Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum

Et supinum animum in gravi derelinquere caeno, 25 Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XVIII-XXI.

Aureli, pater essuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt
Aut sunt aut aliis erunt in annis,
Pedicare cupis meos amores.

Nec clam: nam simul es, iocaris una,
Haeres ad latus omnia experiris.
Frustra: nam insidias mihi instruentem
Tangam te prior inrumatione.
Atque id si faceres satur, tacerem:
Nunc ipsum id doleo, quod essurire,
A me me, puer et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico,
Ne finem facias, sed inrumatus.

XXII.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
Homost venustus et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec sic ut fit in palimpseston
Relata: chartae regiae, novei libri,
Novei umbilici, lora rubra, membrana
Derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra
Aut siquid hac re scitius videbatur,
Idem infacetost infacetior rure,

5

10

5

10

Simul poemata attigit, neque idem umquam 15

Aequest beatus ac poema cum scribit:
Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur, nequest quis
quam,

Quem non in aliqua re videre Suffenum
20 Possis. suus cuique attributus est error:
Sed non videmus, manticae quod in tergost.

[blocks in formation]

ХХІІ.

Furei, quoi neque servos est neque arca
Nec cimex neque araneus neque ignis,
Verumst et pater et noverca, quorum
Dentes vel silicem comesse possunt,
Est pulchre tibi cum tuo parente
Et cum coniuge lignea parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
Pulchre concoquitis, nihil timetis,
Non incendia, non graves ruinas,
Non furta inpia, non dolos veneni,
Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu
Aut siquid magis aridumst habetis
Sole et frigore et essuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque et mala pituita nasi.
Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillost,
Nec toto decies cacas in anno,
Atque id durius est faba et lapillis;
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non umquam digitum inquinare possis.
Haec tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere nec putare parvi,
Et sestertia quae soles precari
Centum desine: nam sat es beatus.

XXIIII.

O qui flosculus es Iuventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias Midae dedisses

Isti, quoi neque servus est neque arca,
Quam sic te sineres ab illo amari.

Qui? non est homo bellus?' inquies. est:
Sed bello huic neque servos est neque arca.
Hoc tu quam lubet abice elevaque:
Nec servom tamen ille habet neque arcam.

XXV.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
Vel anseris medullula vel imula oricilla
Vel pene languido senis situque araneoso,
Idemque Thalle turbida rapacior procella,
Cum diva munerarios ostendit oscitantes,
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,
Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum manusque mollicellas
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues velut minuta magno
Deprensa navis in mari vesaniente vento.

XXVI.

Furi, villula nostra non ad Austri
Flatus oppositast neque ad Favoni
Nec saevi Boreae aut Apeliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

5

10

10

5

XXVII.

Minister vetuli puer Falerni
Inger mi calices amariores,
Vt lex Postumiae iubet magistrae,
Ebriosa acina ebriosioris.

At vos quo lubet hinc abite, lymphao
Vini pernicies, et ad severos

Migrate: hic merus est Thyonianus.

XXVIII.

Pisonis comites, cohors inanis Aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, Quid rerum geritis? satisne cum isto 5 Vappa frigoraque et famem tulistis? Ecquidnam in tabulis patet lucelli Expensum, ut mihi, qui meum secutus Praetorem refero datum lucello

10

15

5

с

O Memmi, bene me ac diu supinum
Tota ista trabe lentus inrumasti.'
Sed, quantum video, pari fuistis
Casu: nam nihilo minore verpa
Farti estis. pete nobiles amicos.
At vobis mala multa di deaeque
Dent, opprobria Romulei Remique.

XXVIIII.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi inpudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia
Habebat ante et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?

5b Es inpudicus et vorax et aleo.

Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia

Vt albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Es inpudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
Fuisti in ultima occidentis insula,
Vt ista vostra defututa Mentula
Ducenties comesset aut trecenties?
Quid est alid sinistra liberalitas?
Parum expatravit an parum eluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona:
Secunda praeda Pontica: inde tertia.
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Timentne Galliae hunc, timent Britanniae?
Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
Nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine urbis, o potissimei
Socer generque, perdidistis omnia?

XXX.

Alfene inmemor atque unanimis false sodalibus,
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

[blocks in formation]

Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? Nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent: Quod tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. 5 Eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?

Certe tute iubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos inrita ferre ac nebulas aerias sinis.

Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

10

« ZurückWeiter »