Les Métamorphoses d'Ovide: traduction nouvelle avec le texte Latin, suivie d'une analyse de l'explication des fables, de notes géographiques, historiques, et critiques, Band 3

Cover
F. Gay and Ch. Guestard, 1807

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 27 - Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo iubeoque tremescere montis et mugire solum manesque exire sepulcris te quoque, Luna, traho...
Seite 237 - Scythiam, rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent; ossa sub incurvis exstabant arida lumbis...
Seite 524 - Cerealia dona rigebant; sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat; 125 miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare videres. attonitus novitate mali divesque miserque effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. copia nulla famem relevat, sitis arida guttur 130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, 'sed miserere, precor, speciosoque...
Seite 317 - Tyrios imitata colores 340 in spem bacarum florebat aquatica lotos, carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura videbar — namque aderam — vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri.
Seite 175 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras ; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 230 at pater infelix, nee iam pater, " Icare," dixit, " Icare," dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? " " Icare " dicebat : pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Seite 573 - Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Seite 425 - ... talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
Seite 333 - Hoc placet. haec dubiam vicit sententia mentem. in latus erigitur, cubitoque innixa sinistro "viderit: insanos" inquit "fateamur amores. ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?" et meditata manu conponit verba trementi: dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. incipit, et dubitat, scribit damnatque tabellas et notat et delet mutat culpatque probatque inque vicem sumptas ponit positasque resumit. quid velit, ignorat; quicquid factura videtur, displicet. in vultu est audacia mixta...
Seite 239 - ... ,.'Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat : petit ille dapes sub imagine somni, oraque vana movet dentemque in dente fatigat 825 exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
Seite 498 - Ac veluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim ; ilia usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Volneribus donee paulatim evicta supremum 630 Congemuit traxitque iugis avolsa ruinam.

Bibliografische Informationen