Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

IX. (P. 141.)

Citharista.

Ego autumabam divites, o Phania,
In ære vivunt qui suo, nec noctibus
Suspiria agere, nec sus deque vortier,
Nec dicere eheu: sed tranquilla molliter
Frui quiete. illa esse pauperum mala.
At nunc vos video, quos beatos prædicant,
Vitam cum nostra vivere æquiparabilem.

Existimabam divites, o Phania,

Queis fœnerari non necesse, carpere

Somnum quietum, haud, clamitantes Hei mihi,
Versare se sursum et deorsum noctibus,
Contingere sed hæc pauperi tantummodo.
Nunc video vos quoque, qui beati nomine,
Eadem solere facere quæ soliti sumus.

X. (P. 142.)

Si solum, Trophime, te omnium mortalium
In hoc progenuit mater, ut tibi perpetim
Agere ita liceret animo ut collibitum foret,
Idque ita futurum si aliquis promisit Deus,
Recte indignaris. nam rem fecit improbam
Qui te fefellit. sin iisdem legibus

Quibus nos omnes hunc communem spiritum
Hausisti, ut aliquid etiam paratragœdiem,
Ferenda sunt modeste hæc, ut ratio jubet.
Omnis sermonum summa redit istuc, homo es,
Quo nullum est animal quod mutetur celerius,
Aut sursum enitens aut deorsum decidens :
Neque pol immerito: nam natura virium
Cum sit vescarum, res molitur maximas',

1 Vertit Erasmus :

MENANDER.]

GROT.

H. STEPH.

Caput atque summa orationis hæc: Homo es,
Quo non aliud est animal usquam, quod modo
Surgat, modo cadat, citius atque crebrius.
Ac jure sane: quippe debilissimum
Cum sit, negocia administrat maxima.

5

5

5

10

Suoque lapsu multa egregia proterit.
At tu quæ amisti, Trophime, non ingentia
Sunt adeo: tum quæ pateris sunt mediocria,
Quo magis hoc triste ferre te modice decet.

A matris alvo, Trophime, si tu prodiens,
Hac lege in auras luminis receptus es,
Arbitrio beatus ut vivas tuo,

Et hoc spospondit quispiam deum tibi,
Irasceris jure: quoniam fallit fidem.
Sin lege eadem tu quoque aerem trahis,
(Tragice tibi ut loquar) homines qua cæteri,
Moderatius sunt hæc ferenda et lenius.
Nam verbo ut uno finiam, natus es homo,
Quo nullum animal obnoxium sorti magis
Ipsum erigenti et deprimenti postmodum.
Et jure. nanque est omnium infirmissimum,
Tamen implicari maximis rebus solet,
Ruinaque ejus multa conterit bona.

At tibi bona nec amissa sunt ingentia,

Nec magna sunt, Trophime, ea quæ pateris mala:
Mediocris ergo sit tuus posthac dolor.

Nam si te, Alumne, genetrix quum peperit tua,
Hac sorte es unus omnium in lucem editus,
Tibi cuncta ut evenirent quæ velles bona,
Idque annuit magnorum quispiam deum:
Jure optimo indignaris. valde enim is tibi
Fallax repertus. quod si eisdem legibus,
Quibus nos omnes, (tragicis ut verbis loquar)
Æque patentem cunctis aerem trahis,

Ferenda sunt hæc levius, et omnis rectius

Ratio est habenda. denique hæc summa est, puta
Hominem esse te, quo nullum animantium omnium
Extolli itemque deprimi citius solet.

Ipsumque id haud injuria. minimarum enim
Id virium est, et maximis semper studet,

[blocks in formation]

10

Plurimaque secum commoda conterit cadens.
Tu vero et magna non amisisti bona,

15

[MENANDER.

Et mediocria sunt ea ipsa quæ pateris mala.
Ergo et modeste, Alumne, quod reliquum est feras.

Si, Trophime, æthereas hac lege es natus in auras,
Ex voto ut caderent prospera quæque tibi,
Jurataque Deus quisquam hoc tibi voce spospondit,
Perfidus est violans, iraque justa tua est.
Sin hunc nobiscum trahis aera legibus æquis,
Fata (loquar Tragice) mitius ista feras.

NAUAGER.

Namque es homo, ut verbo loquar uno plura. Sed hosce
Præ reliquis tollens sors modo, deinde premit.

5

Jure fit hoc: siquidem, minimum cum robore præstet,
Se tamen hic summis jungere rebus avet.

10

At simul ac tristem patitur semel ipse ruinam,
Jam bona cum lapso plura repente cadunt.
Verum amissa tibi nec sunt bona maxima, suntque
Hæc, Trophime, e mediis, quæ mala tute doles.
Ergo fac, ut, veluti sunt hæc mediocria cuncta,
Diceris certo tu doluisse modo.

XI. (P. 145.)

Thrasyleonte.

Multas ob causas non probo sententiam,
Te nosce: multo rectius dictum foret,
Nosce alios.

Multis modis dictum videtur perperam,

15

EGENOLPH.

Cognosce te ipsum: magis enim in rem fuerat hoc,

Cognosce cæteros.

XII. (P. 147.)

Natura hominibus multa cum gignat mala,
Tristitia est majus omnibus malis malum.

Obnoxii quum plurimis simus malis,
Est majus alio quolibet maror malum.

MENANDER.]

GROT.

ERASM.

GROT.

H. STEPH.

XIII. (P. 148.)

Quam vero iniquum est, cum quid molitur boni
Natura, tum Fortunam id intervortere!

GROT.

XIV. (P. 151.)

Si noscitare te vis, itiner cum facis,

Viam secus monumenta quæ stant aspice:
Nanque ibi dispulverantur exesa ossua
Regum, sapientumque atque summorum virum,
Sibi qui placuere nobilitate, opulentia,
Pulchraque specie et formæ claritudine,
Quorum nil potuit tempori contendere.
Omnes easdem subiere Orcinas fores:
Hæc tu contemplans ipse te qui sis vide.

Novisse si vis, qualis aut quisnam sies,
Hominum sepulcra, dum peregre is, inspice.
His ossa, pulvis atque inanis clauditur,
Regum, tyrannorum, et virum sapientium,
Superbientumque opibus et propagine,
Suaque gloria, atque forma corporis.
Et tamen eorum tempori nil restitit.
Communis est Dis omnibus mortalibus.
Hæc intuere, et discito qualis sies.

GROT.

5

5

RUTGERS.

PHILEMON.

I. (P. 154.)

Non justus omnis abstinens injuriæ est,
Sed qui nocere cum potest tunc abstinet:
Nec qui recusat parva, sed qui maximis
Tentatus animi robur invictum gerit:

MENANDER PHILEMON.

Nec quisquis ista quolibet præstat modo:
Sed qui dolosi nescius fuci, integra
Probitate, justus esse, non credi studet.

Injuriam qui non facit, non protinus
Justus: sed ille qui potest, non vult tamen.
Manus nec ille qui suas parvo abstinet:
Ingentia sed impune qui quum tollere
Sibique habere possit, animo temperat.
Imo nec ille observat ista qui omnia,
Sed ille mente præditus qui candida,
Re justus esse, non videri esse, expetit.

II. (P. 156.)

Ignifero.

Edepol nec pictor quisquam est, nec statuarius,
Qui talem posset arte pulchritudinem

Exprimere qualem rerum veritas habet.

Tum vero periit usus simulachrum omnium,
Nisi ars peritos judices invenerit.

Haud arte tantam pictor ullus assequi

[blocks in formation]

Statuariusve pulchritudinem queat,

Tantum et decorem, veritatis quantus est.

H. STEPH.

Finxerit haud pictor speciem aut statuarius ullus
Huic similem, veri quam Dea præses habet.-

EGENOLPH.

III. (P. 157.)

Pyrrho.

Sollicita quærit philosophorum natio,

Immane quantis temporum dispendiis,

Quæ sit boni natura: nec reperit tamen.
Virtutem præfert ille, at hi prudentiam.

Hæc quid sint, quærunt non minus, quam quid bonum.
Ego terram fodiens, vivens vitam rusticam,

[blocks in formation]

5

« ZurückWeiter »