Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 190 Cuncta prius temptata. sed inmedicabile cura Quos quoniam caeli nondum dignamur honore, Confremuere omnes, studiisque ardentibus ausum 200 Talia deposcunt. sic, cum manus impia saevit Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen, Attonitum tanto subitae terrore ruinae Humanum genus est totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, 205 Quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque Murmura compressit, tenuere silentia cuncti : [Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit :] 'Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit. 210 Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. Contigerat nostras infamia temporis aures: Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo 215 Enumerare. minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum Et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 220 Signa dedi, venisse deum, vulgusque precari Coeperat. irridet primo pia vota Lycaon, Mox ait "experiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis. nec erit dubitabile verum.' Nocte gravem somno necopina perdere morte 225 Me parat: haec illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossa Obsidis unius iugulum mucrone resolvit, Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 230 Quos simul inposuit mensis, ego vindice flamma In dominum dignosque everti tecta Penates. Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris Exululat, frustraque loqui conatur; ab ipso Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis 235 Vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet; In villos abeunt vestes, in crura lacerti : Fit lupus, et veteris servat vestigia formae. Canities eadem est, eadem violentia vultus, Idem oculi lucent, eadem feritatis imago. 240 Occidit una domus: sed non domus una perire Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys; In facinus iurasse putes. dent ocius omnes Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.' Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 245 Adiciunt, alii partes assensibus implent. Est tamen humani generis iactura dolori Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras Tura? ferisne paret populandas tradere terras? 250 Talia quaerentes, sibi enim fore cetera curae, Rex superum trepidare vetat, subolemque priori f. vi. Dissimilem populo promittit origine mira. Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras: Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255 Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, Quo mare, quo tellus correptaque regia caeli Ardeat et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum. Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, Fit fragor, inclusi funduntur ab aethere nimbi. 270 Nuntia Iunonis varios induta colores Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert. Vota iacent, longique perit labor irritus anni. Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes. qui postquam tecta tyranni Intravere sui, non est hortamine longo Nunc ait utendum. vires effundite vestras, Sic opus est. aperite domos ac mole remota 280 Fluminibus vestris totas inmittite habenas. ' Iusserat. hi redeunt, ac fontibus ora relaxant, Et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit. at illa Intremuit motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos, Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Siqua domus mansit potuitque resistere tanto Indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit: sed tempore in illo 315 Pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 320 Corycidas nymphas et numina montis adorant, Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi Vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, 325 Et superesse virum de tot modo milibus unum, Et superesse videt de tot modo milibus unam, Innocuos ambos, cultores numinis ambos, Nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis Et caelo terras ostendit et aethera terris. 330 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Extantem atque umeros innato murice tectum Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo 335 Iam revocare dato. cava bucina sumitur illi Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, Bucina, quae medio concepit ubi aëra ponto, Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo. Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 Contigit, et cecinit iussos inflata receptus, Omnibus audita est telluris et aequoris undis, Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Flumina subsidunt, collesque exire videntur : Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, 345 Surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis. Postque diem longam nudata cacumina silvae Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. quem postquam vidit inanem Et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis: Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet, |