Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo, delubraque ditia donis.
esse? per insidias iter est formasque ferarum.
utque viam teneas, nulloque errore traharis,
per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis,
saevaque circuitu curvantem bracchia longo
Scorpion, atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

'At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis: do pignora certa timendo,
et patrio pater esse metu probor. Aspice vultus
ecce meos utinamque oculos in pectora posses
inserere, et patrias intus deprendere curas!
denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

80

85

90

95

posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaëthon, pro munere poscis. quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? ne dubita, dabitur - Stygias juravimus undas! quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.'

Finierat monitus, dictis tamen ille repugnat, propositumque premit, flagratque cupidine currus. ergo qua licuit, genitor cunctatus, ad altos deducit juvenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.

[ocr errors]

105

per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
dumque ea magnanimus Phaethon miratur, opusque
perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
purpureas Aurora fores et plena rosarum
atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer, et caeli statione novissimus exit.

Quae petere ut terras, mundumque rubescere vidit, cornuaque extremae velut evanescere lunae, jungere equos Titan velocibus imperat Horis. jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesaepibus altis quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena. tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit, et rapidae fecit patientia flammae, imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit :

[ocr errors]

Si potes his saltem monitis parere paternis, parce, puer, stimulis, et fortius utere loris. sponte sua properant; labor est inhibere volentes. nec tibi directos placeat via quinque per arcus. sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine, polumque effugit australem, junctamque aquilonibus Arcton. hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. utque ferant aequos et caelum et terra calores,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

nec preme, nec summum molire per aethera currum. 135 altius egressus caelestia tecta cremabis,

inferius terras : medio tutissimus ibis.

neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram :

inter utrumque tene.

Fortunae cetera mando,

quae juvet et melius quam tu tibi, consulat opto.

140

II. 174.]
The Steeds dash forward on the Course.
dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit; non est mora libera nobis.
poscimur; effulget tenebris aurora fugatis.
corripe lora manu; vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
dum potes, et solidis etiam nunc sedibus adstas,
dumque male optatos nondum premis inscius axes.
quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.'
Occupat ille levem juvenili corpore currum,
statque super, manibusque datas contingere habenas
gaudet, et invito grates agit inde parenti.
interea volucres Pyrois Eous et Aethon,
solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
reppulit, et facta est immensi copia mundi,
corripuere viam, pedibusque per aëra motis
obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
praetereunt ortos îsdem de partibus Euros.

21

145

150

155

160

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent

Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat.
utque labant curvae justo sine pondere naves,
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
sic onere assueto vacuus dat in aëre saltus,
succutiturque alte, similisque est currus inani.
quod simul ac sensere, ruunt, tritumque relinquunt
quadrijugi spatium, nec quo prius, ordine currunt.
ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere triones,
et vetito frustra temptarunt aequore tingui,
quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
frigore pigra prius, nec formidabilis ulli,

165

170

incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte,
quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon, penitus penitusque jacentes, palluit, et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. et jam mallet equos numquam tetigisse paternos ; jam cognosse genus piget, et valuisse rogando : jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

Quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque. et modo quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus. quidque agat, ignarus stupet, et nec frena remittit, nec retinere valet, nec nomina novit equorum. sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

175

180

185

190

200

Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 195 Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum. hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit. quae postquam summo tetigere jacentia tergo, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt; altoque sub aethere fixis incursant stellis, rapiuntque per avia currum. et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur.

205

inferiusque suis fraternos currere Luna
admiratur equos, ambustaque nubila fumant.
Corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus,
fissaque agit rimas, et sucis aret ademptis.
pabula canescunt; cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.
parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentes.

in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent :
ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus et Oete,
et túm sicca, prius celeberrima fontibus, Ida,
virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius Haemos.
ardet in immensum geminatis ignibus Aetne,
Parnasusque biceps, et Eryx et Cynthus et Othrys,
et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet,
Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus,
aëriaeque Alpes, et nubifer Appenninus.

Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
aspicit accensum, nec tantos sustinet aestus,
ferventesque auras velut e fornace profunda
ore trahit, currusque suos candescere sentit.
et neque jam cineres ejectatamque favillam
ferre potest, calidoque involvitur undique fumo.
quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem ; tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida; tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;

210

215

220

225

230

235

240

« ZurückWeiter »