Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

45

50

55

aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?

hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. protinus inclusum lentis carbonibus ure:

mugiet, et veri vox erit illa bovis. pro quibus inventis, ut munus munere penses,

da, precor, ingenio praemia digna meo.' dixerat. at Phalaris 'poenae mirande repertor,

ipse tuum praesens imbue' dixit opus '. nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus

exhibuit geminos ore gemente sonos. quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?

ad te, quisquis is es, nostra querela redit. utque sitim nostro possis explere cruore,

quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,

te quoque ut auditis posse dolere putem. crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes,

Neptunine minor quam Iovis ira fuit ? ergo quicumque es, rescindere crimina noli,

deque gravi duras vulnere tolle manus; utque meae famam tenuent oblivia culpae,

facta cicatricem ducere nostra sine ; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem

et premit, incertas ipse verere vices. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,

est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas : fortuna miserrima nostra est,

omne trahit secum Caesaris ira malum. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,

ipse velim poenas experiare meas.

60

65

70

46 hinc AV: hic HP5 : huc 5 perdis 15 52 princeps Heinsius 54 tremente H5 : fremente A 62 Neptunine scripsi ; cf. Vogel, p. 35: Neptunique 15: Neptuni minor est q. I. i. f.5: Neptuni leuior Ellis

5

IO

XII
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto

longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,

tempora nocturnis aequa diurna facit. iam violam puerique legunt hilaresque puellae,

rustica quae nullo nata serente venit; prataque pubescunt variorum flore colorum,

indocilique loquax gutture vernat avis ; utque malae matris crimen deponat hirundo

sub trabibus cuņas tectaque parva facit ; herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,

exit et expandit molle cacumen humo; quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur :

nam procul a Getico litore vitis abest; quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus :

nam procul a Geticis finibus arbor abest. otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis

cedunt verbosi garrula bella fori. usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis,

nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus ; nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus,

defessos artus Virgine tingit aqua. scaena viget studiisque favor distantibus ardet,

proque tribus resonant terna theatra foris. o quantum et quotiens non est numerare, beatum,

non interdicta cui licet urbe frui !

15

20

25

XII 2 antiquis uisa Maeotis Iw; uide Eur. Herc. 409 ubi Mai@tis correpta diphthongo legitur ; dixi de hoc loco Classical Quarterly viii. 27 intepuit u. Tomitis Lachmann : antiquis uim moderatur Vogel : abscedit uix Tanaitis ego in ed. 1889 5 uiolas w 6 quas n. terra s, uehits 9 crimen matris 5 12 exit et expandit GHPV : exerit e tepida A(?) 18 uerboso . . .

foro AHP5 19 lusus AHPV5 equis A(?)5 20 uertitur GHPV5

25 quantum et AHV5, tuentur codd. Grattii Cyneg. 320, Rutilii Nam. i.5: quantum o F: quater et G5

30

35

40

at mihi sentitur nix verno sole soluta,

quaeque lacu durae non fodiantur aquae : nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum

stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. incipient aliquae tamen huc adnare carinae,

hospitaque in Ponti litore puppis erit. sedulus occurram nautae, dictaque salute,

quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis. ille quidem mirum ni de regione propinqua

non nisi vicinas tutus ararit aquas. rarus ab Italia tantum mare navita transit,

litora rarus in haec portubus orba venit. sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina

voce loqui (certe gratior huius erit; fas quoque ab ore freti longaeque Propontiaos undis

huc aliquem certo vela dedisse Noto), quisquis is est, memori rumorem voce referre

et fieri famae parsque gradusque potest. is, precor, auditos possit narrare triumphos

Caesaris et Latio reddita vota Iovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni

-triste caput pedibus supposuisse ducis. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,

ille meae domui protinus hospes erit. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est ?

iamque suum mihi dat pro Lare poena locum ? di facite ut Caesar non hic penetrale domumque, hospitium poenae sed velit esse meae.

XIII
Ecce supervacuus (quid enim fuit utile gigni ?)

ad sua natalis tempora noster adest.

45

50

duro w

28 quodque AH

fodiuntur 5 31 incipiunt AHPV5 34 quibusque AHV

36 ararit Heinsius : arabit Laurentianus 36, 33 : araret Iw

47 te quoque bellatrix 15 XIII i gigni GHP5 : nobis AV: nasci 5

5

IO

15

dure, quid ad miseros veniebas exulis annos ?

debueras illis inposuisse modum. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,

non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,

illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales,

tu quoque dixisses tristis in urbe vale '. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira

extremam gelidi misit in orbis humum ? scilicet expectas soliti tibi moris honorem,

pendeat ex umeris vestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis,

micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus,

concipiamque bonas ore favente preces. non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,

adventu possim laetus ut esse tuo. funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,

convenit et structis flamma parata rogis. nec dare tura libet nil exorantia divos,

in tantis subeunt nec bona verba malis. si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,

in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars paene novissima, Pontus,

Euxinus falso nomine dictus, habet.

20

25

XIV

Cyltor et antistes doctorum sancte virorum,

quid facis ingenio semper amice meo? ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,

nunc quoque, ne videar totus abesse, caves ?

3 miseri G5 XIV 2 qui AS

5 adesset 5

9 relinquendum A

IO

20

conficis exceptis ecquid mea carmina solis

5 Artibus, artifici quae nocuere suo ? immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,

quaque potes, retine corpus in urbe meum. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,

qui domini poenam non meruere sui. saepe per externas profugus pater exulat oras,

urbe tamen natis exulis esse licet. Palladis exemplo de me sine matre creata

carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit.

16 tres mihi sunt nati contagia nostra secuti :

cetera fac curae sit tibi turba palam. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,

carmina de domini funere rapta sui. illud opus potuit, si non prius ipse perissem,

certius a summa nomen habere manu : nunc incorrectum populi pervenit in ora,

in populi quicquam si tamen ore mei est. hoc quoque nescioquid nostris appone libellis,

25 diverso missum quod tibi ab orbe venit. quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante,

compositum quo sit tempore quoque loco. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse

exilium tempus barbariamque locum: inque tot adversis carmen mirabitur ullum

ducere me tristi sustinuisse manu. ingenium fregere meum mala, cuius et ante

fons infecundus parvaque vena fuit. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,

35 et longo periit arida facta situ.

30

5 colligis 5: suscipis 5 23 in GP5 : ad AHV5

15 est om. 5.

u extremas G5 24 meum r5

« ZurückWeiter »