Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, 25

cum mecum iuncti criminis acta rea est. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,

Pieridum sacris inposuisse manum. sed nunc quid faciam ? vis me tenet ipsa sacrorum,

et carmen demens carmine laesus amo. sic nova Dulichio lotos gustata palato

illo, quo nocuit, grata sapore fuit. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,

materiam culpae persequiturque suae. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, 35

quodque mihi telum vulnera fecit, amo. forsitan hoc studium possit furor esse videri,

sed quiddam furor hic utilitatis habet. semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit.

40 utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,

dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,

altior humano, spiritus ille malo est. ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,

45 ille nec iratos sentit habere deos. utque soporiferae biberem si pocula Lethes,

temporis adversi sic mihi sensus abest. iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae,

50 et partim pelago partim vestigia terra

vel rate dignatas vel pede nostra sequi. sint, precor, haec saltem faciles mihi !

namque

deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, 55

quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.

26 adiuncti AV5

29 sororum 5

31 lotus L 42 iugis 65 50 sollicitae Ios. Scaliger : sollicitas codd.

41 bachis V AV5 55 cumulat AGPV5

53 hae

60

65

70

vere prius flores, aestu numerabis aristas,

poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,

dum miser Euxini litora laeva peto. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :

huc quoque sunt nostras fata secuta vias. hic quoque cognosco natalis stamina nostri,

stamina de nigro vellere facta mihi. utque neque insidias capitisque pericula narrem,

vera quidem, veri sed graviora fide : vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque

illum, qui populi semper in ore fuit ! quam miserum est, porta vitam muroque tueri,

vixque sui tutum viribus esse loci ! aspera militiae iuvenis certamina fugi,

nec nisi lusura movimus arma manu ; nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,

canitiem galeae subicioque meam. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,

induimus trepida protinus arma manu. hostis, habens arcus inbutaque tela venenis,

saevus anhelanti moenia lustrat equo; utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,

per sata per silvas fertque trahitque lupus : sic, siquem nondum portarum saepe receptum

barbarus in campis repperit hostis, habet : aut sequitur captus coniectaque vincula collo

accipit, aut telo virus habente perit. hic ego sollicitae lateo novus incola sedis :

heu nimium fati tempora longa mei ! et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti

sustinet in tantis hospita Musa malis.

75

80

85

60 laeua cod. Buslidianus: saeua rlo 66 ueri Francius ; cf. F.jji. 662: uera L5: uidi Ta

77 ueneno AHPV

81 sede TL 82 agit 5 85 lateo L: iaceo Io 86 lenta AL25

95

sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis.

90 ipse mihi quid enim faciam ?) scriboque legoque,

tutaque iudicio littera nostra suo est. saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat ?

an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,

umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,

inque sinum maestae labitur imber aquae. cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,

et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique,

misit in arsuros carmina nostra focos. atque, ea de multis quoniam non multa supersunt,

cum venia facito, quisquis es, ista legas. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule, Roma, boni.

106

[ocr errors]

II

5

Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, .

victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis,

turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi

victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum

reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,

perpetuo terras ut domus illa regat.

IO

103 ea

95 sunt me 5 97 norit ALV5: sentit 5

99 dum 15 rLw: ita 5

II 4 turaue AHL35: tureue L 6 pulset] tinguat V

15

20

25

cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato

munera det meritis, saepe datura, deis,
et pariter matres et quae sine crimine castos

perpetua servant virginitate focos;
plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,

parvaque cuius eram pars ego nuper eques.
nos procul expulsos communia gaudia fallunt,

famaque tam longe non nisi parva venit.
ergo omnis populus poterit spectare triumphos,

cumque ducum titulis oppida capta leget,
vinclaque captiva reges cervice gerentes

ante coronatos ire videbit equos,
et cernet vultus aliis pro tempore versos,

terribiles aliis inmemoresque sui.
quorum pars causas et res et nomina quaeret,

pars referet, quamvis noverit illa parum.
hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,

dux fuerat belli, proximus ille duci.
hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit,

non isto vultu, cum tulit arma, fuit.
ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens

hortator pugnae consiliumque fuit.
perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,

squalida promissis qui tegit ora comis.
illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro

saepe recusanti corpora capta deo.
hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes

plena ferae caedis, plena cruoris erant.
Drusus in his meruit quondam cognomina terris,

quae bona progenies, digna parente, fuit.
cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva

decolor ipse suo sanguine Rhenus erat.

30

35

40

15 laetatur 5

29 figit 5

34 prolixis AGH5: demissis 5

45

50

55

crinibus en etiam fertur Germania passis,

et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi

vincula fert illa, qua tulit arma, manu.' hos super in curru, Caesar, victore veheris

purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum,

undique iactato flore tegente vias. tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que

miles 'io' magna voce 'triumphe' canet. ipse sono plausuque simul fremituque canente

quadriiugos cernes saepe resistere equos. inde petes arcem et delubra faventia votis,

et dabitur merito laurea vota Iovi. haec ego summotus qua possum mente videbo:

erepti nobis ius habet illa loci : illa per inmensas spatiatur libera terras,

in caelum celeri pervenit illa fuga; illa meos oculos mediam deducit in urbem,

inmunes tanti nec sinit esse boni ; invenietque animus, qua currus spectet eburnos;

sic, certe in patria per breve tempus ero. vera tamen capiet populus spectacula felix,

laetaque erit praesens cum duce turba suo. at mihi fingendo tantum longeque remotis

auribus hic fructus percipiendus erit, atque procul Latio diversum missus in orbem

qui narret cupido, vix erit, ista mihi. is quoque iam serum referet veteremque triumphum :

quo tamen audiero tempore, laetus ero. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,

causaque privata publica maior erit.

60

65

70

49 circum plaudere HLV L: canentum rs: calentes 5 nitque L5 67 fingenti w

51 cingentur AGHP

53 canente 60 fuga L5 : uia Ta 63 inueremoto w

72 audito A

« ZurückWeiter »