Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu : qui praeter Nioben unam conterruit omnes. illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; e quibus una, trahens haerentia viscere tela, imposito fratri, moribunda relanguit ore; altera, solari miseram conata parentem, conticuit subito, duplicataque vulnere caeco est, oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat ; haec frustra fugiens collabitur; illa sorori inmoritur; latet haec; illam trepidare videres. Sexque datis leto diversaque vulnera passis, ultima restabat; quam toto corpore mater, tota veste tegens, 'Unam minimamque relinque! de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit exanimes inter natos natasque virumque, deriguitque malis. Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant immota genis, nihil est in imagine vivum. ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venae desistunt posse moveri. nec flecti cervix, nec bracchia reddere motus, nec pes ire potest, intra quoque viscera saxum est : flet tamen, et validi circumdata turbine venti in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

290

295

300

305

310

Tribe in

XIV. THE ENCHANTMENTS OF MEDEA.

[BOOK VII.1-293.]

[THE doom of Niobe reminds one hearer of the vengeance inflicted on certain people of Lycia, who, having refused to Latona a draught of water from the lake in her extreme thirst, were by Jupiter turned into frogs (VI. 313-381); and another of the satyr Marsyas, who was conquered in music and flayed by Apollo; and another of the crime of Tantalus, Niobe's father, who caused his son Pelops to be served up at meat to the gods (382-411). Pandion of Athens, attacked for refusing the friendship of Pelops, is helped by Tereus, king of Thrace, to whom he gives his daughter Progne to wife. But Tereus, having committed incest with Progne's sister Philomela, is dreadfully punished by the two, who serve to him in a banquet the body of his son Itys; and as Tereus pursues them for vengeance, all are transformed to birds - Tereus becoming a hoopoë, Progne a swallow, Philomela a nightingale, and Itys a pheasant; while Pandion, dying of grief, is succeeded by Erechtheus (412-676), whose daughter Orithyia is borne away by Boreas (the North Wind) to Thrace. Here she becomes mother of the winged heroes Zethes and Calais, who accompany Jason and the Argonauts in their voyage for the Golden Fleece (677-721).]

Arriving at Colchis, Jason is met by the enchantress Medea, daughter of king Eetes; who, moved by love, protects him by her enchantments from the Dragon guarding the fleece, and from the fire-breathing bulls, with which he ploughs the appointed field, sowing it with serpents' teeth (VII. 1-122). From these spring up armed men, who prepare to attack Jason; but he, instructed by Medea, casts a stone among them, whereat they perish in mutual slaughter (123-143). Returning to Iolchos with Medea, he entreats her to restore to youth his aged father. The magic is described at length, by which she prepares the juices of miraculous herbs; and, these proving efficacious, Æson is converted to the fresh vigor of forty years before (144-293).

S. E. Thessaly JAMQUE fretum Minyae Pagasaea puppe secabant : perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam

town where Argo built.

cf. 50, l. 18

Phineus visus erat, juvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant; multaque perpessi claro sub Iäsone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt, voxque datur numeris magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes;

ΙΟ

et luctata diu, postquam ratione furorem
vincere non poterat, Frustra, Medea, repugnas:
nescio quis deus obstat' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur ?
sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique
vidi,

ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
excute virgineo conceptas pectore flammas,
si potes, infelix. Si possem, sanior essem:
sed gravat invitam nova vis; aliudque cupido,
mens aliud suadet. Video meliora, proboque:
deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
ureris, et thalamos alieni concipis orbis?

15

20

haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an

ille

occidat, in dis est.

Vivat tamen idque precari

vel sine amore licet. Quid enim commisit Iäson?
quem, nisi crudelem, non tangat Iäsonis aetas
et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? certe mea pectora movit.

'At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore, concurretque suae segetis tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.

25

30

cur non et specto pereuntem, oculosque videndo conscelero? cur non tauros exhortor in illum, terrigenasque feros, insopitumque draconem?

'Di meliora velint: quamquam non ista precanda,
sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
ut per me sospes sine me det lintea ventis,
virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis,
occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
et dabit ante fidem; cogamque in foedera testes

esse deos. Quin tuta times! accingere, et omnem
pelle moram tibi se semper debebit Iäson,
te face solemni junget sibi, perque Pelasgas
servatrix urbes matrum celebrabere turba.

35

40

45

50

'Ergo ego germanam fratremque patremque deosque

et natale solum, ventis ablata, relinquam ?

nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
frater adhuc infans: stant mecum vota sororis ;
maximus intra me deus est. Non magna relinquam ;
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae,
notitiamque loci melioris, et oppida, quorum
hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Aesoniden mutasse velim, quo conjuge felix
et dis cara ferar, et vertice sidera tangam.

55

60

'Quid, quod nescio qui mediis incurrere in undis dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? nempe tenens quod amo, gremioque in Iäsonis haerens,

65

per freta longa ferar. Nihil illum amplexa verebor;
aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo.
conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpae
imponis, Medea, tuae? quin aspice, quantum
aggrediare nefas, et dum licet, effuge crimen.'
dixit ; et ante oculos rectum pietasque pudorque
constiterant, et victa dabat jam terga Cupido.

Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,
quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
et jam fortis erat, pulsusque recesserat ardor;
cum videt Aesoniden, exstinctaque flamma revixit.
erubuere genae, totoque recanduit ore,

utque solet ventis alimenta assumere, quaeque
parva sub inducta latuit scintilla favilla,
crescere, et in veteres agitata resurgere vires,
sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
ut vidit juvenem, specie praesentis inarsit.

Et casu solito formosior Aesone natus
illa luce fuit posses ignoscere amanti.
spectat, et in vultu veluti tum denique viso
lumina fixa tenet, nec se mortalia demens
ora videre putat, nec se declinat ab illo.
ut vero coepitque loqui, dextramque prehendit
hospes, et auxilium summissa voce rogavit,
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis :
'Quid faciam video ; nec me ignorantia veri
decipiet, sed amor. Servabere munere nostro :
servatus promissa dato.' Per sacra triformis
ille deae, lucoque foret quod numen in illo,
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri,
eventusque suos et tanta pericula jurat.
creditus accepit cantatas protinus herbas,
edidicitque usum, laetusque in tesca recessit.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »