis concurrent agmina fignis,
Hoftiles oculis flammas jaculantia torvis;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Trifte corufcabit radiis; dabit hafta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur enfis,
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cæpta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area meffem,
Et feræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rofis, fitientesque inter arena's
Garrula mirantur falientis murmura rivi.
Per faxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis fente, figuræ
Surgit amans abies tereis, buxique fequaces
Artificis frondent dextræ ; palmisque rubeta
Afpera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Gumque leonė petet tutus præfepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, ét fessa colubri

Membra

Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jain lethale micantes
Tractabit palmis infan, motufque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema facros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ!
En! formosa tibi fpatiofa per atria, proles
Ordinibus furgit denfis, vitainque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en ! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ !
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii ; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas facro fulgore micantes
Coelicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorompunt; non pofthac sole rubesce
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet ; radios pater ipse diei
Proferet archetypos ; cælestis gaudia lucis
Ipfo fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis ceffura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, folidique liquescent robora '

montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

(Jan.

(Jan. 20, 21, 1773.]
VITÆ qui varias vices
Rerum perpetuus temperat Arbiter,

Læto cedere lumini
Noctis triftitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus hunnidis

Sanari voluit meos.
Et me, cuneta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus qua prece prosequar?

Sacri discipulis libri
Te semper ftudiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

+ [Dec. 25, 1779.]
NUNC dies Christo memoranda nato
Fulfit, in pectus mihi fonte purum
Gaudium facro fluat, et benigni

Gratia Cæli!
Christe da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti ;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue Christe.

« ZurückWeiter »