O. SCHNEIDERO CALLIMACHEO INDECLINATAE PER ANNOS DVODEQVADRAGINTA AMICITIAE ET STVDIORVM IVCVNDI SAEPE AC MVLTIMODIS CONCILII MONVMENTVM VTI SIT EMENDATIONIS CONSPECTUS ET RATIONES. RETRACTATA. LIB. I v. 2 ILLAC, quod dedi, magis eo significatu intellego, quo est Iv 435 VIII 186, eadem 290, quam quo IV 360 aut in loco a me correcto XIII 694. namque viae quaedam faciendae imago obversatur, longae per tot aetates, tortuosae et confragosae propter argumenti varietatem et novitatem, inter Romanos certe, ut alias gloriari solitus. in ea via velut per stationes suis vicibus dei duces et comites expetuntur, qui aut aliqui rebus intersunt, aut suasmet ipsi formas mutant. parentheseos idem in eadem sententia locus et modus est IV 661 XIII 597. huius interpretationis perspicuitas perit in vulgata scriptura. pronomen illas nihil dicit, quin ultro intellegatur, tollit adeo illud de mutatis deis ipsis; ac quod antecedit et aut sententiae molestiam aut sermonis creat insolentiam. Hauptii fuit explicatio, ut dei invocentur eius potentiae nomine, cuius inter alia illae mutationes documentum sint: cui, si optandum esset, praeferrem, ut neglegentia poetae excusetur, similis Horatianae Serm. I 6 101, qua nimis ambigue et pro quoque dixerit, uti posuit etiam IX 433 652 XIII 84; sensu eo, quo hoc est X 223. fecisse videtur etiam VIII 247, putatur x 501. sed enim „ἐν ἀρχῇ ποιήσεως παράλογον οὐ μὴ ποιήσω". 15 UTQUE ERAT ET TELLUS ILLIC ET PONTUS ET AER. sprevi observatiunculam de ut pro ubi posito, quae orta videtur e comparatis duabus scripturis, Utque erat tellus illic et (cod. Bern.; mox, puto, fuit) et Quaque fuit tellus illic ut (Porph., ex parte M, Planud.), quarum ' posterior fuit eruditi grammatici, qui nosset locutionem Ovidianam ut-sic, et acumen addere vellet, sed non attendit ad id, quod adest, si erat cum emphasi legatur, quamquam aderant omnia, tamen singula numeris suis manca erant'. simili modo intellectum non est comma a me pridem positum v. 20 post pondere; praecipitur etiamnum, sine pondere esse pro dativo, quod satis absonum. pro nominativo, omisso aliquo participio, potest esse, ut IX 639; poeta variare voluit structuras, uti fecit v 546 in alis, in caput, ungues (qui est accusativus eius modi ut VII 183 quos notavi), vII 43 vultus in illo, nobilitas animo, gratia formae. 36 FRETA Diffundi. hoc rectene partim ex Bern. dederim, pendebit ex Lactantii codice Bononiensi, quem nimis obiter versavi. nam eiusdem Lactantii et cod. Bernensis v. 173 dicitur esse, quod dedi, hac. a fronte non potest opponi diversis locis, nisi dicatur, quae ea frons sit. attingit hoc ad quaestionem illam difficillimam topographicam de aditu montis Palatini: frons Palatii, si memini, est in Mirabilibus Urbis. 190 INMEDICABILE CURA. corpus libri meliores: vulnus interpolati, ut II 606 et saepius. vitium sine dubio inveteratum, sive litteris capitalibus scriptum fuit CURP., affecta postrema A, ut in titulis lapideis passim observatur, sive de scriptura cogitandum, qualis in fragmento Pont. Guelferb., aut Plinii Veronensi; sed in hac malim redire ad compendium quod est editionis Moneanae p. 18, 4 in PRA', ac reponere inmedicabile CURAE, ut IX 262 legimus populabile flammae. cura et curare scilicet est medicorum. 207, 208. hos versus proscripsi atque interpolationis generi, quod tertium appello, accenseo, cum saeculo eo fere, quo Ekkehardi Waltharius edolatus est, in scholasticae lectionis fabulis, quales scriba Bernensis selegit, aut salebrae dictionis laevigabantur, aut multa a multis apte, inepte amplificabantur. visum hic alicui, ut etiam VIII 95, deesse quod sermonem insequentem denunciaret. omisit poeta XII 176 542 XIII 127 XIV 464; XI 622 XI 389 XII 182 XIII 640. 268 MANU LATA. |