Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ad aquam bibendam, rana: edendis oleribus
Porroque, eruca: illuvie, strigmentum, scabres :
Merula degendam ad hiemem sub Jove frigido:
Estu ferendo et fabulis meridie

Fandis, cicada: ad olei inusum, pulvis est:
Ad ambulandum mane, sed sine calceis',

Grus: ad ducendam noctem insomnem, noctua.

DIODORUS..

I. (P. 65.)

Legem hanc condixi, atque ipse constitui mihi :
Ita scivi, ita sanxi, ita animi stat sententia:
Pol satius inopem ducere eductam probe,
Quam male moratam dote fretam dapsili,
Vitæ consortem assiduæ consuetudinis.

Hanc ergo legem jam fero ipsemet mihi,
Id facere, dictum quod fuit, consentiens.
Nanque educatam præstat uxorem bene
Sine dote habere, quam male, atque divitem,
Quæ juncta erit vitæ mihi consortio.

II. (P. 66.)

Mors est sequestra litium: nam qui prius
Odere eidem morte defunctos amant.

1 mane, calceis sine Schweigh.

ARISTOPHON- -DIODORUS.]

[blocks in formation]

EPICRATES.

I. (P. 66.)

A. Quid nunc faciunt Plato, Speusippus,
Cum Menedemo? quid dissertant,
Aut quas curas corde volutant?
Quæ res illis acri studio
Scrutanda data est? horum gnarus
Si forte venis, per, te oro, Deos
Memora docto sermone mihi.
B. Certo nobis comperta rogas.
Casta novabant sacra Quinquatrus,
Cum grex juvenum mihi conspectus
In gymnasiis Hecademe tuis.
Ibi sermones audire mihi
Valde absurdos datur et quos sit
Retulisse nefas, dum naturam
Rerum certo limite signant,
Atque in partes et membra secant,
Nunc animantum secla videntes,
Et nunc stirpes olerumque genus:
Jamque cucurbita cujus classis
Dicenda foret, labor acer erat.

A. Rogo te, si scis, dic cujus eam

5

10

15

20

[blocks in formation]

Nanque in docto talia cœtu

Audire nefas: nec tum juvenes

De quæsito cura tenebat.

Plato sed præsens clemente animo
Motusque nihil, dicere jussit,
Nempe cucurbita quod genus esset,
Tum quæsitam rem discipuli

Rite in partes secuere suas,

EUBULUS.

I. (P. 71.)

Baccho.

Tres ego crateras solos his queis cor sapit
Miscere soleo. sanitati' is est sacer

Qui primus bibitur: alterum sibi vindicant
Amor et voluptas; tertium poscit sopor:

GROT.

40

Quem postquam ebiberunt qui esse sapientes volunt
Domum recedunt: quartus contumeliæ2.

5

Non ultra noster: quintus vociferantium :
Sextus nequitiæ: sugillarum septimus:
Octavus revocatoris3: nonus bilis est:
Decimus furoris, tela ut mittantur quoque.
Nam Liber multus parvo infusus vasculo
Suos potatores facile evertit e gradu.

Tres solum ego calices viris prudentibus
Infundo: sanitatis unum, quem ebibunt
Primum est amoris et voluptatis, dehinc:
Infundo somni tertium: quem ut hauserint
Nomen qui habent sapientum, in ædes illico
Suas redibunt. non enim quartus calix

1 sanitatis Schweigh. operarum menda, ut videtur.
2 contumelia est Schweigh.

3 est lictoris Schweigh.

EPICRATES—EUBULUS.]

GROT.

10

5

Noster, sed est proterviæ. Clamoris est
Quintus furoris sextus, et pugnas ciet.
In parvum enim vas quando largum infunditur,
Supplantat ipsum sæpe potorem merum.

Tres soleo dulci calices complere Falerno,

Hosce suo ut sapiens ordine quisque bibat.
Grata valetudo primum sibi poscit: ab illo

Est tibi, amor, dictus proximus atque jocis:
Tertius est somni, sapiens quo quilibet hausto
Ad proprios caute scit remeare lares:
Nil mihi cum quarto, comes huic injuria tristis :
Clamosa insane jurgia quintus amat:
Sextus ad amentes tandem venit usque furores,
Sanguinea hic miro turbine bella ciet:

Vasi etenim multum quum vinum infunditur arcto,
Audet potoris lædere sæpe femur.

II. (P. 73.)

Campylione, sive Curvo.

Quis ille primus, quis fuit mortalium

Qui Amorem pinxit, finxit aut primum, alitem?
Quam pingere ille norat nil nisi hirundines,
Morum imperitus unice Cupidinis.

Neque enim ille levis aut facilis excussu Deus,
Cum semel in corde insevit ægritudinem,
Sed gravis inprimis: quomodo ergo aptus foret
Pennis? hæc quisquis dixit, nugas dixerit,

H. STEPH.

EGENOLPH.

GROT.

10

5

10

5

EUPHRON.

I. (P.74.)

Geminis.

Cum tam breve ævum tribuas nobis, Juppiter,
Cur sine dolore hoc non permittis degere?

GROT.

[EUBULUS EUPHRON.

[blocks in formation]

Congerere acervum temporis longi est opus:
Quem congestum una facile disjiciat dies.

V. (P. 76.)

Deorum concione.

Novos sed agedum, per Deos, reperi Deos,
Ne semper illos ante notos pejeres.

Novos deorum compara mihi deos,

Ne pejerentur antiqui a te sæpius.

MNESIMACHUS.

I. (P. 77.)

Philippo.

Nescis quibuscum tibi sit pugnandum viris.
Cœnamus gladios, sed subactos cotibus':

1 Sic mutat Schweighæuserus :

Nescis quibuscum tibi sit pugna viris.
Gladios enim cœnamus s. c.

EUPHRON—MNESIMACHUS.]

GROT.

GROT.

GROT.

H. STEPH.

« ZurückWeiter »