Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XV. 207.]

The Changing Seasons.

parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur.

[ocr errors][merged small]

• Et quoniam magno feror aequore, plenaque ventis vela dedi: Nihil est, toto quod perstet in orbe. cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,

non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nec levis hora potest; sed ut unda impellitur unda, urgueturque eadem veniens urguetque priorem — tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. Cernis et emensas in lucem tendere noctes,

[ocr errors]

et jubar hoc nitidum nigrae succedere nocti ;
nec color est idem caelo, cum lassa quiete
cuncta jacent media, cumque albo Lucifer exit
clarus equo; rursusque alius, cum praevia lucis
tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
ipse dei clipeus terra cum tollitur ima

mane rubet, terraque rubet cum conditur ima;
candidus in summo est, melior natura quod illic
aetheris est, terraeque procul contagia fugit.
nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
esse potest umquam; semperque hodierna sequente,
si crescit, minor est, major, si contrahit orbem.

Quid? non in species succedere quattuor annum aspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? nam tener et lactens puerique simillimus aevo Vere novo est; tunc herba recens et roboris expers turget, et insolida est, et spe delectat agrestes. omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. transit in Aestatem post ver robustior annus fitque valens juvenis; neque enim robustior aetas

190

195

200

ulla, nec uberior, nec quae magis ardeat ulla est.
excipit Auctumnus, posito fervore juventae,
maturus mitisque inter juvenemque senemque
temperie medius, sparsus quoque tempora canis
inde senilis Hiemps tremulo venit horrida passu,
aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
• Editus in lucem jacuit sine viribus infans;
mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum;
paulatimque tremens et nondum poplite firmo
constitit, adjutis aliquo conamine nervis ;
inde valens veloxque fuit, spatiumque juventae
transit, et emeritis medii quoque temporis annis
labitur occiduae per iter declive senectae.
subruit haec aevi demoliturque prioris

robora; fletque Milon senior, cum spectat inanes
illos, qui fuerant solidorum mole tororum
Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
flet quoque, ut in speculo rugas aspexit aniles,
Tyndaris, et secum cur sit bis rapta requirit.
Tempus edax rerum, tuque invidiosa Vetustas,
omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi
paulatim lenta consumitis omnia morte.

6

210

225

230

235

Haec quoque non perstant, quae nos elementa

vocamus;

quasque vices peragant,

- animos adhibete! - docebo.

quattuor aeternus genitalia corpora mundus continet. Ex illis duo sunt onerosa, suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur ; et totidem gravitate carent, nulloque premente alta petunt, aër atque aëre purior ignis. quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt ex ipsis, et in ipsa cadunt; resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aëraque humor abit, dempto quoque pondere rursus

240

245

XV. 460.]

Changes upon the Earth.

in superos aër tenuissimus emicat ignes;
inde retro redeunt, idemque retexitur ordo:
ignis enim densum spissatus in aëra transit,
hinc in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

143

250

'Nec species sua cuique manet; rerumque novatrix ex aliis alias reparat Natura figuras.

nec perit in tanto quicquam (mihi credite) mundo,
sed variat, faciemque novat; nascique vocatur
incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique,
desinere illud idem; cum sint huc forsitan illa,
haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
crediderim. Sic ad ferrum venistis ab auro,
Saecula; sic totiens versa est fortuna locorum.
vidi ego quod fuerat quondam solidissima tellus,
esse fretum; vidi factas ex aequore terras,
et procul a pelago conchae jacuere marinae,
et vetus inventa est in montibus ancora summis;
quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
fecit; et eluvie mons est deductus in aequor;
eque paludosa siccis humus aret arenis;
quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus hument;
hinc fontes natura novos emisit, at illic

clausit; et aut imi commota tremoribus orbis
flumina prosiliunt, aut excaecata residunt. . . .

255

260

265

270

Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, immutat formas tellus et quicquid in illa est.

455

nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora

solum,

verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas
possumus ire domos, pecudumque in corpora condi,
corpora quae possint animas habuisse parentum,
aut fratrum, aut aliquo junctorum foedere nobis,

460

aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus, neve Thyesteis cumulemus viscera mensis.

[ocr errors]

Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura ferro

rumpit, et inmotas praebet mugitibus aures! aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem jugulare potest, aut alite vesci,

465

470

cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? bos aret, aut mortem senioribus imputet annis; horriferum contra Borean ovis arma ministret ; ubera dent saturae manibus pressanda capellae. retia cum pedicis, laqueos, artesque dolosas tollite; nec volucrem viscata fallite virga; nec formidatis cervos illudite pennis ; nec celate cibis uncos fallacibus hamos. perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite

tantum :

ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.'
Talibus atque aliis instructo pectore dictis
in patriam remeasse ferunt, ultroque petitum
accepisse Numam populi Latiaris habenas:
conjuge qui felix nympha ducibusque Camenis
sacrificos docuit ritus, gentemque feroci
assuetam bello pacis traduxit ad artes.

qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
exstinctum Latiaeque nurus populusque Patresque
deflevere Numam.

475

480

XV. 644.]

The Worship of Esculapius.

145

XXII. THE WORSHIP OF ESCULAPIUS.

[Book XV.-622-744.]

THE people of Rome, being in terror of a pestilence, seek counsel of Apollo, who bids them invite his son (Æsculapius) to their city. Proceeding to Epidaurus, the messengers summon his help (622-652); who, giving them favorable answer in a dream, takes the shape of a serpent, and goes aboard their ship (653-693); and arriving at Rome, makes his dwelling in an island of the Tiber (694-744). B. C. 293.

PANDIT

DANDITE nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris asciverit urbis.

625

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora tabo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt; mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant. et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul; cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit : 'Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses: et pete nunc propiore loco; nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: ite bonis avibus, prolemque accersite nostram.' Jussa dei prudens postquam accepere Senatus, quam colat, explorant, juvenis Phoebeïus urbem, quique petant ventis Epidauria litora, mittunt. quae postquam curva missi tetigere carina,

630

635

640

« ZurückWeiter »