Selections from Ovid

Cover
D. Appleton, 1905 - 358 Seiten

Im Buch

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 101 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Seite 139 - Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem, turbidus hibernis ille fluebat aquis, castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de rupe leones invadunt sparsos lata per arva greges.
Seite 16 - Da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit ' virginitate frui : dedit hoc pater ante Dianae.' Ule quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat : Phoebus amat, visaeque cupit conubia Daphnes, 490 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt.
Seite 101 - E quibus hi vacuas implent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio ; mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
Seite 76 - Video meliora proboque, 20 deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, ureris, et thalamos alieni concipis orbis? Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille occidat, in dis est.
Seite 51 - ... hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri, meus illiusque parentes, ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, componi tumulo non invideatis eodem; at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monumenta cruoris!
Seite 62 - Caystros carmina cygnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. frigora dant rami, varios humus umida flores: perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit...
Seite 123 - EPILOGUE (Met. xv, 871-879) [The poet prophesies the immortality of his work.] lamque opus exegi, quod nec lovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi : parte tamen meliore mei super alta perennis 875 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
Seite 9 - Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras ; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Seite 47 - ... rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! 390 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'. rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!

Bibliografische Informationen