Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quae ueter id nostro letum miserabile fratri
Attulit. Hei misero frater adempte mihi,
Hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in uita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
Nec prope cognatos compositum cinèris,

Sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo.

95

(95)

100

(100)

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,

Ne Paris abducta gauisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia,
Ereptum est uita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens uertice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
Siccari emulsa pingue palude solum,
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit imperio deterioris heri,
Pluribus ut caeli tereretur ianua diuis,

Hebe nec longa uirginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui dominum domitum ferre iugum docuit.
Nam neque tam carum confecto aetate parenti
Vna caput seri nata nepotis alit,
Qui, cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
Nomen testatas intulit in tabulas,

Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano uolturium capiti:

E 2

105

(105)

ΙΙΟ

(110)

115

(115)

120

(120)

125

Nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
Compar, quae multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro;
Quanquam praecipue multiuola est mulier.
Sed tu horum magnos uicisti sola furores,
Vt semel es flauo conciliata uiro.
Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium,
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.

(125)

130

(130)

135

Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, (135)
Rara uerecundae furta feremus herae,

Ne nimium simus stultorum more molesti.
Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

140

Coniugis in culpa flagrantem contudit iram,

(140)

Noscens omniuoli plurima furta Iouis.
At, quia nec diuis homines componier aequum est,

145

150

155

160

Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna
Flagrantem Assyrio uenit odore domum,
Sed furtiua dedit mira munuscula nocte,
Ipsius ex ipso dempta uiri gremio.

165 (145)

Quare illud satis est, si nobis is datur unis,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Alli, redditur officiis,

170 (150)

Ne uestrum scabra tangat rubigine nomen

Haec atque illa dies atque alia atque alia.

Huc addent diui quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua uita,

Et domus ipsa in qua lusimus et domina, Et qui principio nobis rem condidit Anser, A quo sunt primo omnia nata bona.

175 (155)

Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est. 180 (160)

LXX.

NVLLI se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
Dicit sed mulier cupido quod dicit amanti,
In uento et rapida scribere oportet aqua.

LXXII.

DICEBAS quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
Dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.

Nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,

Multo mei tamen es uilior et leuior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene uelle minus.

LXXIII.

DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

Prodest, immo etiam taedet obestque magis;

Vt mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,

5

Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

LXXV.

Hvc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Vt iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI.

SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

5

Nam quaecunque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt,
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.

Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,

Et deis inuitis desinis esse miser?

ΤΟ

Difficile est longum subito deponere amorem.
Difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:

Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum,
Hoc facias, siue id non pote siue pote.

O dii, si uestrum est misereri, aut si quibus unquam
Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,

Sei mihi surrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.

15

20

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica uelit:

Ipse ualere opto et tetrum hunc deponere morbum.

25

O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

LXXIX.

LESBIVS est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcher uendat cum gente Catullum,
Si tria natorum sauia reppererit.

« ZurückWeiter »