Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

utque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias et melior matre fuisse soror,
sic ego non meritos mecum peritura libellos
imposui rapidis viscera nostra rogis :

vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
(pluribus exemplis scripta fuisse reor),

nunc precor ut vivant et non ignava legentem
otia delectent admoneantque mei.

nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
nesciet his summam siquis abesse manum.
ablatum mediis opus est incudibus illud,
defuit et scriptis ultima lima meis.

20

25

et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero.

30

hos quoque sex versus, in prima fronte libelli
si praeponendos esse putabis, habe:
'orba parente suo quicumque volumina tangis,
his saltem vestra detur in urbe locus.

quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso,
sed quasi de domini funere rapta sui.

quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, emendaturus, si licuisset, eram.'

VIII

IN caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis:

terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas: omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter:

35

40

28 nesciat AHPV5 33 primi Heinsius; sed uide Schulze, Wochenschrift f. kl. Phil. 1890, p. 577; cf. ii. 545 37 non haec sunt Too

5

omnia iam fient, fieri quae posse negabant,

et nihil est, de quo non sit habenda fides. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,

adflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres, nec solarere iacentem,

dure, neque exequias prosequerere meas? illud amicitiae sanctum et venerabile nomen re tibi pro vili est sub pedibusque iacet? quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem. visere et alloquio parte levare tuo, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi? denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce 'vale'? at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, et lacrimas animi signa dedere sui.

quid, nisi convictu causisque valentibus essem temporis et longi vinctus amore tibi?

quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, tot nossem lusus seriaque ipse tua?

quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, adscitus totiens in genus omne loci?

[blocks in formation]

VIII 7 fiant L negabant cod. Musei Britannici 18384, quod dudum conieceram: negabat L: negabit L2: negabam To: negaui Riese 16 est add. Riese 18 alloquio... tuo Leidensis 177: alloquii ... sui L: alloquii... tui To: adloquiis... tuis Ehwald

Γω

19 dimittere

20 pati (sscr. loqui) L: loqui To 21 uel dicere Merkel: uale dicere codd. 25 simul L 30 uinctus 5: iunctus rw

33 om. L tibi cognitus essem 5

34 ioci GVS

cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
non ego te genitum placida reor urbe Quirini,
urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
sed scopulis, Ponti quos haec habet ora Sinistri,
inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
et tua sunt silicis circum praecordia venae,
et rigidum ferri semina pectus habet :
quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
plena dedit nutrix ubera, tigris erat:

35

40

aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, duritiaeque mihi non agerere reus.

45

sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis,

effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.

IX

DETVR inoffenso vitae tibi tangere metam,
qui legis hoc nobis non inimicus opus:
atque utinam pro te possint mea vota valere,
quae pro me duros non tetigere deos!
donec eris sospes, multos numerabis amicos:
tempora si fuerint nubila, solus eris.
aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
accipiat nullas sordida turris aves.

horrea formicae tendunt ad inania numquam :
nullus ad amissas ibit amicus opes.

utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,

10

35 aerios Riese 38 p. e.] mihi (corr. pede est) L, unde urbe mea, quae iam non adeunda mihi Ehwald 41 silices... neue L: silices 45 aut GHPV: haut Lo: at A

nati r

nunc LV: non

AGHPO putasses г5 48 prima malis L
IX I inoffenso L: inoffensae Tw 5 sospes L: felix Tw

50

5

mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:

quae simul inducta nocte teguntur, abit. haec precor ut semper possint tibi falsa videri: sunt tamen eventu vera fatenda meo.

dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
nota quidem sed non ambitiosa domus.

at simul inpulsa est, omnes timuere ruinam,
cautaque communi terga dedere fugae.
saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
ignibus adflari proxima quaeque solent.
sed tamen in duris remanentem rebus amicum
quamlibet inviso Caesar in hoste probat,
nec solet irasci (neque enim moderatior alter)
cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
de comite Argolici postquam cognovit Orestae
narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
laudari solita est Hectoris ore fides.

quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
Tartareum dicunt indoluisse deum.

Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata
credibile est lacrimis inmaduisse genas.
est etiam miseris pietas, et in hoste probatur.

ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
debeat ut lacrimis nullus adesse modus.
at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
pectora processu facta serena tuo.

hoc eventurum iam tunc, carissime, vidi, ferret adhuc ista cum minus aura ratem.

13 sequitur] quetr (sscr. ri) L

[blocks in formation]

14 nocte TL(supra lineam)5:

nube 5 20 cunctaque LS 24 quamlibet 5: qualibet L: quolibet To 27 Argolici Heinsius: argolico codd. Orestis Parisinus 8465: orestes L 35 in miseris cessu L pro sensu To comminus L: cum minor 5

37 haec om. L, add. L2 40 pro42 ista L istam Tw cum minus 15:

sive aliquod morum seu vitae labe carentis

est pretium, nemo pluris emendus erat : sive per ingenuas aliquis caput extulit artes, quaelibet eloquio fit bona causa tuo. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi

scaena manet dotes grandis, amice, tuas.'

haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, linguave servatae pennave dixit avis:

augurium ratio est et coniectura futuri :

hac divinavi notitiamque tuli.

quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum.

45

50

at nostrum tenebris utinam latuisset in imis !

55

expediit studio lumen abesse meo.

utque tibi prosunt artes, facunde, severae, dissimiles illis sic nocuere mihi.

vita tamen tibi nota mea est.

scis artibus illis

auctoris mores abstinuisse sui :

бо

scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos,

ut non laudandos, sic tamen esse iocos.

ergo ut defendi nullo mea posse colore,

sic excusari crimina posse puto.

qua potes, excusa, nec amici desere causam : qua bene coepisti, sic bene semper eas.

X

EST mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, navis et a picta casside nomen habet.

sive opus est velis, minimam bene currit ad auram sive opus est remo, remige carpit iter.

nec comites volucri contenta est vincere cursu,

occupat egressas quamlibet ante rates,

50 pinnaue L

65

5

53 uera est Lo: rata sunt (om. sunt AGHP) г 61 lusos m. earminis istos L 66 qua L ut uidetur; cf. Ehwald, Symb. i, p. 18: quo L2T bene... pede 5: pede... bene 5

X 6 quamlibet ante 5: qualibet arte гLo

« ZurückWeiter »