Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

520

520

sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos. Amor est mihi causa sequendi. me miserum ! ne prona cadas, indignave laedi crura notent sentes, et sim tibi causa doloris. aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro, 510 curre, fugamque inhibe. Moderatius insequar ipse. cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. Nescis, temeraria, nescis, quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus 515 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit. Juppiter est genitor. Per me quod eritque fuitque estque, patet : per me concordant carmina nervis. certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit. inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subjecta potentia nobis. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis, nec prosunt domino quae prosunt omnibus, artes !'

Plura locuturum timido Peneïa cursu fugit cumque ipso verba imperfecta reliquit, tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis impulsos retro dabat aura capillos; auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra 530 perdere blanditias juvenis deus, utque movebat ipse amor, admisso sequitur vestigia passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem ; alter inhaesuro similis jam jamque tenere sperat, et extento stringit vestigia rostro; alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit :

525

535 540

550

sic deus et virgo, est hic spe celer, illa timore. qui tamen insequitur, pennis adjutus amoris ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus afflat. viribus absumptis expalluit illa, citaeque victa labore fugae, spectans Peneïdas undas, 'Fer pater' inquit ‘opem! Tellus,' ait, ‘hisce, vel istam, 545 quae facit, ut laedar, mutando perde figuram ! 547

Vix prece finita, torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt: pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen obit. Remanet nitor unus in illa. hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus, complexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum. cui deus 'At quoniam conjunx mea non potes esse, arbor eris certe' dixit 'mea. Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 560 vox canet et visent longas Capitolia pompas. postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis, mediamque tuebere quercum. utque meum intonsis caput est juvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.' 565

Finierat Paean. Factis modo laurea ramis adnuit, utque caput visa est agitasse cacumen.

555

III. THE ADVENTURE OF PHAËTHON.

[lo, daughter of the river-god Inachus, beloved by Jupiter, is changed into a heifer by him, to escape the jealousy of Juno; but is put by her in charge of Argus of the hundred eyes, who being soothed to sleep by Mercury — who sings the story of Syrinx converted to a water-reed to avoid the pursuit of Pan — is slain by him, and his hundred eyes are set in the peacock's tail. Io, fleeing to Egypt, becomes the goddess Isis, and the mother of Epaphus ;. who denies against Phaëthon his boast to be son of the Sun-god, as avouched by his mother Clymene (I. 568–779).]

The palace of the Sun described (II. 1-18). Phæbus, the god of Day, receives Phaëthon with affection, and owns him as his son, promising by oath to give him whatever boon he should desire (19-46). Phaëthon demands the charge of the chariot and horses of the Sun for a single day, persisting in spite of his father's warning and appeal (47–102). He mounts, and attempts the celestial way: dread forms of the Zodiac: the steeds dash wildly from the path (103–205). Terror and devastation caused by the fiery chariot : blasting of mountains and rivers, and alarm of Neptune himself; Earth appeals to Jupiter, who blasts Phaëthon with a thunderbolt (206-324). His sisters are converted to poplars, and their tears to amber (325–366); while his kinsman Cygnus, bewailing the calamity, becomes a Swan (367–380). The Sun, in grief and wrath, hides his head from the earth; but, entreated by the gods and commanded by Jupiter, collects again his scattered steeds, to resume their wonted course (381-400).

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cujus ebur nitidum fastigia summa tegebat; argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus; nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras, terrarumque orbem, caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum, Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem

en

15

Aegaeona suis immania terga lacertis, Doridaque et natas ; quarum pars nare videtur, pars in mole sedens virides siccare capillos, pisce vehi quaedam : facies non omnibus una, nec diversa tamen, qualem decet esse sororum. terra viros urbesque gerit, silvasque ferasque, 15 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super imposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.

Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles venit, et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus, consistitque procul : neque enim propiora ferebat lumina. Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

25 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Verque novum stabat cinctum florente corona; stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat ; stabat et Auctumnus, calcatis sordidus uvis ; et glacialis Hiemps, canos hirsuta capillos.

Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis juvenem, quibus aspicit omnia, vidit :

Quae' que 'viae tibi causa ? quid hac' ait ‘arce petisti, progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti ?' ille refert : ' O lux inmensi publica mundi, . 35 Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat : pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.'

Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 40 deposuit radios, propiusque accedere jussit, amplexuque dato, “Nec tu meus esse negari

30 45

50

55

dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus.
quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
me tribuente feras : promissi testis adesto
dis juranda palus, oculis incognita nostris.'

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos, inque diem alipedum jus et moderamen equorum. paenituit jurasse patrem : qui terque quaterque concutiens illustre caput, ‘Temeraria' dixit

vox mea facta tua est ; utinam promissa liceret non dare ! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem : dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas : magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis munera conveniant, nec tam puerilibus annis. sors tua mortalis ; non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere fas est, nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit : non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili jaculatur fulmina dextra, non agat hos currus : et quid Jove majus habemus ?

· Ardua prima via est, et qua vix mane recentes enituntur equi : medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus : ultima prona via est, et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subjectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. adde quod assidua rapitur vertigine caelum, sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi.

'Finge datos currus : quid ages ? poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis ?

60

65

70

75

« ZurückWeiter »