Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quam facile inveni, Juppiter, quod sit bonum:
Pax nempe, sospitatrix et clemens Dea.
Prolem, cognatos, sacra, amicos, nuptias,
Annonam, vinum, sanitatem, gaudia,
Divitias pax fert. ista si defecerint,
Nulla esse hominibus vita vitalis potest.

10

GROT.

IV. (P. 162.)

5

Ephebo.
Non, ut videtur, hi qui in alto navigant
Soli jactantur tempestatibus, Laches,
Sed et hi spatiantur qui porticibus publicis,
Aut intra septa se domorum continent.
At illi qui se pelagi credunt fluctibus,
Aut una nocte aut uno vexati die
Salutem mox reperiunt, aut navalium
Tuto receptu, aut ventis aspirantibus.
Mihi vero id non contingit; nec in unum diem,
Sed in vitam omnem turbine infesto obruor
Magis magisque gliscente ægrimonia.

10

GROT.

V. (P. 163.)

O Cleon desine nugarum: nisi quid addiscas boni,
Non vides, ut omni auxilio vitam destituas tuam?
Namque ut naufragus natator terram nisi prehenderit
Non quit adipisci salutem : sic qui pauper factus est,
Artem nisi didicerit, vitam nequit in tuto ponere.

5
Sunt pecuniæ mihi, inquis; nempe quæ pereunt cito.
At domus sunt, sunt et agri: nescis fortunæ vices,
Quæ perfacile divitem hodie cras mendicum fecerit?
Nostrum quisquam, si fortunæ portum appulerit, anchoram
Dejicit, et sic extra pelagi se locat violentiam.

10 Hoc si eveniat imperito, raptus qua venti ferunt, Nullum reperit, quod senecta pauper præsidium occupet. Sed tribules et sodales et cognati conferent.

(PHILEMON.

Imo opta illorum periclum ne sit faciendum tibi:
Sin eo venies, comperies umbras esse, aliud nihil.

15

GROT.

VI. (P. 167.)

Quicunque dicit ad rem quæ non pertinent,
Duas locutus syllabas, prolixus est.
At bene dicentem ne prolixum dixeris,
Quantumvis dicat multa et multo tempore.
Ab Homero sume testimonium tibi :
Is cum exararit versuum tot millia,
Nemo est Homerum qui prolixum judicet.

5

GROT.

Qui non loquetur ulla quæ sint usui,
Multiloquus hic existimetur vir tibi,
Licet duarum syllabarum sermo sit.
Contra, loquetur siquis apta, plurima
Quamvis loquatur, et trahat longam moram,
Ne multiloquus hic censeatur vir tibi.
Exemplo Homerus esse vel solus potest:
Nam versuum tot scripserit quum millia,
Multiloquus est vocatus unquam nemini.

5

H. STEPH.

VII. (P.168.)

Si quæ bonorum habemus his non utimur,
Quæ non habemus quærimus, semper bonis
Aut nostro vitio aut Fortunæ carebimus.

GROT.

Illis quæ habemus, utier si nolumus,
Quæ non habemus, quærimus, fortuna nos
Privabit aliis, nos at ipsimet aliis.

H. STEPH.

VIII. (P. 169.)

Incommoditates multas divitiæ adferunt.
Suboritur odium, invidia, contumelia,
PHILEMON.]

15_2

5

Negotiorum tædiosorum seges,
Et unda rerum, et victus aggeratio.
Res agere semper solitus, animam mox agit,
Opes fruendas linquens hæredi suo.
Quare me potius pauperem dici juvat,
Et pauca habere et non sollicitum vivere,
Nec divitiis onustum nec negotiis.
Nam multa mala compendifaciunt pauperes.

.10

GROT.

5

Obnoxiæ sunt plurimis opes malis,
Odioque maxime et invidiæ et opprobriis,
Atque implicantur plurimis negotiis,
Quæ ferre curas ac molestias solent:
Post quas repente dives ille mortuus
Aliis bona sua linquit ad luxum omnia.
Mihi igitur est inopia multo gratior,
Exiguaque inter, absque curis vivere
Malo, opibus ac molestiis carens?
Est nanque quisquis pauper, hoc habet lucri,
Ingentium exors quod malorum victitat.

10

H. STEPH.

5

Opes malis sunt plurimis obnoxiæ,
Odio, invidentiæ, atque contumeliis,
Molestiisque mille, tum autem litibus;
Victu in parando multum habent negotii.
Postilla dives derepente mortuus
Opes relinquit dissipandas alteri.
Ego proinde pauper esse mavelim,
Non multa habere, et absque curis vivere,
Opibus carere, et insimul molestiis.
Faciunt malorum pauperes compendium.

10

RUTGERS.

IX. (P. 170.)

Hoc alius alio præstat, quod constantius
Bonam malamque didicit fortunam pati.

GROT.

1 Claudicat versus.

Possis succurrere legendo : molestiis simul carens.

( PHILEMON.

DIPHILUS. (P. 171.)

5

10

Mercatore.
A. Corinthi apud nos istud sanctum est legibus,
Si quem videmus obsonari largius,
Continuo interrogamus cujatis siet,
Quid agitet, unde vivat. si reditus habet
Qui possint tantis suppeditare sumtibus,
Suo arbitratu sinitur facere impendia.
Sin supra vires erogat patrimonii,
In posterum id ne faciat interdicitur:
Mulcta irrogatur, ni sit dicto obaudiens.
Quod siquis sine re vitam vivat splendidam,
Torquendus ille mox carnifici datur. B. Atat.
A. Nanque iste ut vivat omnis' expers malefici
Nequitur. capin' hoc? ergo aut præmiator est
Nocturnus, vitam aut vivit vecticulariam,
Aut particeps est aliquid tale agentibus,
Aut quadruplator est, aut testimonia
Falsidica vendit. tales nos everrimus.
B. Recte profecto. verum id me quid attinet ?
A. Quia te videmus, bone vir, obsonarier
Basilice et longe supra civilem modum.
Per te pisciculum vix accipiunt cæteri.
Ita civitas compulsa ad vitam olitoriam est.
Pugnamus de apiis2 tanquam in certatu Isthmico.
Tua præda est, siquis mænia intravit lepus.
Perdices autem et turdos, ita me Di juvent,
Jam nec volantes licitum est conspicarier.
Etiam incendisti pretium vino exotico.

15

20

25

GROT.

:

Hoc lege cautum est hic apud Corinthios :
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, hunc rogamus unde vivat, et
Quid faciat operis. Si facultates habet,
Ut reditus harum solvere expensas queat,
Perpetimur illum perfrui bonis suis.

5

1 omnis omisit Schweigh. 2 apio Schweigh.

DIPHILUS.]

10

Sin forte sumptus superat ea quæ possidet,
Prohibemus huic ne faciat hoc in posterum.
Ni pareat, jam plectitur mulcta gravi.
Sin sumptuose vivit is qui nil habet,
Tradunt eum tortoribus. Proh! Hercules,
Nec enim licet vitam absque malo ullo degere
Talem scias: sed est nec esse aut noctibus
Abigere prædam, aut fodere muros ædium,
Aut hæc patrantum jungier commercio,
Aut in foro agere sycophantam, aut perfidum
Præbere testem. Nos genus hoc mortalium
Ejicimus hac ex urbe, velut purgamina.

15

ERASM.

APOLLODORUS.

I. (P. 176.)

Adelphis.
Vita otiosa plena beatitudinis,
Si cum otiosis aliis vitam transigas.
Cum simiis ferisque agentem, simiam
Fieri necesse est: o vitam ærumnabilem !

GROT.

II. (P. 177.)

Non video quorsum argento confidas, pater,
Quod nil habenti facile largiri solet
Brevis hora, et rursum possidenti demere.

GROT.

Haud sat scio cui tu pecuniæ pater
Fidas: quam possidentibus prius'
Hora una rapit, et possidere dat aliis.

H. STEPH.

1

Versus mancus.

Possis : quam facile &c.

(DIPHILUS-APOLLODORUS.

« ZurückWeiter »