Abbildungen der Seite
PDF

ANALECTA CATULLIANA.

SCRIPSIT

AEMILIUS BAEHRENS.

TE

ACCEDIT COROLLARIUM.

I EN A E.

SUMPTIBUS HERMANNI DUFFT
(LIBRARIA MAUKIANA).

MDCCCLXXIV.

248. e. 43,

De Catulli et Lesbiae amore.

De Catulli Lesbia nostra aetate duo potissimum uiri docti de Catullo bene meriti, Mauricius Hauptius [obs. crit. p. 8] et Ludouicus Schwabius [quaest. Catull. p. 56 sqq.), et ille quidem perbreuiter et nullis additis rationibus, hic autem . larga amplaque disputatione usus, ita quaesiuerunt ut eandem atque Clodiam istam quadrantariam Ciceronis potissimum pro Caelio oratione infamatam affirmarent. sed Schwabii argumentationem cum non una ab parte uiderent infirmam, postea impugnauerunt Guilelmus Vorlaenderus ['de Catulli ad Lesbiam carminibus' Bonnae 1864), T. T. Kroonius [*quaestiones Catullianae Lugd. Batau. 1864] et, qui horum argumenta complexus est, Alexander Riesius [in Fleckeiseni annal. a. 1872 p. 747 sqq.]. quos cum obloquendi studio nimis abreptos ea negare quae negari nullo modo debuerunt, haud pauca autem in hac quaestione adhuc admodum dubia uiderem, hinc primo horum analectorum capiti materiam esse uolui.

Recte autem Kroonius Riesiusque Schwabii disputationem eo maxime laborare intellexerunt quod ille quae probanda erant iam probata posuit atque Clodiam quadrantariam a Catullo Lesbiae nomine ficto significatam esse affirmans (ipsius utor uerbis) Lesbiae et Catulli amorem cum perpetua Clodiae comparatione enarrauit. hoc enim pacto perfacile fieri potuisse ut multa ille inferret aliena multa admisceret dubia, quis est quin intellegat? unicam igitur uiam, qua in re tam incerta

« ZurückWeiter »