Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

40

non hic librorum, per quos inviter alarque,

copia :. pro libris arcus et arma sonant. nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius

intellecturis auribus utar, adest. non quo secedam locus est. custodia muri

summovet infestos clausaque porta Getas. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,

nec quisquam est a quo certior esse queam. dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri)

verba mihi desunt dedidicique loqui. Threicio Scythicoque fere circumsonor ore,

et videor Geticis scribere posse modis. crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis

inque meis scriptis Pontica verba legas. qualemcumque igitur venia dignare libellum,

sortis et excusa condicione meae.

45

50

39 r. cui G(ex cuius)P5 T: legas w

41 nec a

47 fero HV5

51 igitur

[merged small][ocr errors]

5

IO

SIQVA meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,

excusata suo tempore, lector, habe. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,

mens intenta suis ne foret usque malis. hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,

indocili numero cum grave mollit opus. cantat et innitens limosae pronus harenae,

adverso tardam qui trahit amne ratem ; quique refert pariter lentos ad pectora remos,

in numerum pulsa brachia pulsat aqua. fessus ubi incubuit baculo saxove resedit

pastor, harundineo carmine mulcet oves. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,

fallitur ancillae decipiturque labor. fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles

Haemonia curas attenuasse lyra. cum traheret silvas Orpheus et dura canendo

saxa, bis amissa coniuge maestus erat. me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem :

sola comes nostrae perstitit illa fugae; sola nec insidias, Sinti nec militis ensem,

nec mare nec ventos barbariamque timet. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,

et culpam in facto, non scelus, esse meo,

15

20

I 7 cantet AP5 10 pulsat 15 Vogel; cf. Verg. Geor. iv. 313 : uersat 5: iactat 5: lassat 5 II ut 15

19 tenentem Lachmann 21 Sinti nec Ehwald : inter nec lLW militis ensem TL5 : thracia tela 5 141.6

7

30

scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, 25

cum mecum iuncti criminis acta rea est. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,

Pieridum sacris inposuisse manum. sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum,

et carmen demens carmine laesus amo. sic nova Dulichio lotos gustata palato

illo, quo nocuit, grata sapore fuit. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,

materiam culpae persequiturque suae. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, 35

quodque mihi telum vulnera fecit, amo. forsitan hoc studium possit furor esse videri,

sed quiddam furor hic utilitatis habet. semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit.

40 utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,

dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,

altior humano, spiritus ille malo est. ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,

45 ille nec iratos sentit habere deos. utque soporiferae biberem si pocula Lethes,

temporis adversi sic mihi sensus abest. iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae,

50 et partim pelago partim vestigia terra

vel rate dignatas vel pede nostra sequi. sint, precor, haec saltem faciles mihi ! namque deorum

cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, 55

quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.

26 adiuncti AVS

29 sororum 5

31 lotus L

41 bachis V 42 iugis 65

50 sollicitae Ios. Scaliger : sollicitas codd. AV5 55 cumulat AGPV5

53 hae

60 laeua cod. Bushidianus : saeua rLw 66 ueri Francius ; cf.
F. jji. 662 : uera L5: uidi ro 77 ueneno AHPV

81 sede
rew 82 agit 5 85 lateo L: iaceo I'm 86 lenta AL25

« ZurückWeiter »