Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vere prius flores, aestu numerabis aristas,

poma per autumnum frigoribusque nives,

quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
dum miser Euxini litora laeva peto.

бо

hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
stamina de nigro vellere facta mihi.

nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.

utque neque insidias capitisque pericula narrem,
vera quidem, veri sed graviora fide:

65

vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
illum, qui populi semper in ore fuit!

quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
vixque sui tutum viribus esse loci!

70

aspera militiae iuvenis certamina fugi,

nec nisi lusura movimus arma manu;

nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
canitiem galeae subicioque meam.

nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
induimus trepida protinus arma manu.

75

hostis, habens arcus inbutaque tela venenis,
saevus anhelanti moenia lustrat equo;
utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
per sata per silvas fertque trahitque lupus:
sic, siquem nondum portarum saepe receptum
barbarus in campis repperit hostis, habet:
aut sequitur captus coniectaque vincula collo
accipit, aut telo virus habente perit.
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis:
heu nimium fati tempora longa mei!
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
sustinet in tantis hospita Musa malis.

60 laeua cod. Bushidianus: saeua гLo
F.iii. 662: uera LS: uidi To
82 agit 5

80

85

66 ueri Francius; cf.
81 sede
86 lenta AL25

77 ueneno AHPV
85 lateo L iaceo Tw

sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui

auribus accipiat verba Latina suis.

ipse mihi (quid enim faciam ?) scriboque legoque,

tutaque iudicio littera nostra suo est.

saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat?

an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo,

corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
inque sinum maestae labitur imber aquae.
cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
et, tulerit quo me casus et unde, subit,
saepe manus demens, studiis irata sibique,

misit in arsuros carmina nostra focos.

atque, ea de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.

90

95

100

tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule, Roma, boni.

тоб

II

IAM fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, .
victa potest flexo succubuisse genu,
altaque velentur fortasse Palatia sertis,

turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi

victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat.

95 sunt me 5 97 norit ALVS: sentit 5 TLw: ita 5

II 4 turaue AHL35: tureue L

5

ΙΟ

99 dum г5

103 ea

6 pulset] tinguat V

sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui

auribus accipiat verba Latina suis.

ipse mihi (quid enim faciam ?) scriboque legoque,

tutaque iudicio littera nostra suo est.

saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat?

an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo,

corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
inque sinum maestae labitur imber aquae.
cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
et, tulerit quo me casus et unde, subit,
saepe manus demens, studiis irata sibique,
misit in arsuros carmina nostra focos.

atque, ea de multis quoniam non multa supersunt,
cum venia facito, quisquis es, ista legas.

90

95

100

tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule, Roma, boni.

тоб

II

IAM fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, .
victa potest flexo succubuisse genu,
altaque velentur fortasse Palatia sertis,

turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi

victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat.

95 sunt me 5 97 norit ALVS: sentit 5 TL: ita 5

II 4 turaue AHL35: tureue L

[merged small][ocr errors]

99 dum г5

103 ea

6 pulset] tinguat V

cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
munera det meritis, saepe datura, deis,
et pariter matres et quae sine crimine castos
perpetua servant virginitate focos;

plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,

parvaque cuius eram pars ego nuper eques. nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit. ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos,

et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui.

15

20

quorum pars causas et res et nomina quaeret,

25

pars referet, quamvis noverit illa parum.

hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,

dux fuerat belli, proximus ille duci.

hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, non isto vultu, cum tulit arma, fuit.

30

ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens

hortator pugnae consiliumque fuit.

perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,
squalida promissis qui tegit ora comis.
illa, qui sequitur, dicunt mactata ministro
saepe recusanti corpora capta deo.

35

tic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes plena ferae caedis, plena cruoris erant.

Drusus in his meruit quondam cognomina terris,
quae bona progenies, digna parente, fuit.
cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva
deccior ipse suo sanguine Rhenus erat.

15 lactatur S 29 figit 5

34 prolixis AGH5: demissis 5

40

« ZurückWeiter »