Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VERSIONES LATINÆ..

EPICHARMUS. (P. 1.)

Ah enecas me, mater. ne toties genus
Commemora, quæso. nam qui naturæ bonis
Propriam desperant indipisci gloriam,
Isthuc confugiunt: repetunt majorum suum
Monumenta; quot sunt stirpitus numerant avos.
Enimvero hominem nuncupassis neminem,
Avi quoi non sint. nam unde prognati forent?
At qui censere hos nequeant mutatum ob solum,
Generisve internecionem et solitudinem,
Eone ignobiliores sint censentibus?
Quicunque ad recta fertur proclivi indole,
Nobilis est, mater, sit quantumvis Æthiops.
Scytham exsecramur? nonne et Anacharsis Scytha ?

GROT.

Genus enecabit me. obsecro, si quid me amas,
Mater, subinde ne mihi inculces genus.
Natura ab ipsa nulla queis virtus inest,
Illi ad suorum confugere genus solent,
Et ad sepulcra, avos recensentes suos.
Haud vel videre, nominare vel queas
Avis carentem. natus etenim qui foret ?
Sin aliquis, aut quod prorsum amicis caruerit,
Sedesve quod mutarit, hos dicere nequit,
Ignobilisne sit magis dicentibus ? ----

H. STEPH.

EPICHARMUS. ]

CRATINUS. (P. 3.)

Thressis. ** Pani capacem affer huc, puer, cadum. B. Ære factum, ligneumve? A. Aureum, modo adşiet. B. Haudquaquam : est tibi ligneus. Mi quondam æreus fuit, Ponderis solidi, sed aufugit. B. Anne Dædali Erat opus, vel eum dolo clepsit quis ?

J. B.

EUPOLIS.

1. (P. 4.)

Tribubus.
Ex multis quæ dicenda sunt non video unde incipissam.
Adeo hanc videre civitatem nequeo sine dolore.
Nos, o senes, rempublicam non talem habuimus olim:
Sed imperatores erant ducesque civitati
De gentibus primoribus, deque eminente censu,
Quos venerabamur ut Deos: et erant Dei profecto.
Ita res secura tum stetit. Nunc, sicubi militandum est,
Præficimus bello et copiis homines piaculares.

GROT.

II. (P. 5.)

Assentatoribus.
Qualis adulatoribus vita sit, explicabo :
Si datis audientiam. quam sumus elegantes,
Vix quibus unus est puer, nec tamen ille noster,
Et cui perpusillulum sufficiat cibati?.

? Nonnulla a principio usque sic refinxit Schweighæuserus, metrum nihil curans v. 4.

Qualis adulatoribus vita sit, explicabo.
Accipiatis auribus, quam sumus elegantes :
Vix quibus unus est puer, nec tamen ille noster :
Et mihi perpusillula suppetit copia ipsi.

CRATIN USEUPOLIS.

5

10

Bina venusta sunt mihi pallia: semper horum
Induor alteram ; fori deinde viam capesso:
Siquis ibi pecuniæ dives adest, sed idem
Insipientis ingeni, sector eum repente.
Dicere siquid incipit dives, id ipse laudo,
Meque probare præfero, quin velut obstupesco.
Vespere abimus ad dapes huc hic et alter illuc,
Esca aliena quo vocat, scita ubi multa dicta
Dicere opus, nisi velis protinus inde pelli.
Contigit hæc Acestorem pana notis perustum:
Nam quia parserat jocis, servus eum fugavit
De lare, quin et Eneo tradidit ante vinctum.

15

GROT.

PLATO.

1. (P. 8.)
A. Heus quis tu? actutum fare: quid vero taces ?
M. Mercurius ego sum, vocem a Dædalo obtinens,
De ligno factus, sponte qui adveni mea.-

GROT.

-Statuæ videntur Dædaleæ cernere
Cunctæ et moverier; adeo ille vir sapit?.

5

J. B.

II. (P. 9.) Tua tumba stat cumulata commodo loco, Mercator hanc semper salutabit pius, Advectus et revectus hic videbitur, Aliquando certamina simul navalia.

CRUSER.

Fragmentum Euripideum sic legit et vertit Grotius :

Ουκ έστιν, ώ γεραιε, (μη δείσης τάδε,
τα Δαιδάλεια πάντα κινείσθαι δοκών
όραν τ' αγάλμαθ') ώδ' ανηρ κείνος σοφός.
Quæ Dædaleum fecit ingenium, senex,
Miratus opera, hæc ire et obtutu frui

Ne crede : non ars ejus in tantum valet.
EU POLIS-PLATO.]

III. (P. 9.)

5

Condecipiente.
A. Corrupisti adolescentem commissum tibi,
Sceleste, et vitam sectari alienam sibi
Persuasti. per te est quod jam potat de die,
A mane summo, non id solitus antidhac?.
B. Eon' me culpas, here, quod didicit vivere?
Nanque, ut sapientes aiunt, istud vivere est.
Epicurus summum generis humani bonum
Voluptatem esse docuit. hanc apiscier
Aliunde non est: nanque, qui vivunt bene,
Hi recte vivunt. nonne id concedes mihi?
A. Vidistine igitur tu philosophum quempiam
Vinosum atque istis se oblectantem & moribus ?
B. Quin cuncti, adducto qui supercilio ambulant,
Quique in porticibus inque conciliabulis
Sapientem quærunt, plane tanquam aufugerit,
Hic*, si glauciscus ipsis appositus fuit,
Qua parte sit sumendus, norunt memoriter,
Et caput anquirunt, tanquam in controversia,
Ita ut obstupescant alii.

10

15

GROT.

CRATES. (P. 14.)

Me tempus incurvavit, egregius faber,
Sed qui imbecilliora reddit omnia.

Senectam ætatem quid mihi ut malum exprobas?
Quam non apisci vitæ pretio constitit,
Quam cuncti concupiscimus : at cum venerit,

5 antea Schweigh. sine causa. ? A. Vivere tu dicis hoc? B. Sapientes id docent. Schweigh. 3 oblectare Schweigh. - Hi Schweigh. omnes Schweigh.

(PLATO—CRATES.

1

6

Toleramus ægre. tam ingrato ingenio sumus.
-Vitæ cupido maxime tentat senes'.

GROT.

5

Me tempus incurvavit, haud faber bonus,
Infirmiora sed facit quod omnia.

Mihi senectutem objicis, grande ut malum,
Qua non potitus, morte mulctatus fuit.
Quam cupimus omnes, consequuti quam tamen,
Dolemus. ingratum genus adeo sumus.
Nam nullus adeo cupidus est vitæ ut senex.

H. STEPH.
Objicis hoc senium quasi pænæ nomine, cujus

Participes multos mors gravis esse vetat.
Omnes id cupimus, vix dum deflemus adepti,
Sed male, cum malit vivere nemo sene.

EGENOLPH.

PHERECRATES.

I. (P. 15.)

5

O quam senectus tristis es mortalibus
Et tædiosa, vel ob hoc præter cætera,
Quod cum deficiunt vires ac valentia
Sapientiam tum primum nos doctum venis.-
-Frustra me ætatis huc jam provectum incitas
Ut me tricosis implicem negotiis.
Ego me cum florerem annis præviridantibus
Sapere putabam insipiens, et quæque ut mihi
Se dabat in mentem res extemplo erat in manu:
Nunc
sapere

mihi concedit extima ævitas.

10

GROT.

O quam senectus es gravis mortalibus,
Et quam molesta ubique: eo vel nomine,

1

Aliter Grotius :

Amare vitam nemo plus senibus solet. CRATES-PHERECRATES.]

« ZurückWeiter »