Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cf. c. C [u. 5 sqq.]: 'cui faueam potius? Caeli tibi. nam tua nobis per facta exhibita est unica amicitia, cum uesana meas torreret flamma medullas'. ad Caelium denique missum est c. LVIII, quo poeta summum suum puellae ad explendam libidinem plane se proicientis contemptum declarat.

En habes, lector beneuole, amoris qui inter Catullum et Lesbiam intercessit decursum ita descriptum, quemadmodum omnibus quae in hac quaestione momentum faciant causis diligentissime perpensitatis mihi quidem semper describendus est uisus. neque ueremur ne is qui longa poetae consuetudine in eius naturam indolemque penitus sese insinuauerit talem qualem mente concepi amoris illius imaginem a rerum natura esse alienam iudicaturus sit. quod autem nonnulla carmina [LXXXVI. LXXXXII] plane ab hac disputatione exclusimus, quippe quae cui in amore illo tempori sint danda nondum mihi plane constet, id facile condonabitur; nam ad summam quaestionis illa nullius sunt momenti.

Pauca de Lesbiae ingenio addenda restant. facetam lepidamque eam fuisse iam ex eis quae supra de c. XXXVI monui apparet. uersibus autem pangendis calluisse eandem narrat Sidonius Apollinaris [ep. II 10 p. 900 Sirm.]: 'reminiscere quod saepe uersum Corinna cum suo Nasone compleuit, Lesbia cum Catullo'. quod testimonium cur in dubium uocemus nulla adest causa. neque hercle Lesbiae potissimum nomine ficto puellam suam adornasset Catullus, nisi studiis ea poeticis dedita fuisset [cf. Schwabius quaest. Cat. p. 77 sqq.].

Iam, quod sane quam maxime attinet scire, quibus uitae suae annis Catullus Lesbiam amauerit explorandum est. qui cum ex Bithynia, quo a. 57 a. Chr. cum Memmio propraetore profectus erat, in Italiam esset rediturus, fratri in Troade apud Rhoeteum promunturium sepulto extrema munera soluit. cum autem illud quod tum in fratris tumulo scripsit carmen CI, etsi amorem mortui tenerrimum prae se fert, tamen quam longissime absit ab ea doloris saeuitia quam c.

LXV, LXVIII et LXVIIIb recenti adhuc plaga composita ostendunt, facile est coniectatu inter id tempus quo Catulli frater obiit et iter Bithynicum intercessisse aliquot quibus dolor iste lenitus mitigatusque sit annos. hinc anno fere a. Chr. n. sexagesimo fratrem ex uiuis excessisse licet statuere. itaque paulo ante hunc annum Catulli cum Lesbiae amorem coepisse consectarium est. finisse autem eundem ante iter a poeta in Bithyniam susceptum accuratior uitae eius posterioris contemplatio docet.

His ita expositis de Lesbiae persona agedum uideamus. nam fictum esse illius nomen cum per se pateat, tum testimonio constat Ouidii [trist. II 427 sq.]: 'sic sua lasciuo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat'. uerum autem feminae nomen tradit Apuleius [apol. 10] 'eadem opera accusent C. Catullum quod Lesbiam pro Clodia nominarit'. hinc iam ex prioribus editoribus Uictorius, Muretus aliique, nostra aetate, ut iam initio huius capitis dixi, Hauptius Schwabiusque eam Clodiam istam quadrantariam fuisse sumpserunt. de huius autem uita moribusque accuratius agendi gratiam nobis facit diligens ac subtilis Schwabii disputatio [p. 56 sqq.]. itaque perbreuiter argumenta componam quibus adductus sententiam a uiris illis doctis prolatam unice ueram puto.

I. Et Lesbia et Clodia quadrantaria nobili loco ortae erant.

II. Clodia nupta erat Q. Metello Celeri (cons. a. 60), qui anno 59 medio mortem obiit: Lesbiae quoque maritum idem fere circa tempus e medio cessisse ex eis quae de carmine LXX quaeque de amoris Catulliani tempore disseruimus ueri fit simile.

III. anni 59 initio Clodia a M. Caelio Rufo oratore amari coepta est: Catulli Lesbia cum Rufo quodam rem habuit idque eo tempore quo Catullus fratre orbatus Ueronae degit, id est, paulo post a. 60.

IIII. Catullus c. LXXIX Lesbiam Lesbium quendam cunnilingum sibi praetulisse dicit:

Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit

quam te cum tota gente, Catulle, tua.

sed tamen hic pulcher uendat cum gente Catullum,

si tria notorum sauia reppererit.

'si Lesbiae nomen uerum est Clodia, uerum Lesbii nomen Clodius fuerit necesse est' [Schwabius p. 135]: Clodiam quadrantariam et cum P. Clodio fratre incestum fecisse et Sex. Clodium gentilem turpissimae libidinis, quam Graeci yλwoσoTOLεiv uocabulo significant, explendae habuisse administrum ex Cicerone [Schwabius p. 62 et 90] scimus. ceterum Schwabio P. Clodium fratrem a Catullo Lesbii nomine ficto. carpi censenti recte oblocutus est Riesius. multo autem melius intellegitur illud 'quam te, cum tota gente, Catulle, tua', si Sex. Clodium gentilem a Catullo dici statuimus. et hic tantum, non P. Clodius, ut Clodiae cunnilingus a Cicerone notatur.

V. Lesbiae imago a Catullo exhibita plane congruit cum ea quam de Clodiae uita libidinosa in Caeliana depingit Cicero.

Itaque argumentis sat tutis stabilita et ad eum probabilitatis gradum, ad quem tales quaestiones adducere possumus, adducta mihi uidetur uirorum doctorum sententia unam eandemque feminam esse Lesbiam Catullianam et Clodiam quadrantariam censentium*).

*) nonnulla quae sententiae illius impugnatores protulerunt sciens prudensque omisi; ueluti quae Riesius de Rufo et Caelio Catullianis disputauit. nam eos duos esse homines plane diuersos facile unusquisque intellegit. neque uero refutatione dignum est quod Broukhusius ex c. LXVIII u. 142 de Lesbiae patre conclusit; nam locus ille ut aperte lacunosus ita corruptus est.

II.

De libri Catulliani fatis.

Catulli libellus quam sit studiose lectitatus cum ab omnibus deinceps poetis, tum ab eis qui aetate Augustea Messallae potissimum auspiciis ad poesin auspicati sunt quorumque opuscula catalecton nomine ad nos peruenerunt hodie notum est. quamquam hominum doctorum potius quam uulgi manibus tritus ille uidetur; certe in inscriptionibus Pompeíanis nullum ex eo uersiculum deprehendi, nisi quod illud 'atractis pedibus' [1261 in Zangemeisteri sylloga] fortasse ex Catullo [XV 18] sumptum esse statuere licet. grammaticos quoque non mediocrem operam in eius carminibus posuisse ex numero haud paruo uersuum Catullianorum ab illis data occasione adlatorum elucet. quos uersus dum perlustro, illud mirum et adnotatione sat dignum mihi est uisum quod ei grammatici qui ante Gellium uixerunt haud raro poetae uerba multo emendatiora praebent quam nunc ea in codicibus nostris leguntur, cum contra Gellio posteriores plerumque easdem quas archetypus Ueronensis corruptelas exhibeant. nam quod ad rei metricae attinet auctores, Atilium Fortunatianum Marium Uictorinum Terentianum Maurum, propterea quod ex communi fonte puta Caesium Bassum hauserunt, eis qui Gellio sunt priores adnumerari debent. idem de Charisio et Prisciano statuendum est. iam ipse autem Gellius [VI 20] Catulli exemplaria mendose circumferri testatus est; cf. Hauptius in indice lect. Berol. aest. 1857.

[ocr errors]
[ocr errors]

Duobus autem exemplis potest certo demonstrari eam quae exemplar Ueronense insedit deprauationem iam tertio quartoque p. Chr. n. saeculo maximam partem optinuisse. primum enim Hyginus *) [astron. poetic. II 24] haec scribit: 'sunt aliae septem stellae ad caudam leonis in triangulo conlocatae, quas crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. cum Ptolomaeus Berenicen, Ptolomaei et Arsinoes ['aristonis' codd.] filiam, sororem suam, duxisset uxorem et paucis post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, uouisse Berenicen, si victor Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram. quo uoto dampnatam crines [ita scripsi: 'crinem' codd.] in Ueneris Arsinoes Zephyritidis posuisse templo eosque postero die non comparuisse. quod factum cum rex aegre ferret, Conon [ita ego: 'Conon mathematicus' codd. ex glossemate] cupiens inire gratiam regis dixit crinem inter sidera collocatum uideri et quasdam uacuas a figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam fuisse. alii dicunt hoc amplius, Ptolomaeum Berenices patrem multitudine hostium perterritum fuga salutem petisse, filiam autem saepe consuetam insiluisse in equum et reliquam copiam exercitus constituisse et complures hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse, pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit'. in quibus uerbis Hyginum illa perquam mira hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere' excripsisse ex Catulli [LXVI 54] uerbis ita in Ueronensi deprauatis 'obtulit Arsinoes Locridos alis equos' non fugit Hauptii [quaest. Catull. 84] acumen. eaque res tam clara atque aperta est ut subeat mirari nuperrime Ottonem Schneiderum in Callimacheis [II p. 151] ad contortas interpretationes confugere quam sim*) de eius aetate uidendus Bursianus in Fleckeis. annal. a. 1866 p. 773. ex eiusdem uiri docti collationibus humanissime suppeditatis caput Hygianeum emendatum adscripsi.

« ZurückWeiter »