Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
caede leaena boum spumantes oblita rictus,
depositura sitim vicini fontis in unda.

quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
vidit, et obscurum trepido pede fugit in antrum,
dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
ore cruentato tenues laniavit amictus.

Serius egressus, vestigia vidit in alto pulvere certa ferae, totoque expalluit ore

Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
repperit, Una duos' inquit 'nox perdet amantes :
e quibus illa fuit longa dignissima vita,

95

ΙΟΟ

105

nostra nocens anima est : ego te, miseranda, peremi, 110 in loca plena metus qui jussi nocte venires,

nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,

et scelerata fero consumite viscera morsu,

O quicumque sub hac habitatis rupe, leones.

sed timidi est optare necem.'. - Velamina Thisbes tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram. utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,

115

'Accipe nunc' inquit 'nostri quoque sanguinis haustus!' quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum ; nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.

Ut jacuit resupinus humo, cruor emicat alte : non aliter, quam cum vitiato fistula plumbo scinditur, et tenui stridente foramine longas ejaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit. arborei fetus aspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix puniceo tinguit pendentia mora colore.

120

125

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit, juvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit.

utque locum, et visa cognoscit in arbore formam,
sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
pallidiora gerens, exhorruit aequoris instar,
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
percutit indignos claro plangore lacertos,
et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
vulnera supplevit lacrimis, fletumque cruori
miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens,
'Pyrame!' clamavit 'quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe
nominat: exaudi, vultusque attolle jacentes!'

130

135

140

Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos

145

Pyramus erexit, visaque recondidit illa;

quae postquam vestemque suam cognovit, et ense
vidit ebur vacuum, 'Tua te manus' inquit 'amorque
perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires.
persequar exstinctum, letique miserrima dicar
causa comesque tui; quique a me morte revelli
heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus illiusque parentes,

ut quos certus amor, quos hora novissima junxit,
componi tumulo non invideatis eodem.

at tu, quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos

150

155

160

semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.' Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. vota tamen tetigere deos, tetigere parentes: nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; quodque rogis superest, una requiescit in urna.

165

IX. INO AND MELICERTA.

[Book IV. -432-542.]

[A SECOND sister tells of Leucothoë, an eastern princess, beloved by the sun-god, who is by him changed after her burial into the herb frankincense; and of Clytie, who, pining with hopeless love of the same divinity, becomes a sun-flower (IV. 167-270). The third sister, Leuconoë, tells the fable of the fountain-nymph Salmacis, to whose waters was given the power to unman whosoever might bathe in them (271-388). But the three sisters who had despised the rites of Bacchus, are themselves converted into bats (389-415).]

Ino also, daughter of Cadmus and nurse of Bacchus, affronts Juno, who descends into Tartarus and sends a Fury against her. Ino and her husband Athamas are maddened. Athamas slays their eldest son, taking him for a wild beast, while Ino casts herself with her son Melicerta into the sea. There she becomes the sea divinity Leucothea, and Melicerta becomes Palaemon.

EST via declivis funesta nubila taxo; ducit ad infernas per muta silentia sedes. Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulchris. pallor hiemsque tenent late loca senta. Novique qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas urbs habet. Utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli exiguus populo est, turbamve accedere sentit. errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.

Sustinet ire illuc caelesti sede relicta, tantum odiis iraeque dabat, Saturnia Juno.

435

440

445

447

quo simul intravit, sacroque a corpore pressum
ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
et tres latratus simul edidit. Illa sorores
nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen :
carceris ante fores clausas adamante sedebant,
cumque suis atros pectebant crinibus angues.
quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
surrexere deae: sedes Scelerata vocatur.

viscera praebebat Tityos lanianda, novemque jugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullae deprenduntur aquae; quaeque imminet, effugit arbos. aut petis, aut urgues ruiturum, Sisyphe, saxum. volvitur Ixion et se sequiturque fugitque. molirique suis letum patruelibus ausae assiduae repetunt quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torva vidit, et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon aspiciens 'Cur hic e fratribus' inquit 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia dives habet, qui me cum conjuge semper sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. imperium, promissa, preces confundit in unum, sollicitatque deas. Sic haec Junone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos. movit et obstantes rejecit ab ore colubras, atque ita 'Non longis opus est ambagibus,' inquit 'facta puta, quaecumque jubes: inamabile regnum desere, teque refer caeli melioris ad auras.' laeta redit Juno. Quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

450

455

460

465

470

475

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit

480

« ZurückWeiter »