Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

conficis exceptis ecquid mea carmina solis
Artibus, artifici quae nocuere suo?
immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
quaque potes, retine corpus in urbe meum.
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
qui domini poenam non meruere sui.
saepe per externas profugus pater exulat oras,
urbe tamen natis exulis esse licet.

Palladis exemplo de me sine matre creata

carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit.

tres mihi sunt nati contagia nostra secuti :

cetera fac curae sit tibi turba palam.

sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
carmina de domini funere rapta sui.

illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
certius a summa nomen habere manu :
nunc incorrectum populi pervenit in ora,
in populi quicquam si tamen ore mei est.

hoc quoque nescioquid nostris appone libellis,

diverso missum quod tibi ab orbe venit.

quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante,
compositum quo sit tempore quoque loco.
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
exilium tempus barbariamque locum:
inque tot adversis carmen mirabitur ullum
ducere me tristi sustinuisse manu.
ingenium fregere meum mala, cuius et ante
fons infecundus parvaque vena fuit.
sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
et longo periit arida facta situ.

5 colligis 5: suscipis 5 23 in GP5: ad AHV5

5

ΙΟ

16

20

25

30

35

[blocks in formation]

non hic librorum, per quos inviter alarque,

[ocr errors]

copia: pro libris arcus et arma sonant.

nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
intellecturis auribus utar, adest.

non quo secedam locus est. custodia muri
summovet infestos clausaque porta Getas.
saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,
nec quisquam est a quo certior esse queam.
dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri)
verba mihi desunt dedidicique loqui.
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore,
et videor Geticis scribere posse modis.
crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis
inque meis scriptis Pontica verba legas.
qualemcumque igitur venia dignare libellum,
sortis et excusa condicione meae.

39 r. cui G(ex cuius)P5 41 nec w 47 fero HVS r: legas w

40

45

50

51 igitur

LIBER QVARTVS

I

SIQVA meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe.

exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,
mens intenta suis ne foret usque malis.

hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,
indocili numero cum grave mollit opus.
cantat et innitens limosae pronus harenae,
adverso tardam qui trahit amne ratem;
quique refert pariter lentos ad pectora remos,
in numerum pulsa brachia pulsat aqua.
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit

pastor, harundineo carmine mulcet oves. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, fallitur ancillae decipiturque labor.

5

ΙΟ

fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Haemonia curas attenuasse lyra.

15

cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat.

me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem : sola comes nostrae perstitit illa fugae;

sola nec insidias, Sinti nec militis ensem,

nec mare nec ventos barbariamque timet.

scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo,

I 7 cantet APS

20

10 pulsat г Vogel; cf. Verg. Geor. iv. 313:

II ut VS

uersat 5 iactat 5: lassat 5
mann 21 Sinti nec Ehwald: inter nec TLW
thracia tela 5

19 tenentem Lachmilitis ensem гLS:

141.6

7

scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
cum mecum iuncti criminis acta rea est.
non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
Pieridum sacris inposuisse manum.

25

sed nunc quid faciam ? vis me tenet ipsa sacrorum,

et carmen demens carmine laesus amo.

30

sic nova Dulichio lotos gustata palato

illo, quo nocuit, grata sapore fuit.

sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,

materiam culpae persequiturque suae.

nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
forsitan hoc studium possit furor esse videri,
sed quiddam furor hic utilitatis habet.
semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
praesentis casus inmemoremque facit.
utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
dum stupet Idaeis exululata modis,

35

40

sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano. spiritus ille malo est.

ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
ille nec iratos sentit habere deos.
utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
temporis adversi sic mihi sensus abest.

45

iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae,

50

et partim pelago partim vestigia terra

vel rate dignatas vel pede nostra sequi.

sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum

cetera cum magno Caesare turba facit,

meque tot adversis cumulant, quot litus harenas,

quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.

26 adiuncti AVS 29 sororum 5

31 lotus L

42 iugis G5 50 sollicitae Ios. Scaliger: sollicitas codd. AVS 55 cumulat AGPV5

55

41 bachis V

53 hae

« ZurückWeiter »