Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

nubila disjecit, nimbisque aquilone remotis
et caelo terras ostendit, et aethera terris.
nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
exstantem atque umeros innato murice tectum
caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti
inspirare jubet, Auctusque et flumina signo
jam revocare dato. Cava bucina sumitur illi
tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, –
bucina, quae medio concepit ubi aëra ponto,
litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo.
tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
contigit, et cecinit jussos inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis
et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
flumina subsidunt, collesque exire videntur :
jam mare litus habet; plenos capit alveus amnes;
surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis;
postque diem longam nudata cacumina silvae
ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat : quem postquam vidit inanem
et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis :

O soror, o conjunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt : terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animi, miseranda, foret ? quo sola timorem ferre modo posses ? quo consolante coleres?

[graphic]

345

350

355

360

namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet, te sequerer, conjunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis artibus, atque animas formatae infundere terrae! nunc genus in nobis restat mortale duobus :

365 sic visum superis ; hominumque exempla manemus.'

Dixerat, et flebant; placuit caeleste precari numen, et auxilium per sacras quaerere sortes. nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. 370 inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco, stabantque sine ignibus arae. ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

375 pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo. atque ita : 'Si precibus' dixerunt ‘numina justis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'

Mota dea est, sortemque dedit : ‘Discedite templo, et velate caput, cinctasque resolvite vestes, ossaque post tergum magnae jactate parentis.' obstupuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior, jussisque deae parere recusat, detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque laedere jactatis maternas ossibus umbras. interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum, inter seque volutant. inde Promethiades placidis Epimethida dictis 390 mulcet, et `Aut fallax' ait 'est sollertia nobis, aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. magna parens Terra est : lapides in corpore terrae

380

385

395

ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur.'

Conjugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est; adeo caelestibus ambo diffidunt monitis :— sed quid temptare nocebit ? descendunt, velantque caput, tunicasque recingunt, et jussos lapides sua post vestigia mittunt. saxa — quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas? — 400. ponere duritiem coepere suumque rigorem, mollirique mora, mollitaque ducere formam. mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri forma potest hominis, sed uti de marmore coepto, 405 non exacta satis, rudibusque simillima signis. quae tamen ex illis aliquo pars humida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum : quod solidum est fectique nequit, mutatur in ossa; quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit ; inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina jactu. inde genus durum sumus experiensque laborum, et documenta damus, qua simus origine nati.

415

410

ef. Gayley, p. 128

II. APOLLO AND DAPHNE. [AMONG the creatures generated from the soil of the earth after the Deluge, had been the serpent Python, slain by Apollo, who thereon instituted the Pythian games. The prize of victory was at first the oak-leaf (416-451).]

Apollo, proud of his victory over the Python, whom he had slain with his arrows, laughs at Cupid for playing with a bow. Cupid thereupon shoots two arrows, one of which makes Apollo love the nymph Daphne, while the other fills her with aversion to her lover. Apollo pursues her, but her mother Earth changes her to a laurel-tree. Apollo then adopts the laurel as his tree, and makes a laurel wreath the prize at the Pythian games (452-567).

455

Primus amor Phoebi Daphne Penera, quem non fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira. Delius hunc nuper, victo serpente superbus, viderat adducto flectentem cornua nervo, 'Quidque “tibi, lascive puer, cum fortibus armis ?' dixerat; ‘ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot jugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 460 tu face nescio quos esto contentus amores indagare tua, nec laudes assere nostras.' filius huic Veneris ‘Figat tuus omnia, Phoebe, te meus arcus ;' ait 'quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'

Dixit, et eliso percussis aëre pennis impiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum ; fugat hoc, facit illud amorem. quod facit, hamatum est et cuspide fulget acuta : 470 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. hoc deus in nympha Peneïde fixit; at illo

[ocr errors]

465

475

laesit Apollineas trajecta per ossa medullas. protinus alter amat; fugit altera nomen amantis, silvarum tenebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. vitta coercebat positos sine lege capillos. multi illam petiere, illa aversata petentes impatiens expersque viri nemorum avia lustrat, nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia, curat. 480 saepe pater dixit .Generum mihi, filia, debes.' saepe pater dixit Debes mihi, nata, nepotes.' illa, velut crimen taedas exosa jugales pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis, 1 485 ‘Da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 'virginitate frui. Dedit hoc pater ante Dianae.'

Ille quidem obsequitur. Sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat. Phoebus amat, visaeque cupit conubia Daphnes, 490 quodque cupit, sperat; suaque illum oracula fallunt. utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit, vel jam sub luce reliquit ; sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem. spectat inornatos collo pendere capillos, et · Quid, si comantur?' ait. Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis; laudat digitosque manusque 500 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos : siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura illa levi, neque ad haec revocantis verba resistit : ‘Nympha, precor, Peneï, mane! non insequor hostis : nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, 505

495

« ZurückWeiter »