Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
nil prodest, quod non laedere possit idem.
igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
comparat, audaces instruit igne manus.
eripit interdum, modo dat medicina salutem,

265

quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. 270 et latro et cautus praecingitur ense viator: ille sed insidias, hic sibi portat opem. discitur innocuas ut agat facundia causas: protegit haec sontes, inmeritosque premit. sic igitur carmen, recta si mente legatur, constabit nulli posse nocere meum.

275

'at quasdam vitio.' quicumque hoc concipit, errat, et nimium scriptis arrogat ille meis.

ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent nequitiae tolli tota theatra iube:

280

peccandi causam multis quam saepe dederunt, Martia cum durum sternit harena solum.

tollatur Circus; non tuta licentia Circi est : hic sedet ignoto iuncta puella viro.

cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem conveniat, quare porticus ulla patet?

285

quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
in culpam siqua est ingeniosa suam.

cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
quam multas matres fecerit ille deus.
proxima adoranti Iunonis templa subibit,
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.

290

277 quasdam uicio L: quaedam uitia AGS: quasdam uitiat HV: quisdam aut quaedam uitiat P

278 abrogat w

281 multis

quam Riese: multi quam L: quam multis To: mimi quam Ehwald 285 hac w

eadem P5

venerit in magni templum, tua munera, Martis,
stat Venus Vltori iuncta, vir ante fores.
Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
egerit Ionio Bosporioque mari?

in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
omnia perversas possunt corrumpere mentes :
stant tamen illa suis omnia tuta locis.
et procul a scripta solis meretricibus Arte
summovet ingenuas pagina prima manus.
quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
nec tamen est facinus versus evolvere mollis,
multa licet castae non facienda legant.
saepe supercilii nudas matrona severi

et Veneris stantis ad genus omne videt.
corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
nec domino poenae res ea causa fuit.
at cur in nostra nimia est lascivia Musa,

295

300

305

310

curve meus cuiquam suadet amare liber?

nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: paenitet ingenii iudiciique mei.

315

cur non Argolicis potius quae concidit armis
vexata est iterum carmine Troia meo?
cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
et septem portas, sub duce quamque suo?
nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
et pius est patriae facta referre labor.
denique cum meritis inpleveris omnia, Caesar,
pars mihi de multis una canenda fuit,

320

303

306 huic

296 uir L: uiro L3Tw 300 Iasion : iason TL∞: iasius 5 ab GHV: ad L 304 nurus 5 305 irrumpit 5 quo 5 Rothmaler: hinc 5: haec гLw fatendum est GHPV5 319 mutua uulnera To; cf. Manil. iv. 83

uetiti. . . acta r. e. 5

315

utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
traxissent animum sic tua facta meum.
arguor inmerito. tenuis mihi campus aratur:
illud erat magnae fertilitatis opus.
non ideo debet pelago se credere, siqual

audet in exiguo ludere cumba lacu.

forsan (et hoc dubitem) numeris levioribus aptus

sim satis, in parvos sufficiamque modos:

at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantas
dicere, conantem debilitabit onus.
divitis ingenii est inmania Caesaris acta
condere, materia ne superetur opus.

et tamen ausus eram. sed detractare videbar,
quodque nefas, damno viribus esse tuis.

325

330

335

ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,

et falso movi pectus amore meum.

340

non equidem vellem: sed me mea fata trahebant, inque meas poenas ingeniosus eram.

ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes,
litteraque est oculos ulla morata meos?
haec tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes,
quis ratus es vetitos sollicitare toros.
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
quodque parum novit, nemo docere potest.

345

sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum.

350

nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo.

crede mihi, distant mores a carmine nostro

(vita verecunda est, Musa iocosa mea)

magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: 355 plus sibi permisit compositore suo.

333 gigantes codd. 343 quod] quid GLPV: cur 5 346 quis L: quas L2T(qua G)w

sollicitasse 5

354 iocata L (corr. L3)

nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas:

plurima mulcendis auribus apta feres. Accius esset atrox, conviva Terentius esset, essent pugnaces qui fera bella canunt. denique composui teneros non solus amores: composito poenas solus amore dedi.

360

Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas ? tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.

quid, nisi cum multo Venerem confundere vino, praecepit lyrici Teia Musa senis?

365

nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti delicias versu fassus es ipse tuas.

fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, et solet hic pueris virginibusque legi.

Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua inter amatorem pugna virumque fuit?

370

quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces?

aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem, dum vir abest, multis una petita procis?

375

quis, nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos narrat in obsceno corpora prensa toro?

unde nisi indicio magni sciremus Homeri hospitis igne duas incaluisse deas?

380

omne genus scripti gravitate tragoedia vincit : haec quoque materiam semper amoris habet.

numquid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae ? nobilis est Canace fratris amore sui.

quid? non Tantalides agitante Cupidine currus Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?

385

357 uoluptas V5 animi, sit honesta uoluntas Postgate, disputaui de hoc loco Class. Review ii. 181 358 fores P: feret AG: ferens 5: refert S

pressa LS

373 illic S chryseidos 5

post caecae AHP

aut quae w

378 383 namquid To est add. post Hippolyto GL15

tingeret ut ferrum natorum sanguine mater,
concitus a laeso fecit amore dolor.
fecit amor subitas volucres cum paelice regem,
quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
si non Aeropen frater sceleratus amasset,
aversos Solis non legeremus equos.
inpia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos,
ni patrium crinem desecuisset amor.

390

qui legis Electran et egentem mentis Oresten, Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.

395

nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, quem leto fallax hospita paene dedit?

quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneia virgo,
teque, Mycenaeo Phoebas amata duci?
quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei
Haemonaque et noctes cui coiere duae?
quid Peliae generum, quid Thesea, quive Pelasgum
Iliacam tetigit de rate primus humum?
huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor,
huc accedat Hylas Iliacusque puer.
tempore deficiar, tragicos si persequar ignes,
vixque meus capiet nomina nuda liber.
est et in obscenos commixta tragoedia risus,
multaque praeteriti verba pudoris habet.
nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem,
infregisse suis fortia facta modis.
iunxit Aristides Milesia crimina secum,

pulsus Aristides nec tamen urbe sua est. nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, inpurae conditor historiae,

395 orestem TLS

397 num Riese 401 nurus 5 duae Rouer: quae (qui L)... duas гLw generum LS generum peliae (pelagi GV) To

:

400

405

410

415

402 cui

403 Peliae (peli L) quiue Genoueuensis:

quisue L: quidue To: quique Ehwald 404 de rate г: darete L: 406 Iliadesue 4: iliadesque 5

408 capiat 5

qui rate w Heinsius 409 commixta GHP; cf. Plaut. Amph. 59: commista L3 (in ras.) V: deflexa Aw 413 sextum Ellis: sexum Merkel

« ZurückWeiter »