Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

counsel of Apollo, who bids them invite his son (Esculapius) to their city. Proceeding to Epidaurus, the messengers summon his help (622-652); he, giving them favorable answer in a dream, takes the shape of a serpent, and goes aboard their ship (653-693); and arriving at Rome, makes his dwelling in an island of the Tiber (694–744). — B. C. 293.

PANDITE nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris asciverit urbis.

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora tabo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt; mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant. et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul; cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit : 'Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses : et pete nunc propiore loco; nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: ite bonis avibus, prolemque accersite nostram.'

Jussa dei prudens postquam accepere Senatus, quam colat, explorant, juvenis Phoebeïus urbem, quique petant ventis Epidauria litora; mittunt. quae postquam curva missi tetigere carina, concilium Graiosque patres adiere, darentque, oravere, deum, qui praesens funera gentis finiat Ausoniae : certas ita dicere sortes.

Dissidet et variat sententia; parsque negandum

625

630

635

640

645

650

non putat auxilium; multi retinere, suamque
non emittere opem, nec numina tradere suadent.
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
umbraque telluris tenebras induxerat orbi:
cum deus in somnis opifer consistere visus
ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede

esse solet, baculumque tenens agreste sinistra,
caesariem longae dextra deducere barbae,
et placido tales emittere pectore voces:

655

'Pone metus; veniam, simulacraque nostra relinquam :

665

hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis : 660 vertar in hunc; sed major ero, tantusque videbor, in quantum debent caelestia corpora verti.' extemplo cum voce deus, cum voce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. Postera sidereos Aurora fugaverat ignes; incerti quid agant, proceres ad templa petiti conveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis caelestibus indicet, orant. vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit, adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit, pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit, atque oculos circumtulit igne micantes. Territa turba pavet: cognovit numina castos evinctus vitta crines albente sacerdos,

et 'Deus en! deus en! animis linguisque favete, quisquis ades!' dixit 'Sis, O pulcherrime, visus utiliter, populosque juves tua sacra colentes.' quisquis adest, jussum veneratur numen, et omnes

670

675

680

verba sacerdotis referunt geminata, piumque
Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
adnuit his, motisque deus rata pignora cristis
et repetita dedit vibrata sibila lingua.
tum gradibus nitidis delabitur, oraque retro
flectit, et antiquas abiturus respicit aras,
assuetasque domos habitataque templa salutat;
inde per injectis adopertam floribus ingens

685

serpit humum, flectitque sinus, mediamque per urbem. tendit ad incurvo munitos aggere portus;

690

restitit hic, agmenque suum turbaeque sequentis

officium placido visus demittere vultu

corpus in Ausonia posuit rate. Numinis illa
sensit onus, pressa estque dei gravitate carina.
Aeneadae gaudent, caesoque in litore tauro
torta coronatae solvunt retinacula classis.
impulerat levis aura ratem. Deus eminet alte,
impositaque premens puppim cervice recurvam
caeruleas despectat aquas, modicisque per aequor
Ionium zephyris sexto Pallantidos ortu
Italiam tenuit, praeterque Lacinia templo
nobilitata deae, Scylaceaque litora fertur.
linquit Iäpygiam, laevisque Amphrisia remis
saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte,
Romethiumque legit, Caulonaque, Naryciamque,
evincitque fretum Siculique angusta Pelori,
Hippotadaeque domos regis, Temesesque metalla,
Leucosiamque petit, tepidique rosaria Paesti.
inde legit Capreas, promontoriumque Minervae,
et Surrentino generosos palmite colles,
Herculeamque urbem, Stabiasque, et in otia natam
Parthenopen, et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

695

700

705

710

Linternum, multamque trahens sub gurgite arenam
Volturnus, niveisque frequens Sinuessa columbis,
Minturnaeque graves, et quam tumulavit alumnus,
Antiphataeque domus, Trachasque obsessa palude,
et tellus Circaea, et spissi litoris Antium.

Huc ubi veliferam nautae advertere carinam
asper enim jam pontus erat - deus explicat orbes,
perque sinus crebros et magna volumina labens,
templa parentis init flavum tangentia litus.
aequore pacato patrias Epidaurius aras

715

720

linquit, et hospitio juncti sibi numinis usus

725

litoream tractu squamae crepitantis arenam
sulcat, et innixus moderamine navis in alta.
puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
Lavinî sedes Tiberinaque ad ostia venit.

Huc omnes populi passim, matrumque patrumque
obvia turba ruit, quaeque ignes, Troïca, servant,
Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant;
quaque per adversas navis cita ducitur undas,
tura super ripas aris ex ordine factis

730

parte ab utraque sonant, et odorant aëra fumis : ictaque conjectos incalfacit hostia cultros.

735

Jamque caput rerum, Romanam intraverat urbem.

erigitur serpens, summoque acclinia malo
colla movet, sedesque sibi circumspicit aptas.
scinditur in geminas partes circumfluus amnis:
insuia nomen habet; laterumque e parte duorum
porrigit aequales media tellure lacertos.
huc se de Latia pinu Phoebeïus anguis
contulit, et finem specie caeleste resumpta
luctibus imposuit, venitque salutifer Urbi.

740

XXXI. THE APOTHEOSIS OF CESAR.

[BOOK XV.-745-879.]

AFTER the triumphs of Cæsar, and his death by treachery of his friends, Venus obtained from Jupiter that he should be received into the number of the immortals, -a native deity, while Esculapius was of foreign origin (745-844). She takes therefore his spirit as he falls, and bears it above, his path being shown by a miraculous star which appeared in the heavens at his death (845-870).

CONCLUSION, 871-879.

Hic tamen accessit delubris advena nostris : Caesar in Urbe sua deus est, quem marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis, resque domi gestae properataque gloria rerum, in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum majus opus, quam quod pater exstitit hujus. scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates, Numidasque rebelles Cinyphiumque Jubam, Mithridateisque tumentem. nominibus Pontum populo adjecisse Quirini, et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum humano generi, Superi, favistis abunde.

745

755

Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et conjurata arma moveri,

760

palluit; et cunctis, ut cuique erat obvia, divis 'Aspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur

765

« ZurückWeiter »