Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

เฟ

#

CATVLLI VERONENSIS CARMINA SELECTA.

I.

Qvor dono lepidum nouum libellum
Arido modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas;

Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aeuum tribus explicare cartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.
Quare habe tibi quicquid hoc libelli
Qualecunque; quod o patrona uirgo,
Plus uno maneat perenne saeclo.

II.

PASSER, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare atpetenti
Et acris solet incitare morsus,

Cum desiderio meo nitenti

Karum nescio quid libet iocari
Et solaciolum sui doloris,

Credo, et cum grauis acquiescit ardor:

B

ΤΟ

5

5

Tecum ludere sicut ipsa possem

Et tristis animi leuare curas!

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,

Quod zonam soluit diu ligatam.

ΙΟ

III.

LVGETE, O Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum uenustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem.
Nec sese a gremio illius mouebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quenquam.
At uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
Vae factum male! uae miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae

Flendo turgiduli rubent ocelli.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

IV.

PHASELVS ille, quem uidetis, hospites,
Ait fuisse nauium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis

Nequisse praeterire, siue palmulis

Opus foret uolare siue linteo.

5.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus insulasue Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam,
Propontida trucemue Ponticum sinum,
Vbi iste post phaselus antea fuit

Comata silua: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeua siue dextera
Vocaret aura, siue utrunque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla uota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum ueniret a marei
Nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

[blocks in formation]

V.

VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum seueriorum
Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:

Nobis cum semel occidit breuis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,

5

Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum,
Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,

Aut ne quis malus inuidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

VII.

QVAERIS, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque.

Quam magnus numerus Libyssae harenae
Lasarpiciferis iacet Cyrenis,

Oraclum Iouis inter aestuosi

Et Batti ueteris sacrum sepulcrum ;

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtiuos hominum uident amores;

Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,

Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

IX.

VERANI, omnibus e meis amicis

Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates

Fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,

Vt mos est tuus, applicansque collum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

mosque Britannos,

Omnia haec, quaecunque feret uoluntas

Caelitum, tentare simul parati,

Pauca nuntiate meae puellae

Non bona dicta.

Cum suis uiuat ualeatque moechis,

Quos simul complexa tenet trecentos,

Nullum amans uere, sed identidem omnium

Ilia rumpens:

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit uelut prati

Vltimi flos, praetereunte posquam
Tactus aratro est.

15

20

« ZurückWeiter »