Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,

quod patria careo pignoribusque meis:

ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
nuda parum est nobis Caesaris ira mali?
et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
solvat et in mores ora diserta meos.

in causa facili cuivis licet esse diserto,

et minimae vires frangere quassa valent. subruere est arces et stantia moenia virtus:

quamlibet ignavi praecipitata premunt.

15

20

non sum ego quod fueram. quid inanem proteris umbram ? quid cinerem saxis bustaque nostra petis?

26

Hector erat tunc cum bello certabat; at idem

vinctus ad Haemonios non erat Hector equos.

me quoque, quem noras olim, non esse memento: ex illo superant haec simulacra viro.

quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris?

parce, precor, Manes sollicitare meos.

omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,

30

quod magis errorem quam scelus esse putes,

pendimus en profugi (satia tua pectora) poenas exilioque graves exiliique loco.

35

carnifici fortuna potest mea flenda videri:
et tamen est uno iudice mersa parum.
saevior es tristi Busiride, saevior illo,
qui falsum lento torruit igne bovem,

quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,

[ocr errors]

et dictis artes conciliasse suas :

munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,

nec sola est operis forma probanda mei.

40

21

18 parum est... mali HV: parum ... mali est AGP disertum Gw 24 quilibet GHPV5 25 sum ego qui P; cf. Prop. i. 12. 11: sum qui 5: sum quod 5, Ehwald, Symb. i. 8 affert C. I. L. vi. 2. 13528, 15 'quod fueram, non sum' 27 certaret GHP et w 28 uictus ab Haemonio.. uectus aut tractus ab Haemonio

[blocks in formation]
[ocr errors]

equo P

34 distinxit Sandford, Class. Rev. v. 279 quod] qui v

aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?

hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. protinus inclusum lentis carbonibus ure: mugiet, et veri vox erit illa bovis. pro quibus inventis, ut munus munere penses, da, precor, ingenio praemia digna meo.' dixerat. at Phalaris 'poenae mirande repertor, ipse tuum praesens imbue' dixit 'opus'. nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos.

45

50

quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? ad te, quisquis is es, nostra querela redit.

55

utque sitim nostro possis explere cruore,

quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem. crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes, Neptunine minor quam Iovis ira fuit? ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque gravi duras vulnere tolle manus; utque meae famam tenuent oblivia culpae, facta cicatricem ducere nostra sine; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices.

et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis,

non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum.

quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,

ipse velim poenas experiare meas.

46 hinc AV: hic HP5: huc 5

Heinsius

perdis r5

54 tremente H5: fremente A

scripsi; cf. Vogel, p. 35: Neptunique г5: Neptuni i. f. 5: Neptuni leuior Ellis

бо

65

70

[blocks in formation]

XII

FRIGORA iam Zephyri minuunt, annoque peracto
longior antiquis visa Maeotis hiems,

inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
tempora nocturnis aequa diurna facit.
iam violam puerique legunt hilaresque puellae,
rustica quae nullo nata serente venit;
prataque pubescunt variorum flore colorum,
indocilique loquax gutture vernat avis;
utque malae matris crimen deponat hirundo
sub trabibus cuņas tectaque parva facit;
herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
exit et expandit molle cacumen humo;
quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur :
nam procul a Getico litore vitis abest;
quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus :

nam procul a Geticis finibus arbor abest. otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis

cedunt verbosi garrula bella fori.

usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus ; nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus, defessos artus Virgine tingit aqua.

scaena viget studiisque favor distantibus ardet, proque tribus resonant terna theatra foris.

5

ΙΟ

15

20

o quantum et quotiens non est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui!

25

XII 2 antiquis uisa Maeotis Tw; uide Eur. Herc. 409 ubi Maiŵtis correpta diphthongo legitur; dixi de hoc loco Classical Quarterly viii. 27 intepuit u. Tomitis Lachmann: antiquis uim moderatur Vogel: abscedit uix Tanaitis ego in ed. 1889 5 uiolas w 6 quas n. terra s. uehit 5 9 crimen matris 5 12 exit et expandit GHPV: exerit e tepida A(?)w 18 uerboso ... foro AHPS A(?)5 20 uertitur GHPV5 codd. Grattii Cyneg. 320, Rutilii Nam. i. 5: quantum o F: quater et G5

19 lusus AHPV5 equis 25 quantum et AHV5, tuentur

at mihi sentitur nix verno sole soluta,

quaeque lacu durae non fodiantur aquae:

nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum

stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
incipient aliquae tamen huc adnare carinae,
hospitaque in Ponti litore puppis erit.
sedulus occurram nautae, dictaque salute,
quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.
ille quidem mirum ni de regione propinqua
non nisi vicinas tutus ararit aquas.
rarus ab Italia tantum mare navita transit,
litora rarus in haec portubus orba venit.
sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina
voce loqui (certe gratior huius erit;

fas quoque ab ore freti longaeque Propontiaos undis
huc aliquem certo vela dedisse Noto),
quisquis is est, memori rumorem voce referre

et fieri famae parsque gradusque potest.
is, precor, auditos possit narrare triumphos
Caesaris et Latio reddita vota Iovi,
teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
triste caput pedibus supposuisse ducis.

haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
ille meae domui protinus hospes erit.

ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,
hospitium poenae sed velit esse meae.

XIII

ECCE supervacuus (quid enim fuit utile gigni?) ad sua natalis tempora noster adest.

28 quodque AH 34 quibusque AHV

36, 33

araret To

duro w

fodiuntur 5

[blocks in formation]

31 incipiunt AHPV5 36 ararit Heinsius: arabit Laurentianus 47 te quoque bellatrix г5

XIII gigni GHPS: nobis AV: nasci 5

dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?

debueras illis inposuisse modum.

si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,

non ultra patriam me sequerere meam,

quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,

illo temptasses ultimus esse mihi,

inque relinquendo, quod idem fecere sodales,

tu quoque dixisses tristis in urbe 'vale'.

quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
extremam gelidi misit in orbis humum?
scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
fumida cingatur florentibus ara coronis,
micaque sollemni turis in igne sonet,

libaque dem proprie genitale notantia tempus,
concipiamque bonas ore favente preces.

non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
adventu possim laetus ut esse tuo.
funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
convenit et structis flamma parata rogis.

nec dare tura libet nil exorantia divos,

in tantis subeunt nec bona verba malis.

si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, in loca ne redeas amplius ista, precor,

dum me terrarum pars paene novissima, Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet.

XIV

CVLTOR et antistes doctorum sancte virorum,
quid facis ingenio semper amice meo?
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?

3 miseri G5 XIV 2 qui AS

5 adesset 5 9 relinquendum A

5

10

15

20

25

« ZurückWeiter »