Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pro obsonio voramus accensas faces.
Bellaria aliquis adfert in postconium
Puer, sagittas pro ciceribus Creticas,
Et confractorum reliquias hastilium.
Tum vero nobis hæc sunt pulvinaria

Loricæ et clupei: fundæ sub pedibus jacent
Et arcus: catapultis coronamur caput.

II. (P. 78.)

Hippotropho, sive Equos Alente.

Prodi e thalamo cupressinis laqueato tabulis

foras, Manes! egredere in forum

ad Hermas illos, quo conveniunt equitum tribuni, ad discipulosque pulcros illos, quos conscendere equos curat Phidon;

et descendere. Nosti quos dicam? His ergo nuncia,

frigescere obsonia, potum calescere,

arescere massam, panes arescere:

viscera assari torrida: raptam

carnem e muria, direptumque

hillæ frustum, frustum omasi,
aliud chordæ, aliud botuli:
gulam implere hos qui sunt intus:
vini craterem jam dum exhaustum :
procedere potum: superesse cordacem:
lascivire animos adolescentium;
omniaque intus sursum deorsum.
Memento quæ dixi; ad verba adtende.
Stas ore hiante?

Huc ades! dispice, dicere an possis.
Statim ab initio cuncta tibi repetam.
Jam veniendum, nec cessandum,
nec faciendam coquo injuriam :

esse quippe elixa obsonia,

esse assa, esse frigida.

Singula recense. (Adest) bulbus, (adest) oliva,

GROT.

5

5

10

15

20

25

[MNESIMACHUS.

allium, caulis, cucurbita, puls ex legumine, thrium, herbulæ, thynni frusta,

glanidis, galei, squatinæ, congri, phyxicinus integer, coracinus integer, membras, scomber, thynnis, gobius,

elacatinus, cauda canis

carchariæ, torpedo, rana,

perca, lacertus, trichias, phycis, brinchus, mullus, cuculus, turtur, muræna, pager, myllus, lebias, sparus, æolias, thratta, hirundo, squilla, loligo, passer, dracanis,

30

335

40

polypodarium, sepia, orphus,

locusta, escharus, apuæ, acus,

cestreus, scorpius, anguillæ, panum varia genera.

[blocks in formation]

MOSCHIO.

I. (P. 92.)

Permittite ergo mortuos terra tegi,
Et unde nostræ quodque Naturæ est datum
Eo reverti. magnus æther spiritum,
Corpus recipiat terra: non est proprium
Hoc quippe nobis, sed datum in vitæ diem:
Parens et altrix jure mox repetit suum.

II. 1. (P. 93.)

GROT.

Pheræis.

Sævire in umbram vanus est animi furor.

GROT.

III. 2. (P. 93.)

Punire vivos fas sit, exanimes nefas.

GROT.

IV. 3. (P. 94.)

Quænam voluptas mortuos incessere
Mutamque glebam voce probrosa insequi?
Namque ille tristis atque jucundi arbiter
Cum sensus hominem destitutum liquerit,
Exanime restat corpus, ut surdus lapis.

5

5

[blocks in formation]

PHOENICIDES. (P.95.)

Non possum vitam ducere hanc meretriciam,
Ita me Venus amet, Pythias: nec dic mihi,
Disperii: nihil id ad me, cupio absistere.
Amator primus obtigit miles mihi:
Is mihi narrabat pugnas liberaliter,
Et vulnera ostentabat: sed dabat nihil.
Multas a Rege se retulisse gratias
Memorabat, repetens hoc identidem mihi,
Et propter illas quas narrabat gratias
Totum sibi annum me ductavit gratiis:
Quare hunc reliqui. glorioso militi
Successit medicus, multos qui quottidie
Urebat et secabat, pauper carnifex,
Qui mihi multo illo visus est crudelior:
Narrabat ille quod hic faciebat sedulo.
Fortuna tertium mihi dedit philosophum,
Cui pallium erat et barba et sermonum satis:
Tum vero in manifestarium incidi malum:
Nam nihil erat quod daret, et si quid poscerem,
Pecunia non est bonum, ait: quod si dicerem,
Ergo malum illud projice, audibat nihil.

5

10

15

20

GROT.

Volo ædepol meretriciam hanc artem meam

Desinere, Pythias. valeat. ipsa videris',

Quæ nacta sis sortem bonam. quid me hoc juvat?

5

Plane huic volo arti nuntium remittere.

Nanque profiteri cœpi eam quo tempore,

A quodam amari contigit me milite,

Qui jactitabat usque et usque prælia,

"Si quis simpliciore illa interpretatione contentus non est, in qua non expressi oùк av vπoμeívaiμi, nec jusjurandum: istam in ejus locum substituat, (sed in qua mihi permisi ex uno Græco versu duos Latinos facere)

Non amplius sustinuerim (ita Venus me amet)
Meretriciam artem factitare ut antea.

Tune autem tertius esset hic,

Ars illa valeat, Pythias. ipsa videris. Quartus autem et sequentes, quales supra."

PHOENICIDES.]

14

H. STEPH.

Simulque multa proferebat vulnera,
Sed afferebat nil: sibi dona pollicens
A rege (ut inquiebat ille) plurima.
Quæ dona propter, ille consuetudinem

Dono per annum accepit integrum meam.
Eum reliqui, atque medico me tradidi:
Totos secabat ille et urebat dies
Plerosque: pauper atque carnifex erat.
Exhorrui ergo magis eum quam militem:
Narrabat hic, at ille patrabat neces.
Sors copulavit philosopho me tertio,
Cui barba, pallium, simulque verba erant.
In calamitatem maximam tunc incidi.
Dabat ille nil pecuniam at si poscerem,
Aiebat esse rem malam. sit ita: ideo
Hanc abjice, mihi relinque. denegabat id.

SOTADES.

I. 1. (P. 98.)

Justus, bonus atque ingenio valens, beatus,
Partem invidiæ et criminis ut ferat necesse est.
Est quis locuples? labe aliqua tenetur idem.
Verum pius est? pauperies adhæret illi.
Magno mala sors artifici solet nocere.

[blocks in formation]

Justi retinens sit licet integerque judex,

Natura tamen postulat ut malus vocetur.

Florens opibus, præcipitem timet ruinam.

Huic qui veges est corpore, morbus est cavendus.
Secura dies unica deputanda lucro est.

10

Nam quid, rogo, qua materia sumus creati ?

De te facito judicium tuaque vita:

Quid sis genitus, prosatus unde, quid futurus.

GROT.

PHOENICIDES- -SOTADES.

« ZurückWeiter »