Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tinuit, petiuerit. cum autem D, qui modo hanc modo illam scripturam secuntur, ex ipso G deriuati sint, unus ad hanc quidem quaestionem diiudicandam in partes uocandus est. nam si uariae illae lectiones in G non ex archetypo, sed aliunde inuectae sunt, sequitur ut O tantummodo eas praebeat scripturas quae G in contextu uerborum habet. nunc autem cum modo eas quas textus libri G exhibet, modo superscriptas lectiones, quin etiam bis ipsas duplices scripturas [X 13 et XII 4] habeat, has iam in ipso V extitisse colligamus oportet. hinc altera nascitur quaestio haec, num uariae lectiones pro meris librarii correcturis fortasse ex eo exemplari unde ille descripsit iterum inspecto ductis an pro alterius codicis ab illo collati testimoniis habendae sint. equidem ut magis in hanc quam in illam sententiam inclinem maxime adducor addito illo locis longe plurimis 'alias', quippe quo non tam correctura quam lectio ex altero codice petita significetur. quod confirmant ipsae lectiones superscriptae accuratius perpensae. quis enim, cum ex. gr. VIIII 4 'uno animo suamque matrem' hanc uariam lectionem non minus uitiosam 'sanam' adlatam uideat, de correctore cogitet? immo omnia ut eum qui exarauit usque ad c. LXVII alterius codicis uariam scripturam sedulo adnotasse sumamus iubent. restat ut quid de uariae illius scripturae pretio statuendum sit disquiramus. tot autem bonae et indubitate uerae lectiones (a me asterisco insignitae) ex altero illo codice adnotatae sunt, ut eum summi aestimandum esse ultro appareat. ubicumque igitur scripturae diuersitatem in G adnotatam inuenimus, semper eius quam diligentissime rationem habeamus oportet.

[ocr errors]

Nititur igitur, ut demonstrauisse mihi uideor, libri Catulliani emendatio solis Oxoniensi et Sangermanensi tamquam archetypi deperditi testibus. ex quibus quamquam semper fere maiorem mereatur fidem quam G hic illic iam interpolatus, tamen nonnulla superesse loca quibus ob discrepantiam

testimoniorum quid in V exaratum fuerit incertum sit iam per se intellegitur. itaque hoc reliquum est ut peruestigentur bibliothecae quaeraturque tertium quod uia derecta ex V fluxerit exemplar: quo reperto demum de archetypi lectionibus ubique constabit. quo peruestigationis munere absoluto simulque nouis librorum G et O collationibus factis post certas hiemes nouam poetae Ueronensis editionem criticam instituam.

III.

Emendationes Catullianae.

In detergendis quibus Catulli libellus librariorum incuria deformatus est maculis quamquam egregiam operam posuerunt cum saeculi XV Itali quique deinceps floruerunt philologi, tum nostra aetate Lachmannus Hauptius L. Muellerus alii, multum tamen abest ut genuinam ille receperit formam; immo aenigmata haud pauca suum adhuc desiderant Oedipum. quibus soluendis num quae hic tibi offeruntur satisfaciant, de hac re tuum, lector candide, expecto iudicium. hoc unum addo non subitarum coniecturarum nubem, sed meditata multo ex tempore saepeque retractata me promere.

I 8 sq.:

quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque.

intolerabilis et a simplicitate stili Catulliani quam alienissima est ista exaggeratio uerborum plane idem dicentium 'quicquid' et 'qualecumque'. altius hic latet uulnus. nam primum V

al. mei

'tibi habe' praebet, deinde G 'libelli'. quam uariam lectionem post ea quae supra p. 38 sq. exposui iam non cum Schwabio [praef. p. XXI] pro glossa habebimus, id quod et per se quam maxime est incredibile. non satis fide, ut puto, librarius codicis G reddidit hanc in V scripturam 'tibi quicquid hoc libelli al. mei', cum non uideret illud 'al. mei' pertinere ad 'quicquid'. iam talem scripturam reciperatis nobis 'mei hoc libelli' ad perficiendam uersus deprauatissimi emendationem

proficiscendum est ab illo 'tibi habe'. quam corruptelam non transponendo, sed 'tu' uoculam huic loco aptissimam inserendo sanandam duco. hunc igitur uersum Catullo meo restituo: quare tu tibi habe mei hoc libelli qualecumque'.

cf. Lucret. II 16 'degitur hoc aeui quodcumque est'. de uoculae iambicae 'mei' elisione cf. Lachmannus comm. Lucr. p. 198.

IV 8:

sertis ac Syrio fragrans oliuo'

paruum uitium, quo in V 'asirio' legitur, ita corrigas 'et Syrio'. nil quippe in scriptura langobardica frequentius est litterularum 'a' et 'et' confusione. quod non ignorant qui Taciti annales historiasque pertractarunt.

VIII 5:

amata nobis quantum amabitur nulla.

cum toto hoc carmine poeta se ipse adloquatur, non potest retineri illud 'nobis', pro quo 'uobis' restituendum est; cf. Schwabius, quaest. Catull. p. 155.

X 9 sqq.

respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,

cur quisquam caput unctius referret;
praesertim quibus esset irrumator

praetor, non faceret pili cohortem.

'ipsis' illud de Bithyniae incolis intellegunt. at Bithyni nihil referunt neque uero nihil esse cohorti (id est, nihil habere), sed nihil eam sibi comparasse dicendum erat. tradit V'nihil neque nec in ipsis'; sub quo lectionis monstro duplicem latere

neque ipsis

scripturam nihil nec in' uidere mihi uideor. est autem illud 'neque ipsis' grammatici correctiuncula. ex 'nihil nec in' elicio hoc nihil lucelli'; cf. XXVIII, 6 'ecquidnam in tabulis potet lucelli' et ib. 8 'refero datum lucello'. porro talis sententia 'nihil nec praetores nec cohortes referunt, cum prae

:

tor eis sit irrumator' absurda est. recte iam Muretus restituit 'quaestoribus'. denique illud 'non faceret' uersu ultimo non potest obtinere locum. non opus erat Gronouii uiolenta

nec

mutatione 'faciens', modo substitueretur e V, qui 'non faceret' praebet, 'praetor nec faceret pili cohortem'. nam cum 'quibus' uersu superiore pro 'cum eis' positum sit, facile ad 'nec faceret' subintellegemus 'cum'.

XXIX 9:

hunc Galliae timet et Britanniae.

ita exhibet uersum corruptissimum qui plurimorum quidem. uirorum doctorum curas, nondum tamen medelam expertus est. nam mutando et transponendo quid aliud illi consecuti sunt quam ut sententiam a Catulli mente alienissimam restituerent? nimis quippe pertinaciter praesens tempus 'timet' retentum est. nihil autem amplius tum timebant Galliae et Britannia. iam enim eorum thesauris potitus erat Mamurra, iam eorum diuitiis usus corrumpebat mulieres Ueronenses. postquam autem u. 16-19 poeta exposuit inde a prima adulescentia elluonem fuisse Mamurram, quid, quaeso, aliud potuit adicere quam tale quid 'et in talem uos hominem Galliae et Britanniae diuitias contulistis?' legas: 'et huice Galliae optima et Britanniae?' ad quae uerba facillime 'dedistis' uel simile quid suppletur, ut XXXVIII 6 'sic meos amores?', scil. 'reddis'. cf. Horatius [sat. I 2, 90] 'corporis optima'.

XXXI 8 sq.

cum mens onus reponit ac peregrino

labore fessi uenimus larem ad nostrum.

prorsus insolito modo 'peregrinus labor' ponitur pro peregrinandi labore. corrige 'ac peregrino ab orbe fessi'; cf. ex. gr. Ouidius [met. I 94] 'peregrinum ut uiseret orbem.'

XXXVIII 17 sq.:

tu praeter omnes, une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,

« ZurückWeiter »