Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

80

forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo, delubraque ditia donis esse ? per insidias iter est formasque ferarum. utque viam teneas, nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua Tauri, Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis, saevaque circuitu curvantem bracchia longo Scorpion, atque aliter curvantem bracchia Cancrum. nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 85 in promptu regere est : vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

'At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

90 pignora certa petis : do pignora certa timendo, et patrio pater esse metu probor. Aspice vultus ecce meos : utinamque oculos in pectora posses inserere, et patrias intus deprendere curas ! denique quicquid habet dives, circumspice, mundus, 95 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid : nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, non honor est : poenam, Phaëthon, pro munere poscis. quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? 100 ne dubita, dabitur — Stygias juravimus undas!— quodcumque optaris : sed tu sapientius opta.'

Finierat monitus, dictis tamen ille repugnat, propositumque premit, flagratque cupidine currus. ergo qua licuit, genitor cunctatus, ad altos deducit juvenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.

105

IIO

115

I 20

per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opusque
perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
purpureas Aurora fores et plena rosarum
atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer, et caeli statione novissimus exit.

Quae petere ut terras, mundumque rubescere vidit, cornuaque extremae velut evanescere lunae, jungere equos Titan velocibus imperat Horis. jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesaepibus altis quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena. tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit, et rapidae fecit patientia flammae, imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit :

125 Si potes his saltem monitis parere paternis, parce, puer, stimulis, et fortius utere loris. sponte sua properant; labor est inhibere volentes. nec tibi directos placeat via quinque per arcus. sectus in obliquum est lato curvamine limes, - 130 zonarumque trium contentus fine, polumque effugit australem, junctamque aquilonibus Arcton. hac sit iter : manifesta rotae vestigia cernes. utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme, nec summum molire per aethera currum. 135 altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras : medio tutissimus ibis. neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram : inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,

140 quae juvet et melius quam tu tibi, consulat opto.

130

II. 174.]

The Steeds dash forward on the Course.

21

145

145

150

dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit ; non est mora libera nobis.
poscimur ; effulget tenebris aurora fugatis.
corripe lora manu ; vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
dum potes, et solidis etiam nunc sedibus adstas,
dumque male optatos nondum premis inscius axes.
quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.'

Occupat ille levem juvenili corpore currum, statque super, manibusque datas contingere habenas gaudet, et invito grates agit inde parenti. interea volucres Pyrois Eoüs et Aethon, solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. 155 quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, reppulit, et facta est immensi copia mundi, corripuere viam, pedibusque per aëra motis obstantes scindunt nebulas, pennisque levati praetereunt ortos îsdem de partibus Euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat. utque labant curvae justo sine pondere naves, perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere assueto vacuus dat in aëre saltus, succutiturque alte, similisque est currus inani. quod simul ac sensere, ruunt, tritumque relinquunt quadrijugi spatium, nec quo prius, ordine currunt. ipse pavet ; nec qua commissas flectat habenas, nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

Tum primum radiis gelidi caluere triones, et vetito frustra temptarunt aequore tingui, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius, nec formidabilis ulli,

160

165

170 180

incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.

175 te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte, quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaëthon, penitus penitusque jacentes, palluit, et subito genua intremuere timore,

180 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. et jam mallet equos numquam tetigisse paternos; jam cognosse genus piget, et valuisse rogando : jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit

185 frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

Quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est : animo metitur utrumque. et modo quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus.

190 quidque agat, ignarus stupet, et nec frena remittit, nec retinere valet, nec nomina novit equorum. sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 195 Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum. hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit. quae postquam summo tetigere jacentia tergo, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt; altoque sub aethere fixis incursant stellis, rapiuntque per avia currum. et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur.

200

205

220

inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

Corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus, fissaque agit rimas, et sucis aret ademptis. pabula canescunt; cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno. parva queror : magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentes

215 in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent : ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus et Oete, et tum sicca, prius celeberrima fontibus, Ida, virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius Haemos. ardet in immensum geminatis ignibus Aetne, Parnasusque biceps, et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. nec prosunt Scythiae sua frigora : Caucasus ardet, Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus, 225 aëriaeque Alpes, et nubifer Appenninus.

Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem aspicit accensum, nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit, currusque suos candescere sentit. et neque jam cineres ejectatamque favillam ferre potest, calidoque involvitur undique fumo. quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato 235 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem ; tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida; tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis ; quaerit Boeotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas ;

240

m

230

230

« ZurückWeiter »