Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vbertim thalami quas intra limina fundunt?
Non, ita me diui, uera gemunt, iuerint.
Id mea me multis docuit regina querellis

Inuisente nouo praelia torua uiro.
At tu non orbum luxti deserta cubile,

Set fratris cari flebile discidium ?

Cum penitus maestas exedit cura medullas!
Vt tibi tunc toto pectore sollicitae

20

Sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
Cognoram a parua uirgine magnanimam.

25

Anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta's
Coniugium, quod non fortior ausit alis?

Sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es!
Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!

Quis te mutauit tantus deus? an quod amantes
Non longe a caro corpore abesse uolunt ?
Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
Non sine taurino sanguine pollicita es,

30

Si reditum tetulisset. Is haut in tempore longo

35

Captam Asiam Aegypti finibus addiderat.

Quis ego pro factis caelesti reddita coetu

Pristina uota nouo munere dissoluo. Inuita, o regina, tuo de uertice cessi, Inuita: adiuro teque tuumque caput, Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: Sed qui se ferro postulet esse parem?

40

Ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris
Progenies Thiae clara superuehitur,

Cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus 45
Per medium classi barbara nauit Athon.
Quid facient crines, cum ferro talia cedant ?

Iuppiter, ut Chalybum omne genus pereat,
Et qui principio sub terra quaerere uenas
Institit ac ferri stringere duritiem!
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

50

Vnigena impellens nutantibus aera pennis
Obtulit Arsinoes Locridos ales equos,
Isque per aetherias me tollens abuolat umbras
Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
Graia Canopieis incola litoribus.

[blocks in formation]

Hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli

60

Ex Ariadneis aurea temporibus

Fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
Deuotae flaui uerticis exuuiae,

Vuidulum a fluctu cedentem ad templa deum me
Sidus in antiquis diua nouum posuit:

Virginis et saeui contingens namque leonis

65

Lumina, Callisto iuxta Lycaoniam,

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

Qui uix sero alto mergitur Oceano.

Sed quanquam me nocte premunt uestigia diuum,
Lux autem canae Tethyi restituit,

70

(Pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo,
Namque ego non ullo uera timore tegam,
Nec si me infestis discerpent sidera dictis,
Condita quin ueri pectoris euoluam):

Non his tam laetor rebus, quam me afore semper, 75
Afore me a dominae uertice discrucior,

Quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers Vnguentis, una millia multa bibi.

Nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda,

Non post unanimis corpora coniugibus

Tradite nudantes reiecta ueste papillas,

Quin iocunda mihi munera libet onyx,
Vester onyx, casto petitis quae iura cubili.
Sed quae se impuro dedit adulterio,
Illius a mala dona leuis bibat irrita puluis:
Namque ego ab indignis praemia nulla peto,
Sed magis, o nuptae, semper concordia uostras
Semper amor sedes incolat assiduus.

80

85

Tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
Placabis festis luminibus Venerem,

Sanguinis expertem non iusseris esse tuam me,
Sed potius largis affice muneribus.

Sidera corruerent utinam, coma regia fiam,
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

[ocr errors][subsumed]

LXVIII.

QVOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo
Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
Subleuem et a mortis limine restituam,

Quem neque sancta Venus molli requiescere somno
Desertum in lecto caelibe perpetitur,

Nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
Oblectant, cum mens anxia peruigilat,

Id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris :
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli,
Neu me odisse putes hospitis officium,

Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.

5

ΤΟ

Tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15 Iucundum cum aetas florida ver ageret,

Multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

Quae dulcem curis miscet amaritiem:

Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
Abstulit. O misero frater adempte mihi,

Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in uita dulcis alebat amor.

20

Cuius ego interitu tota de mente fugaui

Haec studia atque omnis delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

Esse, quod hic quisquis de meliore nota Frigida deserto tepefacsit membra cubili,

25

Id, Malli, non est turpe, magis miserum est.
Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
Hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,
Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:
Huc una ex multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
Id facere aut animo non satis ingenuo,

30

35

Nec fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
Illius hoc caeca nocte tegat studium:

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
Iuuerit aut quantis iuuerit officiis:

Quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
Vltro ego deferrem, copia siqua foret.

40

Sed dicam uobis, uos porro dicite multis
Millibus et facite haec carta loquatur anus

45

Notescatque magis mortuus atque magis,
Nec tenuem texens sublimis aranea telam
In deserto Alli nomine opus faciat.
Nam, mihi quam dederit duplex Amathunsia curam,
Scitis, et in quo me corruerit genere.
Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
Maesta neque assiduo tabescere lumina fletu
Cessarent tristique imbre madere genae.

E

50

(50)

55

(55)

Qualis in aerei perlucens uertice montis
Riuus muscoso prosilit e lapide,
Qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,
Per medium densi transit iter populi,
Dulce uiatori lasso in sudore leuamen,

Cum grauis exustos aestus hiulcat agros:
Hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis
Lenius aspirans aura secunda uenit
Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
Tale fuit nobis Mallius auxilium.
Is clusum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis isque dedit dominam,
Ad quam communes exerceremus amores.

Quo mea se molli candida diua pede
Intulit et trito fulgentem in limine plantam
Innixa arguta constituit solea.

Coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
Protesilaeam Laudamia domum

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
Hostia caelestis pacificasset heros.

Nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo,
Quod temere inuitis suscipiatur heris.
Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
Docta est amisso Laudamia uiro,
Coniugis ante coacta noui dimittere collum,
Quam ueniens una atque altera rursus hiems
Noctibus in longis auidum saturasset amorem,
Posset ut abrupto uiuere coniugio,

Quod scibant Parcae non longo tempore abisse,
Si miles muros isset ad Iliacos:

Nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
Coeperat ad sese Troia ciere uiros,

60

(60)

65

(65)

70

(70)

75

(75)

80

(80)

85

(85)

90

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, (90)

« ZurückWeiter »