Catvlli Veronensis carmina selecta

Cover
E typographeo Clarendonian, 1881 - 61 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 56 - illuc Arrius isset, LXXXV. ODI et amo : quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior. LXXXVI. QVINTIA formosa est multis, mihi candida, longa, Recta est: haec ego sic singula confíteor. Totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Seite 17 - si fas est, superare diuos, Qui sedens aduersus identidem te Spectat et audit Dulce ridentem, misero quod omnis Eripit sensus mihi : nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma demanat, sonitu suopte Tintinant aures, gemina teguntur Lumina nocte.
Seite 14 - О FVNDE noster seu Sabine seu Tiburs, (Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere : at quibus cordi est, Quouis Sabinum pignore esse contendunt) Sed seu Sabine siue uerius Tiburs, Fui libenter in tua suburbana Villa, malamque pectore expui tussim, Non inmerenti quam mihi meus uenter, Nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,
Seite 3 - Senet quiete seque dedicat tibi, Gemelle Castor et gemelle Castoris. V. VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum seueriorum Omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: Nobis cum semel occidit breuis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum, Dein, cum milia multa fecerimus,
Seite 58 - XCV. ZMYRNA mei Cinnae nonam post denique messem Quam coepta est nonamque edita post hiemem, Millia cum interea quingenta Hortensius uno Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula peruoluent. At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam Et laxas scombris saepe dabunt tunicas. Parua mei mini sint cordi monumenta
Seite 45 - animo. Vt missum sponsi furtiuo munere malum Procurrit casto uirginis e gremio, 20 Quod miserae oblitae molli sub ueste locatum, Dum aduentu matris prosilit, excutitur: Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi conscius ore rubor. LXVI. ' OMNIA qui magni dispcxit lumina mundi, Qui stellarum ortus comperit atque obitus, Flammeus ut rapidi
Seite 57 - omnibus una omnes surripuit Veneres. LXXXVII. NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam Ver'e, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit unquam foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. XCII. LESBIA mi dicit semper male пес tacet unquam De me : Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo
Seite 58 - Vt te postremo donarem munere mortis Et mutam nequicquam alloquerer cinerem. Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, aue atque uale. ю СП. Si quicquam
Seite 36 - iam nulla uiro iuranti femina credat, Nulla uiri speret sermones esse fideles; Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145 Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, Dicta nihil metuere, nihil periuria curant. Gerte ego te in medio uersantem turbine leti Eripui, et potius germanum amittere creui, 150 Quam tibi
Seite 3 - Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse, laeua siue dextera Vocaret aura, siue utrunque luppiter 20 Simul secundus incidisset in pedem ; Ñeque ulla uota litoralibus deis Sibi esse facta, cum ueniret a marei Nouissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere : nunc

Bibliografische Informationen