Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

IO

20.

usque fuit, nullosque invenit motibus ignes. exitus auspicio gravior; nam nupta, per herbas dum nova naïadum turba comitata vagatur, occidit, in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodoperus auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta ; perque leves populos simulacraque functa sepulcro (4 1184 Boss Persephonen adiit, inamoenaque regna tenentem 15 umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis sic ait: 'O positi sub terra numina mundi, in quem rēcidimus, quicquid mortale creamur; si licet, et falsi positis ambagibus oris

cincumlocer vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri. causa viae conjunx, in quam calcata venenum vipera diffudit, crescentesque abstulit annos. posse pati volui, nec me temptasse negabo :

25 vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est : an sit et hic, dubito, sed et hic tamen auguror esse. famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque junxit Amor. Per ego haec loca plena

timoris, per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni, 30 Eurydices, oro, properata retexite fata. omnia debemur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. tendimus huc omnes, haec est domus ultima ; vosque humani generis longissima regna tenetis. haec quoque, cum justos matura peregerit annos, juris erit vestri. Pro munere poscimus usum. quod si fata negant veniam pro conjuge, certum est

35

nolle redire mihi : leto gaudete duorum.'

Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animae; nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere jecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

45 Eumenidum maduisse genas. Nec regia conjunx sustinet oranti, nec qui regit ima, negare : Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes inter, et incessit passu de vulnere tardo. hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros, 50 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles, aut irrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca. nec procul afuerunt telluris margine summae : 55 hic, ne deficeret metuens, avidusque videndi, fexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere captans nil nisi cedentes infelix arripit auras. jamque iterum moriens non est de conjuge quicquam 60 questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam ? supremumque Vale! quod jam vix auribus ille acciperet, dixit, revolutaque rursus eodem est.

Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit ; quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto: quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque O confisa figurae, infelix Lethaea, tuae, junctissima quondam

70 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.

55

Orantein frustraque iterum transire volentem portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. 75 esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

[blocks in formation]

menie form of an caloved by Apoll Chad hurle

WITHDRAWN apart from the love of women, and having gathered by his song a grove of forest trees (among them the pint which was once the youth Attis, and Cyparissus changed by Apollo into a Cypress], Orpheus sings of the loves of the gods for mortal men. And first of Ganymede of Troy, borne to heaven by Jupiter in the form of an eagle (143–161); and of Hyacinthus, a beautiful youth of Sparta, beloved by Apollo, but accidentally killed by him with a discus (or quoit) that he had hurled into the air; from whose blood sprang the flower that bears his name (162-219).

[He further sings of certain people of Cyprus, cruel to strangers, who by Venus were changed to oxen (220–237); of the statue wrought by Pygmalion, which became a living maiden, and his bride (243–297); of Myrrha, who because of her incestuous love of her father became a tree weeping fragrant gum (298-502); of her child Adonis, loved by Venus (503-559); of Atalanta, fleet of foot, who was won in the race by craft of Hippomenes with three golden apples (see next selection), but both were afterwards changed into lions (560–707); and of the death of Adonis, slain by a wild boar, and by Venus converted into the flower Anemone, as Menthe. had aforetime been by Proserpine into the herb Mint (708–739).]

90

Collis erat, collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae. umbra loco deërat : qua postquam parte resedit dis genitus vates, et fila sonantia movit, umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor, non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, nec coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis, enodisque abies, curvataque glandibus ilex, et platanus genialis, acerque coloribus impar, amnicolaeque simul salices et aquatica lotos,

[ocr errors]

100

105

145

perpetuoque virens buxum, tenuesque myricae,
et bicolor myrtus, et bacis caerula tinus.
vos quoque, flexipedes hederae, venistis, et una
pampineae vites et amictae vitibus ulmi;
ornique et piceae, pomoque onerata rubenti
arbutus, et lentae (victoris praemia) palmae,
et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
grata deum matri : siquidem Cybeleïus Attis
exuit hac hominem, truncoque induruit illo.

Tale nemus vates attraxerat ; inque ferarum
concilio medius turba volucrumque sedebat.
ut satis impulsas temptavit pollice chordas,
et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
concordare modos, hoc vocem carmine movit :

‘Ab Jove, Musa parens (cedunt Jovis omnia regno) carmina nostra move : Jovis est mihi saepe potestas dicta prius. Cecini plectro graviore Gigantas, 150 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis ; nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus dilectos superis, inconcessisque puellas ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

‘Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore 155 arsit, et inventum est aliquid, quod Juppiter esse, quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. nec mora : percusso mendacibus aëre pennis abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet, 160 invitaque Jovi nectar Junone ministrat.

*Te quoque, Amýclide, posuisset in aethere Phoebus, tristia si spatium ponendi fata dedissent. qua licet, aeternus tamen es ; quotiensque repellit ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, 165 tu totiens oreris, viridique in cespite flores.

« ZurückWeiter »