Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CII.

Si quicquam tacito conmissumst fido ab amico, Cuius sit penitus nota fides animi,

Meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem,

CIII.

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, Deinde esto quamvis saevus et indomitus: Aut, si te nummi delectant, desine quaeso Leno esse atque idem saevus et indomitus.

CIIII.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis?
Non potui, nec si possem tam perdite amarem:
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleum scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI.

Cum puero bello praeconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII.

Siquoi quid cupido optantique obtigit umquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobisque est carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5 Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te.

Nobis o lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
Optandas vita dicere quis poterit?

CVIII.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata inpuris moribus intereat,

Non equidem dubito quin primum inimica bo

norum

Lingua execta avido sit data volturio, Effossos oculos voret atro gutture corvos, Intestina canes, cetera membra lupi.

CVIIII.

Iocundum, mea vita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum internos perpetuomque fore.
Di magni, facite ut vere promittere possit,
Atque id sincere dicat et ex animo,

Vt liceat nobis tota producere vita

Alternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX.

5

5

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's,
Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
Aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando efficit plus quam meretricis avarae,
Quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, viro contentam vivere solo,
Nuptarum laus e laudibus eximiis:

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est, Quam matrem fratres efficere ex patruo.

CXII.

Multus homo es Naso, neque tecum multus homost qui

Descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mucillam: facto consule nunc iterum Manserunt duo, sed creverunt milia in unum Singula. fecundum semen adulterio.

CXIIII.

Firmano saltu non falso Mentula dives
Fertur, qui tot res in se habet egregias,
Aucupium, omne genus piscis, prata, arva fe-
rasque.

Nequiquam: fructus sumptibus exuperat. 5 Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemus, dum modo eo ipse egeat.

CXV.

Mentula habes instar triginta iugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potissit
Vno qui in saltu totmoda possideat,

5 Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus

ultro,

Non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI.

Saepe tibi studioso animo venante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere
Telis infestis icere mi usque caput,

Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse la- 5
borem,

Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitamus amictu:
At fixus nostris tu dabi' supplicium.

FRAGMENTA.

1. at non effugies meos iambos.

---

Porph. ad Hor. c. I, 16, 24: iambici autem versus aptis-
simi habentur ad maledicendum. ✶ ✶ ✶ denique et Catullus
cum maledicta minaretur sic ait e. q. s. E Porphyrionis
commentis fluxit hic v. in anthologíam Cusanam [pg. 110
ed. Klein.].

2. hunc lucum tibi dedico consecroque Priape,
qua domus tua Lampsacist quaque silva Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris.

Ter. Maur. v. 2755 sqq. affert haec ad exemplum metri
Priapei: eiusdem demonstrandi causa promunt primum ver-
sum Atilius Fortunatianus pg. 2675. 2676. 2697; Pseudocen-
sorinug 2727; Marius Victorinus 2567. 2598. 2600, qui et illa
nam te praecipue in suis' et Hellespontia ceteris' memo-
rat pg. 2599. V. 2 id quod est silva' verissime supplevit
Scaliger. Nota in finibus numerorum recurrentia illa Priape
Priape et ora oris.

3.

с

de mero ligurrire libidost.

Non. pg. 134: ligurrire degustare unde Catullus Priapeo
e. q. s. Priapeo' Lachmannus, Priopo' libri; 'mero' ego,
'meo' v.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Haec ex cod. Vibii Sequestris [Mus. Brit. Add. Mss. 16986, saec. XV] affert Ellissius, cuius ipsa fere appono verba: post illa in athamatia lacus lune tenuia ligna accendit ex quo bibens aut insanit aut sopitur' [pg. 12 Burs.] haec habet liber minoribus litteris tanquam perscripta pagina addita, incertum an ab eadem manu: lacus (leg. Larius) Comi, Catullus et L. iminens (inminens Ellissius) C. Haec etsi apte hipponactei partem complent, tamen propter ea quae Bursianus in praef. de codicibus Vibii disseruit [pg. 12; cf. et. pg. 4 not. 2], vix aliud quam ex 35, 4 Cat. ab interpolatore novello ficta esse facile tibi persuadebis. Et ipse uncis inclusit Ellissius.

5. Verg. georg. II, 95: quo te carmine dicam, Rhaetica. Ad quae Servius haec adnotat hanc uvam Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudaverit Cato. sciens ergo utrumque Vergilius medium tenuit dicens: q. t. c. d., Rh."

Plin.

6. Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proxumeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio. nat. hist. XXVIII, 19.

7. sic sua lascivo cantatast saepe Catullo

femina, cui falsum Lesbia nomen erat, nec contentus eo multos volgavit amores,

in quibus ipse suum fassus adulteriumst.

Hic quae secundo disticho produntur, certissime demonstrant etiam alia quam quae hodie extant carmina amatoria nec ea nimis pauca in Catulli libro legisse Nasonem.

8. Hinc etiam Catullus cavĕre dixit. Serv. ad aen. III, 409. ita plurimi fervĕre lavĕre.

9. Notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt referentes ad originem, sicut haec Attis et haec Gallus legimus. Serv. ad aen. V, 609.

Alia autem quaedam aliena a Catullo ut parcamus chartae hic addere non vacat, cum praesertim facili opera inveniantur apud Schwabium s. n. IIII. VI. VII. XIII. Praeterea videnda quae notavimus ad LXIIII 107 et 235.

« ZurückWeiter »