Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

II. 2. (P. 100.)

Mundus genitor cunctiparens, satorque rerum,
Causas hominum non bene novit arbitrari.
Sunt per sola terræ mala, semper et fuere,
Multisque malis undique gaudet universum.
Res eximias queis fuit invenire cordi,
Sive ingenii laus foret illa, sive dextræ,
Omnes malus hos cernitur exitus secutus:
Idque omne malum fluxerat a parente Mundo.
Mundo sapiens judice Socrates putatus,
Mundo sapiens judice Socrates necatur,
Jussus bibere in carcere poculum cicuta.
Crudi polypi Diogenes peremtus esu:
Testudine cum scriberet Eschylus cadente.
Glutito acino strangulat uva te, Sophocles:
Te Euripides in Thrace solo canes vorarunt.
Atra abstulit egregium fames Homerum.

5

10

15

GROT.

STRATO. (P. 101.)

Phonicide.

Sphingem marem equidem, non coquum admisi in domum:

Nanque, ut simpliciter dicam, nihil intelligo

Horum quæ loquitur'. nanque vix intraverat,
Cum me respiciens acri vultu interrogat:
Ad cœnam hemones ede quot vocaveris.
Egone vocarim hemones? delirus puto es,
Aut ullos adeo hemones me nosse autumas?
Nemo, inquam ego, aderit. id restabat scilicet

1 Vertit Erasmus :

Recepi in ædes non coquum, sed masculum
Sphingem. nihil enim per deos intelligo
Simpliciter, ex his quæ loquitur.

SOTADES-STRATO.]

14-2

5

Ut hemones nescio quos cœnatum accerserem?
An nemo condapalis adventurus est?
Non condapalis quod sciam. rationem ini1:
Venient Philinus, Moschio, Niceratus:
Nemo isto e numero condapalis dicitur.
Nemo aderit, inquam. Quid? vocasti neminem?
Inquit, succensens tanquam accepta injuria.
Mactasne terrisulcum? Non, respondeo.
Bovem ergo latifrontem? Non macto bovem.
Sedenim bidentes? Imo, per summum Jovem,
Neutrum, sed ovem mactabo. Tun' nescis oves
Bidentes dici? Nec scio, nec volo discere :
Agrestis ego sum, loquere mecum planius.
An Ennium ita locutum ignoras? Non nego:
Nam licuit illi sic loqui, ut libuit, coque.
Sed hoc, per Vestæ numen, nos quid attinet?
Quin tu magis audi cætera ad eundem modum.
An Enniane 3 me decresti perdere ?
Meus ita fari mos est. At vero mihi
Tu ne sic loquere. Propter drachmas quattuor
Meam, inquit, perdam vis* consuetiloquentiam ?
Molas huc adfer. Hem quid dicis?
Quid tam perplexa loqueris, insanissime?
Adestne humoris æquorei concretio ?
Quin tu perspicuis verbis edis quid velis?
Vecors es, inquit, mi senex: cedo salem:
Concretio hæc est illa. jam monstra aquiminal.
Aderat. mactabat, verba attexens plurima,
Quæ mediusfidius nemo unquam intellexerit:
Ercisce, segmina, tum biplicia et subulam:
Ut mihi legendus Verrii Flacci liber"
Fuerit, verborum ut significata evolverem.

6

Hordeum.

[blocks in formation]

1 inii Schweigh.

2 Homerum ita tu Schweigh.

3 Homericene Schweigh.

4 vis perdam Schweigh.

5 Molæ ut adsint fac. Quid dicis ? Schweigh.

6 aquei Schweigh.

7 mihi ut Phileta consulendum lexicon Schweigh.

[STRATO.

Nunc supplex oro morem ut immutet suum,
Humanitusque loquatur: verum, hercle scio,
Suada ipsa id illi neutiquam persuaserit.

THEOPHILUS. (P. 109.)

Philaulo, sive Tibiarum Studioso.

Quicunque mentem negat adesse amantibus,
Ipse est ingenio stolido et bardis moribus.
Nam qui voluptates de vita exemerit,
In vita præter mortem nil reliquerit1.

De me argumentum capio, qui nunc virginem
Amo fidicinam, (num desipio, per Deos?)
Pulchram, proceram, in arte excellentissimam,
Quam mihi conspicere suavius, quam est omnibus
Vobis in lucar dividere pecuniam.

[blocks in formation]

TIMOCLES.

I. (P. 111.)

Heroibus.

A. Igitur jubes nunc me omnia potius, quam
quæ ad rem pertinent, loqui. Utique id faciam tibi.
B. Et primum quidem tibi cessabit Demosthenes
irasci. A. Quis? B. Briareus ille,

qui catapultas hastasque devorat:

odio habens orationis artes: qui nullum

antitheton umquam dixit; nonnisi Martem spectans.

SCHWEIGH.

5

1 Primos quatuor versus aliter vertit Grotius, tanquam Antiphanis, supra p. 197. STRATO―THEOPHILUS-TIMOCLES.]

II. (P. 112.)

Mulieribus Bacchanalia agentibus.

Advorte sodes nunquid ex usu loquar.

Miserum suapte natura animal est homo,
Et vita quanta quanta est scatet incommodis:
Lenimenta ideo curis et solatia1

Sibi ipsa reperit. namque mens proprii mali
Oblita, alienis dum se mulcet miseriis,

Primum tragœdos si placet considera

5

Doctrinam pariter cum voluptate imbibit.

Quam pulchra dent documenta. nam qui pauper est,
Ubi pauperiorem se cognovit Telephum,

10

Ibi paupertatem fert suam patientius2.
Limfatur aliquis: Alcmæonem conspicit.
Oculis laborans cæcos Phinidas videt.

Natum effert alius: Niobe lugentem levat.
Dolet hic se claudum: sed Philoctetem videt.

15

Miser in senecta est: intuetur Eneum.

Ita quisque, dum evenisse majores suis
Olim aliis calamitates secum cogitat,
Animo æquiore fert Fortunæ injurias.

Adverte quæso num quod ex usu est loquar
Est calamitosum animal sua natura homo,
Multasque secum vita fert molestias.
Mali levamen repperit sed hoc sui,

Ut calamitatis immemor jam mens suæ,
Habensque ab alieno malo solatia,
Documenta capiat, recreata paululum.
Primum tragœdi quanta commoda adferant,
Perpende, sodes. Si quis est pauperculus,
Majore pressum si videbit Telephum
Mendicitate, lenius suam feret
Mendicitatem. insanus estne quispiam ?

1 solatium Schweigh.

2 Vertit Hadrianus Junius:

Egentiorem se fuisse Telephum

Discens egenus, inopiam fert æquius.

GROT.

5

10

[TIMOCLES.

Furiosum is Alcmæona proponit sibi.
Captus quis oculis? aspicit cæcum dipum.
Gnatus obiit? Niobe dabit solatium.
Claudus aliquisne est? is Philoctetem aspicit.
Miser aliquis senex? tuetur Eneum.
Alterius etenim quisquis ærumnas viri
Esse graviores viderit quam sint suæ,

15

[blocks in formation]

Si quis Deorum jam mihi dicat, Crato,

Ubi vitam fructus fueris vives denuo,

Et fies quidvis, hircus, aut canis, aut ovis,

Equus, homo denique: nam revivendum tibi est :
Ita fata sciscunt. opta quam vitam velis:
Dicturus videor illico, fac me quidlibet

Dum ne hominem facias. unum id animantum omnium
Sine merito habet fortunam aut infortunium.
Equorum ut quisque fortis est, curatius

TIMOCLES-XENARCHUS-MENANDER.]

5

« ZurückWeiter »