Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.

utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
non tulit infelix, laqueoque animosa ligavit
guttera. Pendentem Pallas miserata levavit,

atque ita 'Vive quidem, pende tamen, improba,' dixit 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

dicta tuo generi serisque nepotibus esto'

[post ea discedens sucis Hecateïdos herbae] sparsit et extemplo tristi medicamine. Tactae defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est; in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera venter habet: de quo tamen illa remittit stamen, et antiquas exercet aranea telas.

135

140

145

XIII. THE PRIDE AND GRIEF OF NIOBE.

[BOOK VI.- 165–312.]

BUT the fate of Arachne does not warn Niobe, daughter of Tantalus, who, as the mother of seven sons and seven daughters, boasts herself above Latona. In wrath, therefore, and to avenge their mother, Apollo in one day smites all the sons of Niobe, and Diana all her daughters; and so, being suddenly made childless, she is turned into marble, and her tears continue to flow forever.

ECCE venit comitum Niobe celeberrima turba, vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,

et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
cum capite immissos umerum per utrumque capillos.
constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,
'Quis furor, auditos' inquit 'praeponere visis
caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

165

170

numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas.

Pleťadum soror est genetrix mea; maximus Atlas est avus, aetherium qui fert cervicibus axem ; Juppiter alter avus, socero quoque glorior illo.

'Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque viroque reguntur. in quamcumque domus adverti lumina partem, immensae spectantur opes. Accedit eodem digna dea facies. Huc natas adice septem

et totidem juvenes, et mox generosque nurusque. quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam ! nescio quoque audete satam Titanida Coeo

Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

175

180

185

exiguam sedem pariturae terra negavit.

190

nec caelo, nec humo, nec aquis dea vestra recepta est;
exsul erat mundi, donec miserata vagantem,
Hospita tu terris erras, ego (dixit) in undis ;
instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum
facta parens uteri pars haec est septima nostri.
'Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo :
hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit.
major sum, quam cui possit Fortuna nocere;
multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquit.
excessere metum mea jam bona. Fingite demi
huic aliquid populo natorum posse meorum:
non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
Latonae turbam : qua quantum distat ab orba?
ite, satisque superque sacri, laurumque capillis
ponite.' Deponunt, infectaque sacra relinquunt,
quodque licet, tacito venerantur murmure numen.
Indignata dea est; summoque in vertice Cynthi
talibus est dictis gemina cum prole locuta;
'En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
et, nisi Junoni, nulli cessura dearum,

an dea sim, dubitor; perque omnia saecula cultis
arceor, O nati, nisi vos succurritis, aris.
nec dolor hic solus: diro convicia facto
Tantalis adjecit, vosque est postponere natis
ausa suis, et me, quod in ipsam recidat, orbam
dixit, et exhibuit linguam scelerata paternam.'

195

200

205

210

Adjectura preces erat his Latona relatis : Desine Phoebus ait; poenae mora longa querella est. 215 dixit idem Phoebe; celerique per aëra lapsu

contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

duraque mollierat subjectas ungula glebas.

Pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco terga premunt, auroque graves moderantur habenas: e quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem. quadrupedis cursus, spumantiaque ora coërcet, Ei mihi! conclamat, medioque in pectore fixa tela gerit, frenisque manu moriente remissis, in latus a dextro paulatim defluit armo.

Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, frena dabat Sipylus: veluti cum praescius imbris nube fugit visa, pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura. frena dabat: dantem non evitabile telum consequitur; summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum. ille, ut erat pronus, per crura admissa jubasque volvitur, et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem imposuere labori, transierant ad opus nitidae juvenile palaestrae : et jam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus; cum tento concita nervo, sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta. ingemuere simul; simul incurvata dolore membra solo posuere ; simul suprema jacentes lumina versarunt: animam simul exhalarunt. Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus allevet artus ; inque pio cadit officio, nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro.

quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis

220

225

230

235

240

245

250

eruta, cumque anima cruor est effusus in auras.

At non intonsum simplex Damasichthona vulnus adficit. Ictus erat, qua crus esse incipit, et qua mollia nervosus facit internodia poples.

dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis, séque ejaculatus in altum emicat, et longe terebrata prosilit aura.

Ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat, Di que Q communiter omnes, dixerat, ignarus non omnes esse rogandos, parcite! Motus erat, cum jam revocabile telum non fuit, Arcitenens; minimo tamen occidit ille vulnere, non alte percusso corde sagitta.

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum juris haberent. nam pater Amphion, ferro per pectus adacto, finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latoïs populum summoverat aris, et mediam tulerat gressus resupina per urbem, invidiosa suis! at nunc miseranda vel hosti. corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes. a quibus ad caelum liventia bracchia tollens, 'Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore: pascere' ait, 'satiaque meo tua pectora luctu: corque ferum satia' dixit; 'per funera septem efferor: exsulta, victrixque inimica triumpha. cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, quam tibi felici. Post tot quoque funera vinco.'

255

260

265

270

275

280

285

« ZurückWeiter »