Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

245

250

Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et Hister. aestuat Alpheos; ripae Spercheïdes ardent; quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum ; et quae Maeonias celebrarant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro. Nilus in extremum fugit perterritus orbem,

occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 255 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat, Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque,

cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

265

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen, et infernum terret cum conjuge regem; et mare contrahitur, siccaeque est campus arenae quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor. exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras. corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat; ter non tulit aëris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi, contractos undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus : opposuitque manum fronti, magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit, et infra

270

275

II. 310.]

Appeal of the Earth to Jupiter.

27

quam solet esse, fuit, sacraque ita voce locuta est:

[ocr errors]

Si placet hoc, meruique, quid O tua fulmina
cessant,

summe deum? liceat periturae viribus ignis
igne perire tuo, clademque auctore levare.
vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'-
presserat ora vapor- tostos en aspice crines,
inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
officiique refers, quod adunci vulnera aratri
rastrorumque fero, totoque exerceor`anno,
quod pecori frondes alimentaque mitia fruges
humano generi, vobis quoque tura ministro?
sed tamen exitium fac me meruisse, quid undae;
quid meruit frater? cur illi tradita sorte
aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit,
at caeli miserere tui! circumspice utrumque :
fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis,
atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat,
vixque suis humeris candentem sustinet axem.
si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

280

285

290

295

in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, siquid adhuc superest, et rerum consule summae.' 300 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit, nec dicere plura; suumque rettulit os in se propioraque Manibus antra.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet latis nubes inducere terris, unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat. sed neque, quas posset terris inducere, nubes tunc habuit, nec quos caelo dimitteret, imbres.

305

310

intonat, et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam, pariterque animaque rotisque
expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
consternantur equi, et saltu in contraria facto
colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
illic frena jacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

315

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,

volvitur in praeceps, longoque per aèra tractu

320

fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus, fumantiaque abluit ora. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

325

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

HIC SITVS EST PHAETHON CVRRVS AVRIGA PATERNI QVEM SI NON TENVIT MAGNIS TAMEN EXCIDIT AVSIS.

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro, condiderat vultus; et si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt; incendia lumen praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.

At Clymene, postquam dixit quaecumque fuerunt

in tantis dicenda malis, lugubris et amens

et laniata sinus totum percensuit orbem : exanimesque artus primo, mox ossa requirens, repperit ossa tamen peregrina condita ripa, incubuitque loco; nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

Nec minus Heliades fletus et — inania morti munera — dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro. luna quater junctis implerat cornibus orbem:

330

335

340

II. 377.]

The Heliades: Cycnus.

29

345

illae more suo, nam morem fecerat usus, plangorem dederant: e quîs Phaëthusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; ad quam conata venire candida Lampetie, subita radice retenta est; tertia, cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos. dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, perque gradus uterum, pectusque, humerosque, ma

nusque

350

355

ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater? nisi, quo trahat impetus illam huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula jungat? non satis est; truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit: at inde sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. 360 Parce, precor, mater,' quaecumque est saucia clamat, 'parce, precor! nostrum laceratur in arbore corpus. jamque vale' cortex in verba novissima venit.

[ocr errors]

inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus,

qui tibi materno quamvis a sanguine junctus,

365

mente tamen, Phaethon, propior fuit; ille relicto — nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes - 370 imperio, ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat, silvamque sororibus auctam : cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes, penna latus vestit, tenet os sine acumine rostrum. fit nova Cycnus avis; nec se caeloque Jovique

375

credit, ut injuste missi memor ignis ab illo: stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus, quae colat, elegit contraria flumina flammis.

380

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers ipse sui decoris, qualis cum deficit orbem esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus, et luctibus adicit iram, officiumque negat mundo. Satis' inquit ab aevi 385 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

6

actorum sine fine mihi, sine honore laborum.

quilibet alter agat portantes lumina currus: dei non posse fatentur,

si nemo est, omnesque

ipse agat; ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat.

tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' Talia dicentem circumstant omnia Solem

numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; missos quoque Juppiter ignes excusat, precibusque minas regaliter addit. colligit amentes et adhuc terrore paventes

395

Phoebus equos, stimuloque domans et verbere caedit: saevit enim, natumque objectat et imputat illis.

400

« ZurückWeiter »