Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XII.

MARRVCINE Asini, manu sinistra

Non belle uteris in ioco atque uino:

Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
Quamuis sordida res et inuenusta est.
Non credis mihi? crede Pollioni
Fratri, qui tua furta uel talento
Mutari uelit: est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Expecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non mouet aestimatione,
Verum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hibere
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Veranius: haec amem necesse est
Et Veraniolum meum et Fabullum.

5

το

15

[blocks in formation]

Haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
Cenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores

Seu quid suauius elegantiusue est:

10

Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres Cupidinesque,

Quod tu cum olfacies, deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV.

NEI te plus oculis meis amarem,
Iocundissime Calue, munere isto
Odissem te odio Vatiniano:

Nam quid feci ego quidue sum locutus,
Cur me tot male perderes poetis?

Isti dii mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum
Munus dat tibi Sulla litterator,

Non est mi male, sed bene ac beate,

Quod non dispereunt tui labores.

Dii magni, horribilem et sacrum libellum!

Quem tu scilicet ad tuum Catullum

Misti, continuo ut die periret,

Saturnalibus, optimo dierum!

Non non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum omnia colligam uenena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea ualete abite
Illuc, unde malum pedem attulistis,
Saecli incommoda, pessimi poetae.

XVII.

O COLONIA, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes, sed uereris inepta

5

ΙΟ

15

20

Crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis,
Ne supinus eat cauaque in palude recumbat;
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
In quo uel Salisubsali sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo uolo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Liuidissima maximeque est profunda uorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella
(Et puella tenellulo delicatior haedo,
Asseruanda nigerrimis diligentius uuis),
Ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed uelut alnus
In fossa Liguri iacet suppernata securi,

5

ΙΟ

15

Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20
Talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare ueternum;

Et supinum animum in graui derelinquere caeno,
Ferream ut soleam tenaci in' uoragine mula.

25

XXII.

SVFFENVS iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est uenustus et dicax et urbanus,

Idemque longe plurimos facit uersus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
Relata: cartae regiae, nouei libri,
Noui umbilici, lora rubra, membrana
Derecta plumbo, et pumice omnia aequata.

5

Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra
Aut siquid hac re tritius uidebatur,
Idem infaceto est infacetior rure,

Simul poemata attigit, neque idem unquam
Aeque est beatus ac poema cum scribit:

Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

Nimirum idem omnis fallimur, neque est quisquam,
Quem non in aliqua re uidere Suffenum
Possis. Suus cuique attributus est error:
Sed non uidemus manticae quod in tergo est.

ΙΟ

15

20

XXVI.

FVRI, uillula nostra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Fauoni
Nec saeui Boreae aut Apheliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.

[blocks in formation]

XXX.

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
Quae tu negligis ac me miserum deseris in malis.
Eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem?
Certe tute iubebas animam tradere, inique, me
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides,
Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

5

(5)

IO

(10)

XXXI.

PAENE insularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
Marique uasto fert uterque Neptumnus;
Quam te libenter quamque laetus inuiso,
Vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
Liquisse campos et uidere te in tuto.

O quid solutis est beatius curis?

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi uenimus larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
Salue o uenusta Sirmio atque hero gaude;
Gaudete uosque o Lydiae lacus undae;
Ridete quicquid est domi cachinnorum.

5

IO

« ZurückWeiter »