Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20 Spectare ex illa rigidi certamina Martis.

Iamque mora belli procerum quoque nomina norat, Armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras. Noverat ante alios faciem ducis Europei,

Plus etiam, quam nosse sat est. hac iudice Minos, 25 Seu caput abdiderat cristata casside pennis,

In galea formosus erat; seu sumpserat auro
Fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.
Torserat adductis hastilia lenta lacertis :
Laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
30 Inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
Sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.
Cum vero faciem dempto nudaverat aere,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
35 Vix sua, vix sanae virgo Niseïa compos

Mentis erat felix iaculum, quod tangeret ille,
Quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
Virgineos hostile gradus; est impetus illi
40 Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra, vel aeratas hosti recludere portas,
Vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
Candida Dictaei spectans tentoria regis,

'Laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, 45 In dubio est: doleo, quod Minos hostis amanti est: Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset? Me tamen accepta poterat deponere bellum

Obside

; me comitem, me pacis pignus haberet. Si quae te genuit, talis, pulcherrime rerum, 50 Qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis,

Fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, Vellet emi: tantum patrias ne posceret arces. 55 Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim Proditione potens. quamvis saepe utile vinci

Victoris placidi fecit clementia multis. Iusta gerit certe pro nato bella perempto, Et causaque valet causamque tuentibus armis: 60 Ut puto, vincemur. qui si manet exitus urbem, Cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors Et non noster amor? melius sine caede moraque Inpensaque sui poterit superare cruoris.

Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
65 Vulneret inprudens. quis enim tam dirus, ut in te
Dirigere inmitem non inscius audeat hastam ?'
Coepta placent et stat sententia tradere secum
Dotalem patriam finemque inponere bello.
Verum velle parum est. 'aditus custodia servat:
70 Claustraque portarum genitor tenet. hunc ego solum
Infelix timeo, solus mea vota moratur.

Di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
Est deus. ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera iandudum succensa cupidine tanto

75 Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes

Et gladios ausim. nec in hoc tamen ignibus ullis Aut gladiis opus est. opus est mihi crine paterno. Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam 80 Purpura me votique mei factura potentem." Talia dicenti curarum maxima nutrix

Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit. Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis Pectora somnus habet. thalamos taciturna paternos 85 Intrat, et, heu facinus! fatali nata parentem Crine suum spoliat, praedaque potita nefanda 88 Per medios hostes

meriti fiducia tanta est Pervenit ad regem. quem sic affata paventem est: 90 'Suasit amor facinus. proles ego regia Nisi

Scylla tibi trado patriaeque meosque penates. Praemia nulla peto, nisi te. cape pignus amoris Purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem, Sed patrium tibi crede caput' scelerataque dextra

95 Munera porrexit. Minos porrecta refugit: [Turbatusque novi respondit imagine facti :] 'Di te summoveant, o nostri infamia saecli, Orbe suo; tellusque tibi pontusque negetur. Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, 100 Qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' Dixit et ut leges captis iustissimus auctor Hostibus inposuit, classis retinacula solvi Iussit et aeratas impleri remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas 105 Nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, Consumptis precibus violentam transit in iram, Intendensque manus, passis furibunda capillis 'Quo fugis,' exclamat meritorum auctore relicta, O patriae praelate meae, praelate parenti? 110 Quo fugis, inmitis ? cuius victoria nostrum

Et scelus et meritum est. nec te data munera, nec te Noster amor movit, nec quod spes omnis in unum Te mea congesta est ? nam quo deserta revertar ? In patriam ? superata iacet. sed finge manere: 115 Proditione mea clausa est mihi. patris ad ora? Quem tibi donavi? cives odere merentem: - Finitimi exemplum metuunt. exponimur orbe Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

Hanc quoque si prohibes, et nos, ingrate, relinquis, 120 Non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec love tu natus, nec mater imagine tauri Ducta tua est; generis falsa est ea fabula: verus, [Et ferus et captus nullius amore iuvencae] 125 Qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris Moenia! nam fateor, merui et sum digna perire . Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, Me perimat. cur, qui vicisti crimine nostro, 130 Insequeris crimen ? scelus hoc patriaeque patrique, Officium tibi sit. te vere coniuge digna est,

Quae torvum ligno decepit adultera taurum, Discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures Perveniunt mea dicta tuas ? an inania venti 135 Verba ferunt, idemque tuas, ingrate, carinas? Iam iam Pasiphaën non est mirabile taurum Praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. Me miseram! properare iuvat, divulsaque remis Unda sonat. mecum simul a mea terra recedit. 140 Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: Insequar invitum, puppimque amplexa recurvam Per freta longa trahar. vix dixerat, insilit undis, Consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.

145 Quam pater ut vidit

nam iam pendebat in auras,

f. cxxiii.

Et modo factus erat fulvis haliaeetos alis
Ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
Sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est:
150 Pluma fuit: płumis in avem mutata vocatur

Ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo . f. cxxiv.
Vota Iovi Minos taurorum corpora centum

Solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit; et spoliis decorata est regia fixis.
155 Creverat obprobrium generis, foedumque patebat
Matris adulterium monstri novitate biformis.
Destinat hunc Minos thalamis removere pudorem,
Multiplicique domo caecisque includere tectis.
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
160 Ponit opus; turbatque notas, et lumina flexum
Ducit in errorem variarum ambage viarum.
Non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
Ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque,
Occurrensque sibi venturas aspicit undas,

165 Et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
Incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
Innumeras errore vias, vixque ipse reverti
Ad limen potuit; tanta est fallacia tecti.

Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 170 Clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum

Tertia sors annis domuit repetita novenis;
Utque ope virginea nullis iterata priorum
Ianua difficilis filo est inventa relecto:
Protinus Aegides rapta Minoide Diam

175 Vela dedit, comitemque suam crudelis in illo
Litore destituit. desertae et multa querenti
Amplexus et opem Liber tulit; utque perenni
Sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
Inmisit caelo. tenues volat illa per auras,
180 Dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in

f.cxxv.

ignes
Consistuntque loco, specie remanente coronae,
Qui medius Nixique genu est, Anguemque tenentis.
Daedalus interea Creten longumque perosus

Exilium tactusque loci natalis amore,

185 Clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
Obstruat at caelum certe patet. ibimus illac.
Omnia possideat, non possidet aëra Minos.'
Dixit, et ignotas animum dimittit in artes,
Naturamque novat. nam ponit in ordine pennas,
190 [A minima coeptas, longam breviore sequenti,]
Ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias et ceris alligat imas,
Atque ita compositas parvo curvamine flectit,
195 Ut veras imitetur aves. puer Icarus una
Stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti modo quas vaga moverat aura,
Captabat plumas, flavam modo pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris

200 Impediebat opus. postquam manus ultima coeptis
Inposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus, motaque pependit in aura.
Instruit et natum, 'medio' que 'ut limite curras,
Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,

« ZurückWeiter »