Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nec me nominibus furiosus confero tantis :
saeva deos contra non tamen arma tuli.
denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
non caret e nostris ullus honore liber.
si dubitas de me, laudes admitte deorum,
et carmen dempto nomine sume meum.
adiuvat in bello pacatae ramus olivae:
proderit auctorem pacis habere nihil?
cum foret Aeneae cervix subiecta parenti,

dicitur ipsa viro flamma dedisse viam :

fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
at patriae pater hic, ipsius ille fuit.
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
iactantem Pharia tinnula sistra manu?

ante deum Matrem cornu tibicen adunco
cum canit, exiguae quis stipis aera negat?

25

30

35

scimus ab inperio fieri nil tale Dianae :

40

unde tamen vivat, vaticinator habet.

en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi

ipsa movent animos superorum numina nostros, turpe nec est tali credulitate capi.

45

gentis Iuleae nomina sancta fero.

vaticinor moneoque.

locum date sacra ferenti.

non mihi, sed magno poscitur ille deo.

nec quia vel merui vel sensi principis iram,

a nobis ipsum nolle putate coli.

vidi ego linigerae numen violasse fatentem

Isidis Isiacos ante sedere focos.

alter, ob huic similem privatus lumine culpam, clamabat media se meruisse via.

talia caelestes fieri praeconia gaudent,

ut sua quid valeant numina teste probent.

50

55

41 deorum cod. Serui: 46 numina B2

36 patriae est pater excerpta Politiani dearum Madvig; improbante Schreuders, Obss. p. 8 50 illum 05 51 lanigerae BEHOS

saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,

cum bene peccati paenituisse vident.

paenitet, o si quid miserorum creditur ulli,

paenitet, et facto torqueor ipse meo. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori; estque pati poenam, quam meruisse, minus. ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, poena potest demi, culpa perennis erit. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul : ut non peccarim mors quoque non faciet. non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae. estur ut occulta vitiata teredine navis,

60

65

aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum rubigine ferrum

70

conditus ut tineae carpitur ore liber,

sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.

nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet :
quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.
hoc mihi si superi, quorum sumus omnia credent,
forsitan exigua dignus habebor ope,

75

inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. plus isto, duri, si precer, oris ero.

80

II

MAXIME, qui tanti mensuram nominis inples,

et geminas animi nobilitate genus:

qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies:

65-66 ab Heinsio: 65-68 a Bentleio eiectos defenderunt Korn. Rhein. Mus. xxii, p. 205; Dinter, Comm. i. 14; Schreuders, Obss. p. 11

C2, sic scripsi

nec A: ne BC

77 credant CEHOW 80 precor 5

66 ut

68 denique manantis A

forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,
quisque loquar tecum, certior esse velis.
ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto
durus et aversa cetera mente legas.
videris. audebo tibi me scripsisse fateri

qui, cum me poena dignum graviore fuisse
confitear, possum vix graviora pati.
hostibus in mediis interque pericula versor,
tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
omnia vipereo spicula felle linunt.
his eques instructus perterrita moenia lustrat
more lupi clausas circueuntis oves:

et semel intentus nervo levis arcus equino
vincula semper habens inresoluta manet.
tecta rigent fixis veluti velata sagittis,

portaque vix firma summovet arma sera. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, et quod iners hiemi continuatur hiems.

hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
cumque meo fato quarta fatigat hiems.

fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis :
et similis morti pectora torpor habet.
felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
quae posuit sensum saxea facta malis:
vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
cortice velavit populus ora novo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

II 7 et mihi A 9 uideris Heinsius: uiderit codd. audebo a haec siquis B2 10 om. AC: audebo et (et om. B) propriis ingemuisse malis BH∞ post quae hoc distichon uiderit audebo tibi me (me iam H) scripsisse fateri | atque modum penae notificare meae addunt B2EHOS 18 circumeuntis CH: circumuentis (sscr. u) A 19 at ACEOS 20 manent A 21 uelata AB2: uallata BCEOw 23 laeti O2 Vaticanus Heinsii 24 et quod hiemes (sscr. v hiemi I continuatur iners B 26-27 om. A, add. A2 30 mali 5

ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum :
ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
amittet vires ipsa Medusa suas.

vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
et gravior longa fit mea poena mora.
sic inconsumptum Tityi semperque renascens

non perit, ut possit saepe perire, iecur.

at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis.

somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,

aut dare captivas ad fera vincla manus. aut ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriae tecta relicta meae.

35

40

45

et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor.

50

sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, peior ab admonitu fit status iste boni.

sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi,

sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,

55

ignibus admotis ut nova cera solet.

saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,

ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.

cum subit Augusti quae sit clementia, credo
mollia naufragiis litora posse dari.

cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
spesque levis magno victa timore cadit.
nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
quam male mutato posse carere loco.

33 admittor How 41 medici cum publica cure A Bentley 50 uita loquor A 55 liquescunt EHOS

бо

49 amicis

aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste gratia quod salvo vestra pudore queat.

suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae, difficilis causae mite patrocinium.

65

est mala, confiteor: sed te bona fiet agente,
lenia pro misera fac modo verba fuga.
nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
ultimus hic qua sit condicione locus.
magna tenent illud numen molimina rerum :

70

75

haec est caelesti pectore cura minor. nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, quaerere, finitimo vix loca nota Getae: aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteae Taurica terra deae: quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo. maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet. dant illis animos arcus plenaeque pharetrae quamque libet longis cursibus aptus equus, quodque sitim didicere diu tolerare famemque,

quodque sequens nullas hostis habebit aquas.

ira viri mitis non me misisset in istam,

si satis haec illi nota fuisset humus.

nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste, meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.

noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu. nil opus est ullis in mea fata Getis.

80

85

90

sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum, et minus infestus, quam fuit, esse potest.

tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi: paene etiam merito parcior ira meo est.

77 sarmatico C 88 om. A; cf. Ehwald, Kr. B. p. 9 Merkel; cf. vii. 52 dabit a: dedit B2EO

95

90 dabat

91 at BC exc. Pol.

« ZurückWeiter »