sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos. Amor est mihi causa sequendi. me miserum! ne prona cadas, indignave laedi crura notent sentes, et sim tibi causa doloris. aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro, curre, fugamque inhibe. Moderatius insequar ipse. cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis, Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis impulsos retro dabat aura capillos; 510 515 520 525 auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra 530 perdere blanditias juvenis deus, utque movebat ipse amor, admisso sequitur vestigia passu. 535 sic deus et virgo, est hic spe celer, illa timore. 540 547 'Fer pater' inquit 'opem! Tellus,' ait, 'hisce, vel istam, 545 quae facit, ut laedar, mutando perde figuram!' Vix prece finita, torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt : pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen obit. Remanet nitor unus in illa. hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus, complexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum. cui deus 'At quoniam conjunx mea non potes esse, arbor eris certe' dixit 'mea. Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas. postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis, mediamque tuebere quercum. utque meum intonsis caput est juvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.' Finierat Paean. Factis modo laurea ramis adnuit, utque caput visa est agitasse cacumen. 550 555 560 565 III. THE ADVENTURE OF PHAËTHON. [Io, daughter of the river-god Inachus, beloved by Jupiter, is changed into a heifer by him, to escape the jealousy of Juno; but is put by her in charge of Argus of the hundred eyes, who being soothed to sleep by Mercury—who sings the story of Syrinx converted to a water-reed to avoid the pursuit of Pan — is slain by him, and his hundred eyes are set in the peacock's tail. Io, fleeing to Egypt, becomes the goddess Isis, and the mother of Epaphus;, who denies against Phaëthon his boast to be son of the Sun-god, as avouched by his mother Clymene (I. 568-779).] The palace of the Sun described (II. 1-18). Phoebus, the god of Day, receives Phaëthon with affection, and owns him as his son, promising by oath to give him whatever boon he should desire (19-46). Phaethon demands the charge of the chariot and horses of the Sun for a single day, persisting in spite of his father's warning and appeal (47-102). He mounts, and attempts the celestial way: dread forms of the Zodiac: the steeds dash wildly from the path (103-205). Terror and devastation caused by the fiery chariot : blasting of mountains and rivers, and alarm of Neptune himself; Earth appeals to Jupiter, who blasts Phaethon with a thunderbolt (206-324). His sisters are converted to poplars, and their tears to amber (325-366); while his kinsman Cygnus, bewailing the calamity, becomes a Swan (367-380). The Sun, in grief and wrath, hides his head from the earth; but, entreated by the gods and commanded by Jupiter, collects again his scattered steeds, to resume their wonted course (381-400). REGIA Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cujus ebur nitidum fastigia summa tegebat; argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus; nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras, terrarumque orbem, caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum, Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem 5 Aegaeona suis immania terga lacertis, ΙΟ 15 20 25 30 Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis juvenem, quibus aspicit omnia, vidit : 'Quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti ?' ille refert: ' O lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat : pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.' 35 Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 40 deposuit radios, propiusque accedere jussit, amplexuque dato, 'Nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus. quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud Vix bene desierat, currus rogat ille paternos, inque diem alipedum jus et moderamen equorum. paenituit jurasse patrem : qui terque quaterque concutiens illustre caput, 'Temeraria' dixit vox mea facta tua est ; utinam promissa liceret non dare confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem : dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas : magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis munera conveniant, nec tam puerilibus annis. sors tua mortalis; non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere fas est, nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit : non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili jaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Jove majus habemus? 'Ardua prima via est, et qua vix mane recentes enituntur equi: medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus : ultima prona via est, et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subjectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. adde quod assidua rapitur vertigine caelum, sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi. 45 50 55 60 65 70 'Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis? 75 |