Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et tenuit nostras numerosus Horatius aures, dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum: nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenalia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit. moverat ingenium totam cantata per urbem nomine non vero dicta Corinna mihi.

[blocks in formation]

multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,

emendaturis ignibus ipse dedi.

'tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, iratus studio carminibusque meis.

molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

65

cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.

cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit.

paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

70

est data, quae tempus per breve nupta fuit. illi successit, quamvis sine crimine coniunx,

non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos, sustinuit coniunx exulis esse viri.

filia me mea bis prima fecunda iuventa, sed non ex uno coniuge, fecit avum.

et iam complerat genitor sua fata novemque addiderat lustris altera lustra novem.

non aliter flevi, quam me fleturus ademptum ille fuit. matris proxima busta tuli.

75

80

51 amara S 80 matrix G: matri V iusta Cuiacius, sed cf. Lucan. viii. 850 'summusque feret tua busta sacerdos'; cf. Classical Quarterly viii. 30

felices ambo tempestiveque sepulti,
ante diem poenae quod periere meae!
me quoque felicem, quod non viventibus illis
sum miser, et de me quod doluere nihil!
si tamen extinctis aliquid nisi nomina restant,
et gracilis structos effugit umbra rogos:
fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygio crimina nostra foro,

scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est).
errorem iussae, non scelus, esse fugae.
Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
iam mihi canities pulsis melioribus annis
venerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
abstulerat deciens praemia victor eques,
cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
quaerere me laesi principis ira iubet.

causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae indicio non est testificanda meo.

85

90

95

100

quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?

ipsa multa tuli non leviora fuga.

indignata malis mens est succumbere seque

praestitit invictam viribus usa suis

s;

oblitusque mei ductaeque per otia vitae

insolita cepi temporis arma manu.

[ocr errors]

totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellae conspicuumque pólum." tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

85 restat GHP5; sed cf. i. 2. 1, P. iv. 2. 45

[merged small][ocr errors]

92 qui 5

96

equus Bentley: equis Strachan: codicum lectionem defendit Vogel

102 ipsa A ipseque GHPVw casus terra pelagoque 5

107 casus pelago terraque aut

hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

tristia, quo possum, carmine fata levo.

quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
sic tamen absumo decipioque diem.
ergo quod vivo durisque laboribus obsto,

nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes,

tu curae requies, tu medicina venis.

tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
in medioque mihi das Helicone locum ;
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
nomen, ab exequiis quod dare fama solet.
nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo

úllum de nostris dente momordit opus.

nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo,

cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
dicor et in toto plurimus orbe legor.

si quid habent igitur vatum praesagia veri,
protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
iure tibi grates, candide lector, ago.

115

I 20

125

130

LIBER QVINTVS

I

HVNC quoque de Getico, nostri studiose, libellum litore praemissis quattuor adde meis.

hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae : invenies toto carmine dulce nihil.

flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae.

integer et laetus laeta et iuvenalia lusi:

illa tamen nunc me composuisse piget. ut cecidi, subiti perago praeconia casus, sumque argumenti conditor ipse mei. utque iacens ripa deflere Caystrius ales

dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat. delicias siquis lascivaque carmina quaerit,

praemoneo, non est scripta quod ista legat. aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.

atque utinam numero non nos essemus in isto! ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est ? sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest.

quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.

I 7 donec eram laetus AHPV

5

ΤΟ

15

20

16 non est Gronouius: nostra G(HPV: numquam A(?) G2 ∞: numquam Tristia nostra legat Capoferreus 18 et plures, quorum nomina magna uigent w ne nos P: nos non w

20 iocata 5: locuta To

19

23 animos

AG, om. H, animos uel socios sscr. H2: animum V: socios Pw: numeros Ehwald 24 sui A Ehwald

141 6

9

« ZurückWeiter »