170 170 175 Quae pater ut summạ vidit Saturnius arce, ingemit ; et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, 165 ingentes animo et dignas Jove concipit iras, conciliumque vocat; tenuit mora nulla vocatos. est via sublimis, caelo manifesta sereno: Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum; dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. plebs habitat diversa locis; a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 180 talibus inde modis ora indignantia solvit : Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo brachia caelo. nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185 corpore et ex una pendebat origine bellum. nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus. Per flumina juro infera sub terras Stygio labentia luco, cuncta prius temptata; sed inmedicabile vulnus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae, faunique satyrique et monticolae Silvani. quos quoniam caeli nondum dignamur honore, quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 180 190 195 200 205 210 an satis, O superi, tutos fore creditis illos, Contremuere omnes, studiisque ardentibus ausum 'Ille quidem poenas (curam hanc dimittite) solvit : quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. contigerat nostras infamia temporis aures : quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, et deus humana lustro sub imagine terras. longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum enumerare; minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram, latebris horrenda ferarum, et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat; irridet primo pia vota Lycaon; mox ait: Experiar, deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis; nec erit dubitabile verum. nocte gravem somno necopina perdere morte me parat; haec illi placet experientia veri. *Nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius jugulum mucrone resolvit : atque ita semineces partim ferventibus artus 215 220 225 230 mollit aquis, partim subjecto torruit igni. quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma in dominum dignosque everti tecta Penates. territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat, frustraque loqui conatur; ab ipso colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet. 235 in villos abeunt vestes, in crura lacerti : fit lupus, et veteris servat vestigia formae. canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago. Occidit una domus; sed non domus una perire 240 digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinys. in facinus jurasse putes. Dent ocius omnes quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.' Dicta Jovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes assensibus implent. 245 est tamen humani generis jactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant; quis sit laturus in aras tura? ferisne paret populandas tradere terras ? talia quaerentes, sibi enim fore cetera curae, rex superum trepidare vetat, subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras : sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 255 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli ardeat, et mundi moles operosa laboret. tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum. Poena placet diversa, genus mortale sub undis nerdere, et ex omni nimbos demittere caelo. 250 260 270 protinus Aeoliis aquilonem claudit in antris, 265 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor, inclusi funduntur ab aethere nimbi. nuntia Junonis varios induta colores concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert. sternuntur segetes et deplorata colonis vota jacent, longique perit labor irritus anni. Nec caelo contenta suo est Jovis ira, sed illum caeruleus frater juvat auxiliaribus undis. 275 convocat hic amnes; qui postquam tecta tyranni intravere sui, “Non est hortamine longo nunc' ait 'utendum ; vires effundite vestras, sic opus est; aperite domos, ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas.' 280 Jusserat; hi redeunt, ac fontibus ora relaxant, et defrenato volvuntur in aequora cursu. ipse tridente suo terram percussit ; at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum. exspatiata ruunt per apertos flumina campos, 285 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. siqua domus mansit, potuitque resistere tanto indejecta malo, culmen tamen altior hujus unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 290 Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant : omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto. occupat hic collem; cymba sedet alter adunca, et ducit remos illic, ubi nuper ararat ; 280 ille super segetes aut mersae culmina villae Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, Juppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, |