Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hic dea silvarum venatu fessa solebat

virgineos artus liquido perfundere rore.

quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
armigerae jaculum pharetramque arcusque retentos;
altera depositae subjecit bracchia pallae;

vincla duae pedibus demunt. Nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
excipiunt laticem Nepheleque Hyleque Rhanisque
et Psecas et Phiale, funduntque capacibus urnis.
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum.

per nemus ignotum non certis passibus errans.
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intravit rorantia fontibus antra,
sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae
percussere viro, subitisque ululatibus omne
implevere nemus, circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis. Tamen altior illis.
ipsa dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi solis ab ictu
nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
in latus obliquum tamen astitit, oraque retro
flexit et ut vellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas, vultumque virilem
perfudit, spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia verba futurae :
'Nunc tibi me posito visam velamine narres,
si poteris narrare, licet.' Nec plura minata
dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

dat spatium collo, summasque cacuminat aures,

165

170

175

180

185

190

195

cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
cruribus, et velat maculoso vellere corpus;
additus et pavor est. Fugit Autonoerus heros
et se tam celerem cursu miratur in ipso.
ut vero vultus et cornua vidit in unda,

'Me miserum!' dicturus erat, vox nulla secuta est :
ingemuit, vox illa fuit; lacrimaeque per ora
non sua fluxerunt. Mens tantum pristina mansit.

Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta ? an lateat silvis? pudor hoc, timor impedit illud. dum dubitat, videre canes. primumque Melampus Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,

Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. inde ruunt alii rapida velocius aura,

200

205

Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes, 210 Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron, et pedibus Pterelas, et naribus utilis Agre, Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro, deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta Poemenis, et natis comitata Harpyia duobus, et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon et Dromas et Canace Sticteque et Tigris et Alce, et niveis Leucon, et villis Asbolus atris,

praevalidusque Lacon et cursu fortis Aëllo

et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce,
et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne,

et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

Labros et Agriodus, et acutae vocis Hylactor,

215

220

quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae 225 per rupes scopulosque adituque carentia saxa quaque est difficilis, quaque est via nulla, sequuntur.

ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,

heu famulos fugit ipse suos! clamare libebat
'Actaeon ego sum, dominum cognoscite vestrum!'
verba animo desunt. Resonat latratibus aether.
prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
proxima Theridamas; Oresitrophus haesit in armo.
tardius exierant, sed per compendia montis
anticipata via est. Dominum retinentibus illis,
cetera turba coit confertque in corpore dentes.
iam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque,
etsi non hominis, quem non tamen edere possit
cervus, habet, maestisque replet iuga nota querellis.
[et genibus pronis supplex similisque roganti
circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.]
at comites rapidum solitis hortatibus agmen
ignari instigant, oculisque Actaeona quaerunt,
et velut absentem certatim Actaeona clamant
ad nomen caput ille refert et abesse queruntur,
nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
vellet abesse quidem, sed adest: velletque videre,
non etiam sentire canum fera facta suorum.
undique circumstant, mersisque in corpore rostris
dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
nec nisi finita per plurima vulnera vita
ira pharetratae fertur satiata Dianae.

230

235

240

245

250

VIII. PYRAMUS AND THISBE.

[Book IV.55-166.]

[SEMELE, a descendant of Cadmus, became the Mother of Bacchus, but was destroyed by the presence of Jupiter, whom she desired to see clothed with flames and thunder (III. 253-315). Tiresias, the Theban seer, is made blind, but endowed with prophecy (316-338). The nymph Echo, pining with love of Narcissus, becomes a rock, her voice alone surviving (339-401); while Narcissus, gazing on his image in a fountain, perishes, and by the water-nymphs is converted to a flower (402-510). Pentheus, having denied the god Bacchus, and forbidden his solemnities, and caused him to be seized, is torn in pieces by Bacchanals, his mother and sisters aiding: Bacchus meanwhile (in the form of Acætes) relates the miracle wrought by himself upon a Tyrrhenian crew, whose ship's tackle he had converted to serpents, and themselves to dolphins (511-733). Three Theban sisters (Minyeides) likewise refrain from the rites of Bacchus: of whom one relates the tale of Pyramus and Thisbe (IV. 1-54).]

These young lovers, dwelling in Babylon, had appointed a meeting at the tomb of king Ninus (55-92). Thisbe, coming first, is terrified by a lion and so escapes. Pyramus, soon arriving, finds tracks of the beast and the torn mantle of Thisbe; and conceiving that she is slain, stabs himself with his sword, his blood reddening the fruit of the mulberry, at whose foot he lies (93-127). Thisbe, soon returning, finds him dying, and slays herself with the sword yet warm (128–166).

PYRAMUS et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam. coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. notitiam primosque gradus vicinia fecit:

55

tempore crevit amor; taedae quoque jure coïssent, sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,

60

ex aequo captis ardebant mentibus ambo: conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur.

Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
fissus erat tenui rima, quam duxerat olim
cum fieret, paries domui communis utrique.

id vitium nulli per saecula longa notatum --
quid non sentit amor?- primi vidistis, amantes,
et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
murmure blanditiae minimo transire solebant.

saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc,
inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
'Invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas?
quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi,
aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres !
nec sumus ingrati; tibi nos debere fatemur,
quod datus est verbis ad amicas transitus aures.'
talia diversa nequiquam sede locuti,
sub noctem dixere vale, partique dedere
oscula quisque suae non pervenientia contra.

Postera nocturnos aurora removerat ignes,

solque pruinosas radiis siccaverat herbas :

ad solitum coïere locum. Tum murmure parvo

multa prius questi, statuunt ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent,

cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant ; neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra
arboris arbor ibi niveis uberrima pomis
ardua morus erat, gelido contermina fonti.

Pacta placent; et lux, tarde discedere visa, praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem. callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum

65

70

75

80

85

90

« ZurückWeiter »