P. Ovidi Nasonis Tristium libri quinque ; Ex Ponto libri quattuor ; Halieutica ; Fragmenta

Cover
E typographeo Clarendoniano, 1915 - 299 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 7 - CVM subit illius tristissima noctis imago, qua mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar 5 finibus extremae iusserat Ausoniae. nee spatium nee mens fuerat satis apta parandi : torpuerant longa pectora nostra mora, non mihi servorum,
Seite 17 - heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures, dum ferit Ausonia carmina culta lyra. 50 Vergilium vidi tantum : nee avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibí, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego
Seite 17 - Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam verba soluta modis. sponte sua carmen números veniebat ad aptos, 25 et quod temptabam dicere versus erat. interea tácito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo, et Studium nobis, quod fuit ante, manet. 30
Seite 21 - quid referam comitumque nefas famulosque nocentes ? ipsa multa tuli non leviora fuga, indignata malis mens est succumbere seque praestitit invictam viribus usa suis ; oblitusque mei ductaeque per otia vitae 105 insólita cepi temporis arma manu, totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Seite 11 - baud aliter, quam si mea membra relinquam, et pars abrumpi corpore visa suo est. sic doluit Mettus tune cum in contraria versos 75 ultores habuit proditionis equos. turn vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestae pectora nuda manus. turn vero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit haec lacrimis tristia verba meis : 80 'non potes avelli.
Seite 7 - quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet, si licet exemplis in parvis grandibus uti, 25 haec faciès Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ad hanc
Seite 7 - Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, 30 ' numina vicinis habitantia sedibus,' inquam, 'iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
Seite 17 - patiens corpus, пес mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sórores otia, iudicio semper amata meo. 40 temporis illius colui fovique poetas, quoique aderant vates, rebar adesse déos, saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, quaeque nocet serpens, quae iuvat herba,
Seite 7 - non aliter stupui, quam qui lovis ignibus ictus vivit et est vitae nescius ipse suae. ut tarnen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, alloquor extremum maestos abiturus amicos, ¡¡ qui modo de multis unus et alter erat. uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat
Seite 9 - Roma relinquenda est. utraque iusta mora est. uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, et domus et fidae dulcía membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales, 65 o mihi Thesea pectora iuncta fide ! dum licet, amplectar : numquam fortasse licebit amplius. in lucro est quae datur hora mihi.

Bibliografische Informationen