Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Frigore concretas ungula pulsat equi;

Perque novos pontes subter labentibus undis
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Vix equidem credar: sed cum sint praemia falsi
Nulla, ratam debet testis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
Lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est : durum calcavimus aequor,
Undaque non udo sub pede summa fuit.
Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
Non foret angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere conantes dura coërcet hiems.
Et quamvis Boreas jactatis insonet alis,
Fluctus in obsesso gurgite nullus erit ;
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore, puppes,
Nec poterit rigidas findere remus aquas.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos,

Sed pars ex illis tunc quoque viva fuit.
Sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
Sive redundatas flumine cogit aquas,
Protinus, aequato siccis aquilonibus Histro,
Invehitur celeri barbarus hostis equo :
Hostis equo pollens longeque volante sagitta
Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros

Incustoditae diripiuntur opes ;

Ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
Et quas divitias incola pauper habet.
Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
Respiciens frustra rura laremque suum ;
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis ;
Nam volucri ferro tinctile virus inest.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,
Et cremat insontes hostica flamma casas.
Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
Nec quisquam presso vomere sulcat humum.

65

Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;
Cessat iners rigido terra relicta situ.

Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,
Nec cumulant altos fervida musta lacus.

Poma negat regio; nec haberet Acontius, in quo
Scriberet hic dominae verba legenda suae.

Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos :
Heu loca felici non adeunda viro!

Ergo tam late pateat cum maximus orbis,
Haec est in poenam terra reperta meam ?

5. The Poet's Autobiography (iv. 10).

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
Quem legis, ut noris, accipe posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

Milia qui novies distat ab Urbe decem.
Editus hinc ego sum, nec non ut tempora noris,
Cum cecidit fato consul uterque pari :

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
Non modo fortunae munere factus eques.
Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus,
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.

Lucifer amborum natalibus adfuit idem :

Una celebrata est per duo liba dies.

Haec est armiferae festis de quinque Minervae,
Quae fieri pugna prima cruenta solet.

Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes Urbis ab arte viros.

7c

75

5

ΙΟ

15

Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
Fortia verbosi natus ad arma fori;

At mihi jam puero caelestia sacra placebant,
Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Saepe pater dixit 'Studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipse reliquit opes.'

Motus eram dictis, totoque Helicone relicto
Scribere conabar verba soluta modis.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Et quod temptabam dicere, versus erat.
Interea tacito passu labentibus annis

Liberior fratri sumpta mihique toga est,
Induiturque umeris cum lato purpura clavo,
Et studium nobis quod fuit ante, manet.
Jamque decem vitae frater geminaverat annos,
Cum perit, et coepi parte carere mei.
Cepimus et tenerae primos aetatis honores,
Deque viris quondam pars tribus una fui.

Curia restabat; clavi mensura coacta est:

Majus erat nostris viribus illud onus.

Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaeque fugax ambitionis eram.

Et petere Aoniae suadebant tuta sorores
Otia, judicio semper amata meo.
Temporis illius colui fovique poëtas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.

Saepe suas Volucres legit mihi grandior aevo,

Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer. Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,

Jure sodalicio qui mihi junctus erat. Ponticus heroö, Bassus quoque clarus iambis Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

20

25

30

35

40

45

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum; nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores, Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo juvenilia legi

Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Multa quidem scripsi; sed quae vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

50

55

60

Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis.

Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.

Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igne,
Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data, quae tempus per breve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine conjunx,
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quae mecum seros permansit in annos,
Sustinuit conjunx exsulis esse viri.

Filia me mea bis prima fecunda juventa,
Sed non ex uno conjuge, fecit avum;
Et jam complerat genitor sua fata, novemque
Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.
Felices ambo tempestiveque sepulti,
Ante diem poenae quod periere meae!

65

70

75

80

Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restat,
Et gracilis structos effugit umbra rogos;
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae
Et sunt in Stygio crimina nostra foro,
Scite, precor, causam

nec vos mihi fallere fas est

Errorem jussae, non scelus, esse fugae.
Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
Pectora, qui vitae quaeritis acta meae.
Jam mihi canities pulsis melioribus annis
Venerat, antiquas miscueratque comas,
Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
Abstulerat decies praemia victor equus,
Cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
Quaerere me laesi principis ira jubet.

Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
Indicio non est testificanda meo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? Ipsa multa tuli non leviora fuga.

Indignata malis mens est succumbere, seque

Praestitit invictam viribus usa suis.

Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,
Insolita cepi temporis arma manu.

Totque tuli casus pelagoque terraque, quot inter
Occultum stellae conspicuumque polum.

Tacta mihi tandem longis erroribus acto
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

105

IIO

Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est, cujus referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,

115

« ZurückWeiter »