Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

878 05

E 47

1878

Copy 2

PRAEFATIO.

QVOD anno demum 1878 prodit haec noua Catulli editio, cum iam

quattuor ante annos postulata fuerit, multae sunt causae; sed nihil me magis impediit ad haec festinantem quam commentarii cura, quem diu ac diligenter conscriptum anno 1876 uulgaui. Is liber quanto labore mihi constiterit, non fugiet legentes, saltem si cum commentariis compararint quos ad id usque tempus contenti euoluebamus. Quaecumque enim mihi a pueritia semper in his studiis uersato, inde autem ab anno 1859 operam in Catullo praecipue ponenti, occurrebant quae lucem possent poetae offundere, haec in ordinem redigere non leuis curae fuit. Itaque nemo mirabitur me commentario detentum ad alteram curam textus recensendi tardius nec nonnisi per interualla rediisse. Etsi enim uulgatis Behrensii Analectis Catullianis (1874) Prolegomena mea iterum retractare coeperam, eaque pars huius libri cum carminibus I-XXX insequente anno impressa est, ulterius progredi religionem habui donec interpretationem carminum non absoluissem modo sed etiam publice edidissem.

Quod ego primus in editione anni 1867 feceram ut codicem Canonicianum 30 (0) integrum exhiberem, neglexit id Lucianus Muellerus, qui in praefatione editionis suae (1870) nihil sibi adfuisse dixerit instrumenti critici nisi quod Schwabii diligentia comparasset, idemque ex Germanensi Laurentiano Colbertino Datano multa, ex Canoniciano nihil excerpserit. Huius discipulus Behrensius, magistro suo nequaquam par arte metrica, sagax crisi codicum, comparatis quae in GO caeterisque a me exhibitis b

codicibus legebantur, postquam intellexit G et O, quotiens a caeteris discreparent, mire inter se conspirare, in eam sententiam incidit ut duobus illis, utpote saeculo XIV scriptis, omnia tribueret, aliis fidem demeret, cum post annum 1400 transcripti Italorum interpolationes experti passim uiderentur. Itaque omissis praeter GO omnibus Catulli carmina ex duobus his pendere arbitratus est: nimirum O unum solumque librum esse qui omni a parte ab interpolationis labe immunis sit: Germanensem autem fontem omnium qui post annum 1400 scripti extent. Haec Behrensius Analectis Catullianis proposuit, nec multo post iterum collatos GO totos exhibuit et ex his solis textum Catulli restituere conatus est. Qui quanquam gloriosius de se de me iniquius locutus est, uidit tamen quod alios fefellerat, in Catulliana crisi summam auctoritatem esse Canoniciani codicis, nec ad emendandum quenquam quidquam profecturum, nisi hunc librum diligentissime examinasset. Nam, quae est uis inueteratae consuetudinis, ne Hauptio quidem, quanquam Catullianae poesis peritissimo et omnia perscrutanti unde posset ea expolitior euadere, illud satis placere poterat, ut ab Anglo protraheretur codex qui Lachmannum fugisset, esset autem Lachmannianis sincerior. Neque ego is eram qui editum semel codicem arrogantius uenditarem: neque adeo inuento meo delectabar ut non etiam aliis codicibus pretium suum attribuerem. Quos ne nunc quidem abicio, nec si Behrensius Canoniciano primus Germanorum pretium suum posuit, idcirco non etiam idem uehementer errauit. Quod enim credidit ex Germanensi (G) omnes quot supersint libros manuscriptos praeter O profluxisse, nulli id credo persuasurus est. Atqui nisi hoc euicerit, cadit simplicitatis iactatio tanquam duobus tantum libris usus reliquorum farragine supersederit. Non hic agitur de libris saeculo IX uel X scriptis, quales sunt Lucretii duo Leidenses Lachmanniani: quanquam ne in Lucretio quidem inutilis fuit recentiorum codicum collatio. Catulli nullus liber ante annum 1370 scriptus uidetur extare: inter quem annum et 1400 scripti sunt et G et O. Atqui codex ille unde hi ducti sunt repertus est circa 1300: contra anno 1411 Bononiensis exaratus est, nec multo post hunc Laurentianus ille quem in hac editione La1 signaui. Itaque si inter repertum illum principalem codicem et nostrorum antiquissimos GO septuaginta sunt anni, inter GO et Bononi

ensem uiginti tantum uel triginta, non uideo cur GO tanquam unice sinceri habendi sint, Bononiensis cumque eo Laurentianus tanquam interpolati abiciantur. Neque enim recte illud adseuerat Behrensius doctos Italos saeculi XV corrigendi libidine omnia, dum sanant, corrupisse; codices eius temporis si forte careant interpolationibus extra Italiam exaratos: contra ante id tempus religionem fuisse quicquam inferre quod emendationis esset. Simplicior ista discretio, non uerior. Ego illud pro uirili adfirmarim: extare non paucos codices saeculi XV, praecipue inter 1400-1430, qui interpolatoris manum non experti sint: non deesse quae etiam saec. XIV interpolata uideantur: uix satis temperanter rem in lubrico sitam tractari tanquam secura sit1. Ecquis erit qui Lachmannum credat uirum ingenio acutissimum, studiis atque omni doctrina instructissimum, sententiam quam de Datano ac Santeniano tulerit, etiam post inuentos G et O ita fuisse mutaturum ut interpolatos illos, sinceros hos ex omnibus solos iudicauerit? Aut ego fallor aut ad ueram Catulli crisin libris post 1400 scriptis non erit supersedendum.

In uniuersum illud de Behrensio iudico, festinantius locutum. Velut de Datano quae edixit non modo falsa mihi uidentur, sed ita falsa ut periculo sint incaute accipientibus. Esto enim ut interpolatione non careat: concedatur id quod nequaquam demonstratum est, librarium antiquam scripturam consulto adhibuisse ut antiquitatis speciem fucatae adiceret, non ut exemplar, quod describebat, quam fidissime imitaretur: non tamen idcirco credas tot Datani lectiones aut singulares aut in Riccardiano tantum et nostro a simul inuentas ex mero arbitrio scribae prouenisse, siue consulto pristinam speciem reuocantis, siue quod socordia fuerit indiligentior. Dic mihi, ista nouas lectiones procreandi libido' ecqua tandem eşt? Ego multa correcta a scribis, nonnulla interpolata, pauca etiam conficta inueni: nullum noui codicem qui ut falsam induceret speciem uetustatis, non solum scriptura ueteri sed uerbis etiam in medii aeui barbariem immutatis corruptus sit. Qua quidem in re ipse se Behrensius coarguit: dicit enim saec. XV fidem demi quia uitiatum sit emendationibus doctorum;

1 'Illud secure possis adfirmare nullum illius temporis codicem (dicit saec. xv) plane carere Italorum interpolationibus.' Behrensius, Proleg. p. xii.

b 2

atqui aliud, opinor, est emendare, aliud quaesitam barbariem inducere. Quid? Lachmannumne putabis cumque eo Hauptium Froehnerum Schwabium, tot uiros tam solertes cautos diligentes nihil huiusmodi de Datano odoraturos fuisse?

Neque uero illud uerum est quod idem Behrensius dixit (Prolegom. p. xxx) post a. 1375 latuisse Catulli librum donec a. 1425 'repertus pessimeque acceptus in manus hominum' rursus uenerit (Andr. Schott. in Obseru. Human. II. 16. p. 53). Nolo in Xichone Polentono morari cuius quae ex Catulli libro citantur in Vitis Scriptorum Illustrium uix satis constat quo anno scripta fuerint: Antonio Beccadello Panormitae trita fuisse poetae carmina circa annos 1410-1415 ipse testatur in Hermaphrodito, qui liber ut est totus ab imitatore natus Catulli, ita epigrammate quodam diserte declarat lectitatum etiam a mulieribus fuisse.

Multo magis a uero abhorrent quae Behrensius protulit Prolegom. pp. xlv-li. Qui cum uideret uocabulorum qualia sunt ocidere catulo sagitiferos saculus comendo comoda remite explicaset puelulam auelere sustolant flamati comunes uiolare consonantes in Catulli codicibus saepe non geminari, archetypo hoc tribuit uitium: ueritus tamen ad ipsius poetae tempora id reuocare, Frontonianum nescio quem grammaticum imaginatus est, qui dum priscam orthographiam, non constanter semper seruatam in exemplaribus, archaismi studio abreptus uult reducere, complures formas atque adeo uocabula et coniecturas carminibus intulerit quae ab ipso poeta alienae essent. Hoc enim demonstrare locos ex Catullo citatos si inter se comparentur quomodo ante Gellium et post hunc scripti sint: emendatius enim tradi quam in Catulli codicibus quae ante Gellium citentur, contra quae post hunc isdem uitiis laborare quibus Catulliani codices. Hoc ut demonstraret scriptores percensuit hosce.

1. Catal. III. 6 Gener socerque perdidistis omnia, ubi quod habet Gener socerque, non ut Catulli codices Socer generque, id uerum esse sequi ex Mart. IX. 70. 3, Minuc. Octau. 18. 6, Anth. L. I. 462 R.

2. Festus (h. e. Verrius Flaccus, unde sua Festus excerpsit) habet suppernata XVII. 19, molli rabidus LXIII. 38, ploxeni XCVII. 6 pro corruptis Catullianorum MSS. superata, mollis rabidus, ploxomo uel ploxnio.

« ZurückWeiter »